<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa042.opp-lat1"><div n="14" subtype="chapter" type="textpart"><p>Et dixit deus: eiciant aquae reptilia animarum <lb/>
            . uiuarum et uolatilia uolantia super terram sub firmamento <lb/>
            caeli. et sic est factum. ea quae natantia sunt <lb n="25"/>
            animalia reptilia sunt appellata, quia pedibus non ambulant, <lb/>
            an quia sunt alia, quae sub aqua in terra repunt? alia enim <lb/>
            sunt pennata in aquis, sicut pisces qui squamas habent uel

<note type="footnote"> 4 Gen. 1, 18 15 Gen. 1, 19 23 Gen. 1, 20 </note>

<note type="footnote"> 1 narratur <hi rend="italic">b</hi> 2 siçt <hi rend="italic">M</hi> aliud] ad (d <hi rend="italic">s. I</hi>. M <hi rend="italic">fine uers.) M</hi> 4 ac <lb/>
            nocti <hi rend="italic">MLbd</hi> õ hoc est quod <hi rend="italic">om. MLbd</hi> 6 nocti <hi rend="italic">V</hi> 9 etiam <lb/>
            illa <hi rend="italic">MLbd</hi> 12 memineritis <hi rend="italic">M</hi> 18 eet esse (est <hi rend="italic">exp. m. 1j M</hi> <lb/>
            20 est <hi rend="italic">om. M</hi> not: est <hi rend="italic">Lbd</hi> 28 eitiant <hi rend="italic">V</hi> 24 uolantia] uiuentia <hi rend="italic">Lb</hi> <lb/>
            25 factum est <hi rend="italic">MLbd</hi> 27 alia enim] an <hi rend="italic">MLbd</hi> 28 qui <hi rend="italic">om. ML</hi> <lb/>
            squanimas <hi rend="italic">V</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="490"/>
            alii qui non habent, sed tamen pennis nituntur. qui utrum <lb/>
            inter uolatilia hoc loco numerandi sint dubitari potest. nam <lb/>
            et ipsa uolatilia cur aquis tribuerit, non aeri, nonnulla quaestio <lb/>
            est. non enim has aues tantum hic accipere possumus, quibus <lb/>
            aquae familiares sunt, quales sunt mergi et anates et quaecumque<lb n="5"/>
            huius modi. nam si de his tantum dixisset, non <lb/>
            praetermitteret alio loco de aliis auibus dicere, inter quas <lb/>
            nonnullae usque adeo ab aquis remotae sunt, ut ne bibant <lb/>
            quidem. nisi forte istum aerem terris contiguum, quoniam se <lb/>
            humidum etiam serenissimis noctibus rore testatur, aquam <lb n="10"/>
            uocauit, quia et in nubem cogitur. nubes autem aqua est, <lb/>
            quod omnes sentiunt, quibus contigit in montibus inter nubila <lb/>
            uel etiam in campis inter nebulas ambulare. in hoc quippe <lb/>
            aere uolare aues dicuntur. nam in illo sublimiore atque puriore, <lb/>
            qui uere aer ab omnibus appellatus est, nequeunt; non enim <lb n="15"/>
            earum pondus tenuitate sua sustinet. in illo autem neque <lb/>
            nubes concrescere asseruntur nec aliquid procellosum existere: . <lb/>
            quippe ubi uentus adeo nullus est, ut in uertice Olympi <lb/>
            montis, qui spatia huius humidi aeris excedere dicitur, quaedam <lb/>
            litterae in puluere solere fieri perhibeantur et post annum <lb n="20"/>
            integrae atque inlaesae inueniri ab his, qui sollemniter memoratum <lb/>
            montem ascendebant. 
</p><p>Quapropter non absurde existimari potest firmamentum caeli <lb/>
            in scripturis diuinis usque ad haec spatia uocari, ut et ille <lb/>
            aer tranquillissimus et sincerissimus ad firmamentum pertinere<lb n="25"/>
            credatur. hoc enim nomine firmamenti ipsa tranquillitas et <lb/>
            magna pars rerum significari potest. unde etiam illud dici <lb/>
            pluribus locis in Psalmis existimo: et ueritas tua usque

<note type="footnote"> 28 Ps. 35, 6; 56, 11 </note>

<note type="footnote"> 1 aliis <hi rend="italic">L</hi> nituntur] nituntur <hi rend="italic">V</hi> 3 <hi rend="italic">nouulla V</hi> 4 hic <hi rend="italic">om. MLb</hi> <lb/>
            5 <hi rend="italic">alt</hi>. sunt <hi rend="italic">om. MLbd</hi> 6 huius modi] huius <hi rend="italic">ML</hi> si om. <hi rend="italic">V</hi> hiis <hi rend="italic">ML</hi> <lb/>
            tantam-aliis om. <hi rend="italic">M</hi> 7 pretermitteront <hi rend="italic">V</hi> 8 ab <hi rend="italic">om. V</hi> 12 contingit <lb/>
            <hi rend="italic">d</hi> motibus <hi rend="italic">ML</hi> 14 auolare <hi rend="italic">V</hi> 16 eorum <hi rend="italic">V</hi> 17 nec] neque <hi rend="italic">MLbd</hi> <lb/>
            18 uerticem <hi rend="italic">V</hi> olimpi <hi rend="italic">VL</hi> 21 hiis <hi rend="italic">ML</hi> iis <hi rend="italic">d</hi> sollempniter <hi rend="italic">ML</hi> <lb/>
            24 diuinis scripturis <hi rend="italic">MLbd</hi> 28 locis <hi rend="italic">om. Mb</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="491"/>
            ad nubes. nihil enim est firmius et serenius ueritate. nubes <lb/>
            autem sub ista sincerissimi aeris regione concrescunt. quod <lb/>
            quamquam figurate dictum accipiatur, ex his tamen rebus <lb/>
            sumtum est, quae habent ad haec quandam similitudinem, <lb/>
            ut corporea creatura constantior et purior, quae a summitate <lb n="5"/>
            caeli usque ad nubes est, ueritatis figuram recte habere <lb/>
            uideatur, id est usque ad aerem caliginosum et procellosum <lb/>
            et humidum. ergo uolatilia uolantia super terram sub firmamento <lb/>
            caeli conuenienter sunt aquis adtributa, quia non inconuenienter <lb/>
            aer iste aqua nominatur. hinc etiam intellegi <lb n="10"/>
            datur de aere nihil esse dictum, quomodo uel quando sit <lb/>
            factus, quia iste aer nomine aquarum tenetur, ille autem <lb/>
            nomine firmamenti; atque ita nullum elementum praetermissum <lb/>
            est. 
</p><p>Sed fortasse quis dicat: si eo quod dictum est: congregetur <lb n="15"/>
            aqua, intellegimus aquam esse factam ex illa cono <lb/>
            fusione materiae, hanc autem congregationem mare appellauit <lb/>
            deus, quomodo ibi possumus hunc aerem intellegere factum, <lb/>
            quod mare non dicitur, etiam si aqua dici potest? quamobrem <lb/>
            mihi uidetur in eo, quod dictum est: adpareat arida, non <lb n="20"/>
            solum speciem terrae sed etiam huius aeris crassioris esse <lb/>
            insinuatam. per hunc enim terra inluminatur, ut perspicua <lb/>
            nobis sit. in uno ergo uerbo, quo dictum est: adpareat, <lb/>
            intimata sunt omnia, sine quibus adparere non posset; id est <lb/>
            et species eius et nudatio ab aquis et aeris superfusio, per <lb n="25"/>
            quem in ea lumen a superiore mundi parte transmittitur. an <lb/>
            potius in eo, quod scriptum est: congregetur aqua, species <lb/>
            huius aeris commendatur, quia iste aer cum condensatur, <lb/>
            hanc aquam uidetur efficere? coactionem itaque in densitatem

<note type="footnote"> 3 accipitur <hi rend="italic">b</hi> hiis <hi rend="italic">ML</hi> 4 sumtum] scriptum <hi rend="italic">MLbd</hi> 5 constancio <lb/>
            <hi rend="italic">L</hi> a <hi rend="italic">om. VM</hi> 7 est JJę <hi rend="italic">(del. m. 1 et 2) M</hi> prQcęşą: <lb/>
            <hi rend="italic">procellosum L 9 tributa V incouenienter L</hi> 11 <hi rend="italic">dictum esae MLbd</hi> <lb/>
            12 factum <hi rend="italic">Y</hi> aquarum-nomine <hi rend="italic">om. M</hi> 18 deus <hi rend="italic">om. ML</hi> 22 e <lb/>
            terra <hi rend="italic">M</hi> 28 quod <hi rend="italic">V</hi> 24 potest b 25 aquis] aliquis <hi rend="italic">M</hi> 26 lumen] <lb/>
            nomen b 28 cum iste aer <hi rend="italic">bd</hi> densetur <hi rend="italic">V</hi> densatur <hi rend="italic">ML</hi> 29 quoactionem <lb/>
            <hi rend="italic">V</hi> in densitatemJ intensitatem <hi rend="italic">V</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="492"/>
            congregationem aquae fortasse appellauit, ut mare fieret; u <lb/>
            id, quod non congregatum, id est non spissatum superfertur <lb/>
            aqua sit, quae aues uolantes possit sustinere, utrique nomini <lb/>
            adcommodata, ut uocari possit et aqua subtilior et aer <lb/>
            crassior. sed quando iste factus sit cur non dicitur? an forte<lb n="5"/>
            uerum est, quod quidam uolunt, humidis exhalationibus maris <lb/>
            et terrae has auras effici ita crassiores aere illo superiore ac <lb/>
            liquido, ut gestandis uolatilibus auium sint adcommodatae, <lb/>
            ita porro teneriores his aquis, quibus corpus abluitur, ut <lb/>
            earum comparatione siccae atque aeriae sentiantur? et quia<lb n="10"/>
            de terra et mari iam dictum erat, quid opus erat dicere de <lb/>
            exhalationibus eorum, id est aquis auium, cum illum aerem <lb/>
            purissimum et tranquillissimum firmamento adtributum intellexeris? <lb/>
            </p><p>Nam neque de fontibus et fluminibus dictum est quomodo<lb n="15"/>
            facta sint. qui enim scrupulosius ista quaerunt et disserunt, <lb/>
            aethereo superlapsu de mari dulcem inuisibiliter dicunt extrahi <lb/>
            uaporem his uidelicet ascensionibus, quas nullo modo sentire <lb/>
            possumus: inde conglobari nubes, atque ita terram imbribus <lb/>
            madefactam antris occultioribus instillare atque insudare <lb n="20"/>
            tantum, quantum coactum et per diuersos tramites lapsum <lb/>
            erumpat in fontes siue paruos siue fluminibus gignendis <lb/>
            idoneos. cuius rei documenta esse uolunt, quod marinarum <lb/>
            aquarum decoctarum uapor sinuato cooperculo exceptus <lb/>
            humorem dulcem gustantibus exhibet. et omnibus fere manifestum <lb n="25"/>
            est diminutos fontes inopiam sentire pluuiarum. adtestatur <lb/>
            et diuina historia, cum Helias tempore ariditatis

<note type="footnote">27 cf. III Reg. 18, 48. 44. </note>

<note type="footnote"> 2 <hi rend="italic">priue</hi> non <hi rend="italic">om. V</hi> 5 <hi rend="italic">post</hi> quando <hi rend="italic">addunt</hi> quaeritur <hi rend="italic">bd</hi> cur sit <lb/>
            (eic <hi rend="italic">b)</hi> iste factus <hi rend="italic">MLbd</hi> dicit <hi rend="italic">V</hi> 6 cxalationibus <hi rend="italic">M</hi> eialacionibus <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            7 aures <hi rend="italic">ML</hi> efficit <hi rend="italic">V</hi> ita <hi rend="italic">om. L</hi> 8 gustandis <hi rend="italic">V</hi> uolatibus <hi rend="italic">bd</hi> <lb/>
            9 hiis <hi rend="italic">ML</hi> iis <hi rend="italic">d</hi> 10 sentiatur <hi rend="italic">V</hi> 12 exalationibus <hi rend="italic">V</hi> eiatationibus <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            exalacionibus <hi rend="italic">L</hi> earum <hi rend="italic">Lbd</hi> est <hi rend="italic">om. ML</hi> 17 etherio <hi rend="italic">V post</hi> <lb/>
            dulcem <hi rend="italic">addit</hi> aquam <hi rend="italic">V</hi> dicunt] ductum <hi rend="italic">V</hi> 18 in uaporem <hi rend="italic">b</hi> hiis <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            19 inde] in die <hi rend="italic">MLb</hi> 22 gignendis fluminibus <hi rend="italic">MLbd</hi> 28 marinarum] <lb/>
            marmarum <hi rend="italic">V</hi> 26 deminutos <hi rend="italic">V</hi> 27 helyas <hi rend="italic">V</hi> Elias <hi rend="italic">d</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="493"/>
            imbrem posceret; iussit enim, cum ipse oraret, ut Helisaeus <lb/>
            ad mare adtenderet. unde cum uideret oriri perparuam nubeculam <lb/>
            pluuiam regi sollicito adesse nuntiauit, qua mox etiam <lb/>
            fugiens inrigatus est. et Dauid dicit: domine, qui aduocas <lb/>
            aquam maris et effundis eam super faciem terrae. <lb n="5"/>
            quapropter mari nominato de aliis aquis superfluo diceret, <lb/>
            siue istis roriferis quae tenuitate auras uolantibus auibus <lb/>
            praebent, siue fontium ac fluminum, si et illae exhalationibus <lb/>
            fiunt et istae reciprocis imbribus, quos terra sorbet, emanant. 
</p></div></div></body></text></TEI>