<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa042.opp-lat1"><div n="15" subtype="chapter" type="textpart"><p>Eiciant aquae reptilia animarum uiuarum. cur <lb n="10"/>
            additum est: uiuarum? an possunt esse animae, nisi uiuant? <lb/>
            an istam manifestiorem uitam commendare uoluit, quae inest <lb/>
            animalibus sentientibus, quoniam stirpes ea carent? et uolatilia <lb/>
            uolantia super terram sub firmamento caeli. si <lb/>
            uolatilia non uolant in illo purissimo aere, ubi nulla nubila <lb n="15"/>
            oriuntur, hinc manifestum est ad firmamentum eum pertinere, <lb/>
            quia sub firmamento caeli dictum est uolatilia uolare super <lb/>
            terram. et sic est factum. ordo ille seruatur, ideoque subiungitur <lb/>
            sicut in ceteris excepta luce, quae prior facta est. 
</p><p>Et fecit deus cetos magnos et omnem animam animalium <lb n="20"/>
            repentium, quae eiecerunt aquae secundum <lb/>
            genus eorum, et omne uolatile pennatum secundum <lb/>
            suum genus. meminerimus sane secundum suum genus de his <lb/>
            creaturis dici, quae seminali propagine reparantur; nam hoc <lb/>
            de herbis iam et arboribus dictum est. et omne uolatile <lb n="25"/>
            pennatum. cur additum est: pennatum? an potest esse

<note type="footnote"> 4 Amos 5, 8; 9, 6 10 Gen. 1, 20 20 Gen. 1, 21 </note>

<note type="footnote"> 1 Helisaeus] helyseus <hi rend="italic">bd VM</hi> elyseus <hi rend="italic">L</hi> puer suus <hi rend="italic">bd</hi> 8 regi] <lb/>
            rei <hi rend="italic">b</hi> nutiauit <hi rend="italic">M</hi> numciauit <hi rend="italic">L</hi> 4 quid <hi rend="italic">b</hi> 5 effundit <hi rend="italic">ML</hi> 6 mar- <lb/>
            <hi rend="italic">om. L</hi> superflue <hi rend="italic">d</hi> 7 isti <hi rend="italic">b</hi> 8 illa <hi rend="italic">V</hi> exaltationibus <hi rend="italic">Mb</hi> enltacionibus <lb/>
            <hi rend="italic">L</hi> 9 emanant] et manat <hi rend="italic">V</hi> 10 car-uiuarum <hi rend="italic">om. M</hi> <lb/>
            11 nis <hi rend="italic">L</hi> nisi uiuant] insinuant <hi rend="italic">V</hi> 13 stirpes) stipitel <hi rend="italic">MLb</hi> 15 ibi <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            16 mafestum <hi rend="italic">L</hi> 18 factum est <hi rend="italic">MLbd</hi> 22 et-genus <hi rend="italic">om. V</hi> ualatile <lb/>
            <hi rend="italic">L</hi> 23 genus luum <hi rend="italic">Lbd</hi> genus suum <hi rend="italic">M</hi> hiis <hi rend="italic">ML</hi> iia <hi rend="italic">d</hi> <lb/>
            25 de herbis iam hoc <hi rend="italic">Lbd</hi> arboribus] de arboribus <hi rend="italic">bd</hi> est </note> <lb/>
            <hi rend="italic">om. V</hi> <lb/>
             
<pb n="494"/>
            uolatile quod pennas non habeat? sed si potest, numquid hoc <lb/>
            genus non fecit deus, quando non inuenitur ubi sit factum? <lb/>
            an omnino potest quidquam uolare sine pennis? nam et <lb/>
            uespertiliones et locustae et muscae et si quid eius modi est <lb/>
            quod plumis careat, pennis non caret. sed pennatum additum<lb n="5"/>
            est, ne solas aues intellegeremus, quoniam pisces <lb/>
            pennati sunt et super terram uolant infra aquas; ideo non <lb/>
            dictum est "aues", sed et uolatile pennatum uolantia <lb/>
            generaliter. et uidit deus quia bonum est. et hic sicut in <lb/>
            ceteris locis intellegendum. <lb n="10"/>
            
</p><p>Et benedixit ea deus dicens: crescite et multiplicamini <lb/>
            et inplete aquas maris; et uolatilia multiplicentur <lb/>
            super terram. benedictionem ad fecunditatem ualere <lb/>
            uoluit, quae in successione prolis adparet, ut ea benedictione, <lb/>
            qua infirma et mortalia creata sunt, genus suum nascendo<lb n="15"/>
            custodiant. sed cum etiam stirpes nascendo teneant similitudinem <lb/>
            praetereuntium, cur eas non benedixit? an quia sensu <lb/>
            carent, qui rationi uicinus est? non enim uacat fortasse, quod <lb/>
            secunda persona utitur deus in benedicendo, ut haec animantia <lb/>
            compellet quodammodo tamquam audientia dicendo:<lb n="20"/>
            crescite et multiplicamini et inplete aquas maris. nec <lb/>
            tamen in eadem persona usque ad finem benedictionis inuenitur; <lb/>
            sequitur enim: et uolatilia multiplicentur super terram; <lb/>
            non dixit: multiplicamini super terram. nisi forte hoc ipso <lb/>
            significatur sensum animantium non adeo uicinum esse rationi, <lb n="25"/>
            ut perfecte possit accipere compellantem, sicut quae intellegunt <lb/>
            atque uti ratione possunt.

<note type="footnote"> 11 Gen. 1, 22 </note>

<note type="footnote"> 2 non <hi rend="italic">ante</hi> fecit <hi rend="italic">om. MLbd</hi> quando] quandoquidem <hi rend="italic">MLbd</hi> ubi] <lb/>
            ut <hi rend="italic">ML</hi> 4 huius modi <hi rend="italic">MLbd</hi> 7 supra <hi rend="italic">ML</hi> cum <hi rend="italic">uoce</hi> infra <hi rend="italic">incipit <lb/>
            codex T</hi> 8 uolantia (uolentia <hi rend="italic">L)</hi> generaliter et uolatile pennatum <hi rend="italic">TMLbd</hi> <lb/>
            11 eas <hi rend="italic">VT</hi> deus <hi rend="italic">om. d</hi> 12 replete <hi rend="italic">bd</hi> 13 fecumditatem <hi rend="italic">L</hi> 14 ea] <lb/>
            a <hi rend="italic">V</hi> 15 qua] que <hi rend="italic">Y</hi> quia <hi rend="italic">d</hi> infima <hi rend="italic">VTML</hi> 16 sed] et <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            18 uitinus <hi rend="italic">V</hi> uocat <hi rend="italic">Ml</hi> 20 compellit <hi rend="italic">Y</hi> cõpellat <hi rend="italic">b</hi> tamquam] <lb/>
            tam <hi rend="italic">VT</hi> 22 uenitur <hi rend="italic">d</hi> 24 non-terram <hi rend="italic">om. MLb</hi> 26 perfecte] <lb/>
            forte <hi rend="italic">MLb</hi> posset <hi rend="italic">b</hi> compellentem <hi rend="italic">L</hi> compel tem <hi rend="italic">M</hi> 27 atque om. <hi rend="italic">L</hi> </note>
</p><pb n="495"/><p>Et factum est sic. hic plane quiuis tardus iam euigilare <lb/>
            debet, ut intellegat quales isti dies enumerentur. cum enim <lb/>
            certos seminum numeros deus animantibus dederit seruantes <lb/>
            miram certa ordinatione constantiam, ut certo dierum numero <lb/>
            pro suo quaeque genere et concepta utero gerant et edita oua <lb n="5"/>
            calefaciant — cuius naturae institutio dei sapientia conseruatur, <lb/>
            quae tendit a fine usque ad finem fortiter et disponit <lb/>
            omnia suauiter —: quomodo uno die potuerunt et concipere <lb/>
            et utero grauescere et parta uaporare atque nutrire et <lb/>
            inplere aquas maris et multiplicari super terram? ita enim <lb n="10"/>
            subiungitur: et sic est factum, ante uesperae aduentum. <lb/>
            sed nimirum, cum dicit: facta est uespera, materiam informem <lb/>
            commemorat; cum autem dicit: factum est mane, <lb/>
            speciem, quae ipsa operatione inpressa est materiae . ita enim <lb/>
            post operationem transactum diem concludit. non tamen dixit <lb n="15"/>
            deus: fiat. uespera uel: fiat mane; commemoratio est enim <lb/>
            rerum factarum breuissima significatis per uesperam et mane <lb/>
            materia et specie, quae utique deum fecisse iam dictum erat, <lb/>
            cum ipsum defectum tamen, id est cum de specie ad materiam <lb/>
            et ad nihilum tenditur, si hoc noctis nomine recte insinuatum <lb n="20"/>
            putamus, non dixerit factum sed tantum ordinatum a deo, <lb/>
            cum ait superius: diuisit deus inter lucem et tenebras: <lb/>
            ut uesperae uocabulo significetur informis materia, quae <lb/>
            quamuis ex nihilo facta est, est tamen et habet capacitatem <lb/>
            specierum atque formarum. accipi etiam potest tenebrarum <lb n="25"/>
            nomine ipsum omnino nihilum, quod non fecit deus et unde <lb/>
            fecit quaecumque facere pro sua ineffabili bonitate dignatus <lb/>
            est, cum sit omnipotens, qui etiam de nihilo tanta fecit.

<note type="footnote"> 7 Sap. 8, 1 22 Gen. 1, 4 </note>

<note type="footnote"> 1 plane 8. <hi rend="italic">I. m. IV</hi> 3 numero <hi rend="italic">VT</hi> 4 certo ordine <hi rend="italic">bd</hi> 5 quaeque] <lb/>
            queque <hi rend="italic">V</hi> quoque <hi rend="italic">MLbd</hi> concepto <hi rend="italic">L</hi> 7 a fine <hi rend="italic">om. V</hi> 8 et <lb/>
            <hi rend="italic">om. TMLb</hi> concepere <hi rend="italic">L</hi> 9 grauesceret <hi rend="italic">b</hi> parta] parca <hi rend="italic">ML</hi> <lb/>
            uaporare] uapore <hi rend="italic">ML</hi> fouere <hi rend="italic">b</hi> 11 est <hi rend="italic">om. M</hi> factum est <hi rend="italic">TLbd</hi> <lb/>
            uespere <hi rend="italic">T</hi> 12 sed <hi rend="italic">om. M</hi> 13 ma/:mane <hi rend="italic">L</hi> 14 ita] mane <hi rend="italic">bd</hi> 16 uel] <lb/>
            et <hi rend="italic">M om. Lb</hi> 17 significatarum <hi rend="italic">b</hi> 20 intenditur <hi rend="italic">ML</hi> 21 dixit <hi rend="italic">MLb</hi> <lb/>
            tantum] tamen <hi rend="italic">Vbd</hi> 24 est <hi rend="italic">ante</hi> tamen <hi rend="italic">om. V</hi> 25 accipere <hi rend="italic">VT</hi> <lb/>
            etiam <hi rend="italic">om. VT</hi> 27 fecit <hi rend="italic">in ras. m. 1 V</hi> ineffabilia <hi rend="italic">M</hi> </note>
</p><pb n="496"/><p>Et facta est uespera et factum est mane dies quintus. <lb/>
            hic postquam dixit: et sic est factum, non subdidit <lb/>
            sicut solet executionem, quasi iterum facta sint; iam enim <lb/>
            superius dictum erat. nec ea benedictione, quae ad gignendam <lb/>
            prolem pertinet, aliqua noua natura fabricabatur; sed quae<lb n="5"/>
            facta erant per successionem conseruabantur. et ideo nec illud <lb/>
            dictum est: et uidit deus quia bonum est; iam enim res ipsa <lb/>
            placuerat, quae tantum seruanda erat in fetibus. nihil hic <lb/>
            itaque repetitum est, nisi quod ait: et factum est sic; <lb/>
            statimque subiectum de uespera et mane: quibus nominatis<lb n="10"/>
            transacta opera de informi materia et specie quae inponitur <lb/>
            significari dictum est. nisi forte aliquid melius atque sublimius <lb/>
            occurrerit quaerentibus. 
</p><p>Et dixit deus: eiciat terra animam uiuam secundum <lb/>
            suum genus: quadrupedum et serpentium et bestiarum<lb n="15"/>
            terrae secundum genus et pecora secundum genus. <lb/>
            et factum est sic. cum dictum fuerit "animam", cur additum <lb/>
            sit uiuam* et quid sit" secundum genus" et de solita <lb/>
            conclusione qua dicitur: et factum est sic, sicut superius <lb/>
            tractatum est, consideranda et accipienda sunt. cum autem in <lb n="20"/>
            latina lingua nomine bestiarum omne inrationale animal generaliter <lb/>
            significetur, hic tamen distinguendae sunt species, ut <lb/>
            quadrupedes accipiamus omnia iumenta, serpentes omnia repentia, <lb/>
            bestias uel feras omnia quadrupedia indomita, pecora uero <lb/>
            quadrupedia, quae non operando adiuuant, sed dant aliquem <lb n="25"/>
            fructum pascentibus. 
</p></div></div></body></text></TEI>