Et dixit deus: eiciant aquae reptilia animarum . uiuarum et uolatilia uolantia super terram sub firmamento caeli. et sic est factum. ea quae natantia sunt animalia reptilia sunt appellata, quia pedibus non ambulant, an quia sunt alia, quae sub aqua in terra repunt? alia enim sunt pennata in aquis, sicut pisces qui squamas habent uel 4 Gen. 1, 18 15 Gen. 1, 19 23 Gen. 1, 20 1 narratur b 2 siçt M aliud] ad (d s. I . M fine uers.) M 4 ac nocti MLbd õ hoc est quod om. MLbd 6 nocti V 9 etiam illa MLbd 12 memineritis M 18 eet esse (est exp. m. 1j M 20 est om. M not: est Lbd 28 eitiant V 24 uolantia] uiuentia Lb 25 factum est MLbd 27 alia enim] an MLbd 28 qui om. ML squanimas V alii qui non habent, sed tamen pennis nituntur. qui utrum inter uolatilia hoc loco numerandi sint dubitari potest. nam et ipsa uolatilia cur aquis tribuerit, non aeri, nonnulla quaestio est. non enim has aues tantum hic accipere possumus, quibus aquae familiares sunt, quales sunt mergi et anates et quaecumque huius modi. nam si de his tantum dixisset, non praetermitteret alio loco de aliis auibus dicere, inter quas nonnullae usque adeo ab aquis remotae sunt, ut ne bibant quidem. nisi forte istum aerem terris contiguum, quoniam se humidum etiam serenissimis noctibus rore testatur, aquam uocauit, quia et in nubem cogitur. nubes autem aqua est, quod omnes sentiunt, quibus contigit in montibus inter nubila uel etiam in campis inter nebulas ambulare. in hoc quippe aere uolare aues dicuntur. nam in illo sublimiore atque puriore, qui uere aer ab omnibus appellatus est, nequeunt; non enim earum pondus tenuitate sua sustinet. in illo autem neque nubes concrescere asseruntur nec aliquid procellosum existere: . quippe ubi uentus adeo nullus est, ut in uertice Olympi montis, qui spatia huius humidi aeris excedere dicitur, quaedam litterae in puluere solere fieri perhibeantur et post annum integrae atque inlaesae inueniri ab his, qui sollemniter memoratum montem ascendebant. Quapropter non absurde existimari potest firmamentum caeli in scripturis diuinis usque ad haec spatia uocari, ut et ille aer tranquillissimus et sincerissimus ad firmamentum pertinere credatur. hoc enim nomine firmamenti ipsa tranquillitas et magna pars rerum significari potest. unde etiam illud dici pluribus locis in Psalmis existimo: et ueritas tua usque 28 Ps. 35, 6; 56, 11 1 aliis L nituntur] nituntur V 3 nouulla V 4 hic om. MLb 5 alt . sunt om. MLbd 6 huius modi] huius ML si om. V hiis ML tantam-aliis om. M 7 pretermitteront V 8 ab om. V 12 contingit d motibus ML 14 auolare V 16 eorum V 17 nec] neque MLbd 18 uerticem V olimpi VL 21 hiis ML iis d sollempniter ML 24 diuinis scripturis MLbd 28 locis om. Mb ad nubes. nihil enim est firmius et serenius ueritate. nubes autem sub ista sincerissimi aeris regione concrescunt. quod quamquam figurate dictum accipiatur, ex his tamen rebus sumtum est, quae habent ad haec quandam similitudinem, ut corporea creatura constantior et purior, quae a summitate caeli usque ad nubes est, ueritatis figuram recte habere uideatur, id est usque ad aerem caliginosum et procellosum et humidum. ergo uolatilia uolantia super terram sub firmamento caeli conuenienter sunt aquis adtributa, quia non inconuenienter aer iste aqua nominatur. hinc etiam intellegi datur de aere nihil esse dictum, quomodo uel quando sit factus, quia iste aer nomine aquarum tenetur, ille autem nomine firmamenti; atque ita nullum elementum praetermissum est. Sed fortasse quis dicat: si eo quod dictum est: congregetur aqua, intellegimus aquam esse factam ex illa cono fusione materiae, hanc autem congregationem mare appellauit deus, quomodo ibi possumus hunc aerem intellegere factum, quod mare non dicitur, etiam si aqua dici potest? quamobrem mihi uidetur in eo, quod dictum est: adpareat arida, non solum speciem terrae sed etiam huius aeris crassioris esse insinuatam. per hunc enim terra inluminatur, ut perspicua nobis sit. in uno ergo uerbo, quo dictum est: adpareat, intimata sunt omnia, sine quibus adparere non posset; id est et species eius et nudatio ab aquis et aeris superfusio, per quem in ea lumen a superiore mundi parte transmittitur. an potius in eo, quod scriptum est: congregetur aqua, species huius aeris commendatur, quia iste aer cum condensatur, hanc aquam uidetur efficere? coactionem itaque in densitatem 3 accipitur b hiis ML 4 sumtum] scriptum MLbd 5 constancio L a om. VM 7 est JJę (del. m. 1 et 2) M prQcęşą: procellosum L 9 tributa V incouenienter L 11 dictum esae MLbd 12 factum Y aquarum-nomine om. M 18 deus om. ML 22 e terra M 28 quod V 24 potest b 25 aquis] aliquis M 26 lumen] nomen b 28 cum iste aer bd densetur V densatur ML 29 quoactionem V in densitatemJ intensitatem V congregationem aquae fortasse appellauit, ut mare fieret; u id, quod non congregatum, id est non spissatum superfertur aqua sit, quae aues uolantes possit sustinere, utrique nomini adcommodata, ut uocari possit et aqua subtilior et aer crassior. sed quando iste factus sit cur non dicitur? an forte uerum est, quod quidam uolunt, humidis exhalationibus maris et terrae has auras effici ita crassiores aere illo superiore ac liquido, ut gestandis uolatilibus auium sint adcommodatae, ita porro teneriores his aquis, quibus corpus abluitur, ut earum comparatione siccae atque aeriae sentiantur? et quia de terra et mari iam dictum erat, quid opus erat dicere de exhalationibus eorum, id est aquis auium, cum illum aerem purissimum et tranquillissimum firmamento adtributum intellexeris? Nam neque de fontibus et fluminibus dictum est quomodo facta sint. qui enim scrupulosius ista quaerunt et disserunt, aethereo superlapsu de mari dulcem inuisibiliter dicunt extrahi uaporem his uidelicet ascensionibus, quas nullo modo sentire possumus: inde conglobari nubes, atque ita terram imbribus madefactam antris occultioribus instillare atque insudare tantum, quantum coactum et per diuersos tramites lapsum erumpat in fontes siue paruos siue fluminibus gignendis idoneos. cuius rei documenta esse uolunt, quod marinarum aquarum decoctarum uapor sinuato cooperculo exceptus humorem dulcem gustantibus exhibet. et omnibus fere manifestum est diminutos fontes inopiam sentire pluuiarum. adtestatur et diuina historia, cum Helias tempore ariditatis 27 cf. III Reg. 18, 48. 44. 2 priue non om. V 5 post quando addunt quaeritur bd cur sit (eic b) iste factus MLbd dicit V 6 cxalationibus M eialacionibus L 7 aures ML efficit V ita om. L 8 gustandis V uolatibus bd 9 hiis ML iis d 10 sentiatur V 12 exalationibus V eiatationibus M exalacionibus L earum Lbd est om. ML 17 etherio V post dulcem addit aquam V dicunt] ductum V 18 in uaporem b hiis M 19 inde] in die MLb 22 gignendis fluminibus MLbd 28 marinarum] marmarum V 26 deminutos V 27 helyas V Elias d imbrem posceret; iussit enim, cum ipse oraret, ut Helisaeus ad mare adtenderet. unde cum uideret oriri perparuam nubeculam pluuiam regi sollicito adesse nuntiauit, qua mox etiam fugiens inrigatus est. et Dauid dicit: domine, qui aduocas aquam maris et effundis eam super faciem terrae. quapropter mari nominato de aliis aquis superfluo diceret, siue istis roriferis quae tenuitate auras uolantibus auibus praebent, siue fontium ac fluminum, si et illae exhalationibus fiunt et istae reciprocis imbribus, quos terra sorbet, emanant.