Eiciant aquae reptilia animarum uiuarum. cur additum est: uiuarum? an possunt esse animae, nisi uiuant? an istam manifestiorem uitam commendare uoluit, quae inest animalibus sentientibus, quoniam stirpes ea carent? et uolatilia uolantia super terram sub firmamento caeli. si uolatilia non uolant in illo purissimo aere, ubi nulla nubila oriuntur, hinc manifestum est ad firmamentum eum pertinere, quia sub firmamento caeli dictum est uolatilia uolare super terram. et sic est factum. ordo ille seruatur, ideoque subiungitur sicut in ceteris excepta luce, quae prior facta est. Et fecit deus cetos magnos et omnem animam animalium repentium, quae eiecerunt aquae secundum genus eorum, et omne uolatile pennatum secundum suum genus. meminerimus sane secundum suum genus de his creaturis dici, quae seminali propagine reparantur; nam hoc de herbis iam et arboribus dictum est. et omne uolatile pennatum. cur additum est: pennatum? an potest esse 4 Amos 5, 8; 9, 6 10 Gen. 1, 20 20 Gen. 1, 21 1 Helisaeus] helyseus bd VM elyseus L puer suus bd 8 regi] rei b nutiauit M numciauit L 4 quid b 5 effundit ML 6 mar- om. L superflue d 7 isti b 8 illa V exaltationibus Mb enltacionibus L 9 emanant] et manat V 10 car-uiuarum om. M 11 nis L nisi uiuant] insinuant V 13 stirpes) stipitel MLb 15 ibi V 16 mafestum L 18 factum est MLbd 22 et-genus om. V ualatile L 23 genus luum Lbd genus suum M hiis ML iia d 25 de herbis iam hoc Lbd arboribus] de arboribus bd est om. V uolatile quod pennas non habeat? sed si potest, numquid hoc genus non fecit deus, quando non inuenitur ubi sit factum? an omnino potest quidquam uolare sine pennis? nam et uespertiliones et locustae et muscae et si quid eius modi est quod plumis careat, pennis non caret. sed pennatum additum est, ne solas aues intellegeremus, quoniam pisces pennati sunt et super terram uolant infra aquas; ideo non dictum est "aues", sed et uolatile pennatum uolantia generaliter. et uidit deus quia bonum est. et hic sicut in ceteris locis intellegendum. Et benedixit ea deus dicens: crescite et multiplicamini et inplete aquas maris; et uolatilia multiplicentur super terram. benedictionem ad fecunditatem ualere uoluit, quae in successione prolis adparet, ut ea benedictione, qua infirma et mortalia creata sunt, genus suum nascendo custodiant. sed cum etiam stirpes nascendo teneant similitudinem praetereuntium, cur eas non benedixit? an quia sensu carent, qui rationi uicinus est? non enim uacat fortasse, quod secunda persona utitur deus in benedicendo, ut haec animantia compellet quodammodo tamquam audientia dicendo: crescite et multiplicamini et inplete aquas maris. nec tamen in eadem persona usque ad finem benedictionis inuenitur; sequitur enim: et uolatilia multiplicentur super terram; non dixit: multiplicamini super terram. nisi forte hoc ipso significatur sensum animantium non adeo uicinum esse rationi, ut perfecte possit accipere compellantem, sicut quae intellegunt atque uti ratione possunt. 11 Gen. 1, 22 2 non ante fecit om. MLbd quando] quandoquidem MLbd ubi] ut ML 4 huius modi MLbd 7 supra ML cum uoce infra incipit codex T 8 uolantia (uolentia L) generaliter et uolatile pennatum TMLbd 11 eas VT deus om. d 12 replete bd 13 fecumditatem L 14 ea] a V 15 qua] que Y quia d infima VTML 16 sed] et M 18 uitinus V uocat Ml 20 compellit Y cõpellat b tamquam] tam VT 22 uenitur d 24 non-terram om. MLb 26 perfecte] forte MLb posset b compellentem L compel tem M 27 atque om. L Et factum est sic. hic plane quiuis tardus iam euigilare debet, ut intellegat quales isti dies enumerentur. cum enim certos seminum numeros deus animantibus dederit seruantes miram certa ordinatione constantiam, ut certo dierum numero pro suo quaeque genere et concepta utero gerant et edita oua calefaciant — cuius naturae institutio dei sapientia conseruatur, quae tendit a fine usque ad finem fortiter et disponit omnia suauiter —: quomodo uno die potuerunt et concipere et utero grauescere et parta uaporare atque nutrire et inplere aquas maris et multiplicari super terram? ita enim subiungitur: et sic est factum, ante uesperae aduentum. sed nimirum, cum dicit: facta est uespera, materiam informem commemorat; cum autem dicit: factum est mane, speciem, quae ipsa operatione inpressa est materiae . ita enim post operationem transactum diem concludit. non tamen dixit deus: fiat. uespera uel: fiat mane; commemoratio est enim rerum factarum breuissima significatis per uesperam et mane materia et specie, quae utique deum fecisse iam dictum erat, cum ipsum defectum tamen, id est cum de specie ad materiam et ad nihilum tenditur, si hoc noctis nomine recte insinuatum putamus, non dixerit factum sed tantum ordinatum a deo, cum ait superius: diuisit deus inter lucem et tenebras: ut uesperae uocabulo significetur informis materia, quae quamuis ex nihilo facta est, est tamen et habet capacitatem specierum atque formarum. accipi etiam potest tenebrarum nomine ipsum omnino nihilum, quod non fecit deus et unde fecit quaecumque facere pro sua ineffabili bonitate dignatus est, cum sit omnipotens, qui etiam de nihilo tanta fecit. 7 Sap. 8, 1 22 Gen. 1, 4 1 plane 8. I. m. IV 3 numero VT 4 certo ordine bd 5 quaeque] queque V quoque MLbd concepto L 7 a fine om. V 8 et om. TMLb concepere L 9 grauesceret b parta] parca ML uaporare] uapore ML fouere b 11 est om. M factum est TLbd uespere T 12 sed om. M 13 ma/:mane L 14 ita] mane bd 16 uel] et M om. Lb 17 significatarum b 20 intenditur ML 21 dixit MLb tantum] tamen Vbd 24 est ante tamen om. V 25 accipere VT etiam om. VT 27 fecit in ras. m. 1 V ineffabilia M Et facta est uespera et factum est mane dies quintus. hic postquam dixit: et sic est factum, non subdidit sicut solet executionem, quasi iterum facta sint; iam enim superius dictum erat. nec ea benedictione, quae ad gignendam prolem pertinet, aliqua noua natura fabricabatur; sed quae facta erant per successionem conseruabantur. et ideo nec illud dictum est: et uidit deus quia bonum est; iam enim res ipsa placuerat, quae tantum seruanda erat in fetibus. nihil hic itaque repetitum est, nisi quod ait: et factum est sic; statimque subiectum de uespera et mane: quibus nominatis transacta opera de informi materia et specie quae inponitur significari dictum est. nisi forte aliquid melius atque sublimius occurrerit quaerentibus. Et dixit deus: eiciat terra animam uiuam secundum suum genus: quadrupedum et serpentium et bestiarum terrae secundum genus et pecora secundum genus. et factum est sic. cum dictum fuerit "animam", cur additum sit uiuam* et quid sit" secundum genus" et de solita conclusione qua dicitur: et factum est sic, sicut superius tractatum est, consideranda et accipienda sunt. cum autem in latina lingua nomine bestiarum omne inrationale animal generaliter significetur, hic tamen distinguendae sunt species, ut quadrupedes accipiamus omnia iumenta, serpentes omnia repentia, bestias uel feras omnia quadrupedia indomita, pecora uero quadrupedia, quae non operando adiuuant, sed dant aliquem fructum pascentibus.