<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa042.opp-lat1"><div n="13" subtype="chapter" type="textpart"><p>Et sint in signis et in temporibus et in diebus <lb/>
            et in annis. uidetur mihi hoc, quod dixit: in signis, planum <lb/>
            fecisse illud, quod dixit: et in temporibus, ne aliud acciperentur <lb n="5"/>
            signa et aliud tempora. haec enim nunc dicit tempora, <lb/>
            quae interuallorum distinctione aeternitatem incommutabilem <lb/>
            supra se manere significant, ut signum, id est quasi uestigium <lb/>
            aeternitatis tempus adpareat. item cum adiungit: et in diebus <lb/>
            et in annis, ostendit quae dixerit tempora, ut dies fiant <lb n="10"/>
            conuersione fixorum siderum, anni uero manifesti, cum sol <lb/>
            signiferum circulum peragit, obscuriores autem, cum id unumquodque <lb/>
            uagorum siderum in suis orbibus facit. non enim <lb/>
            dixit: et mensibus, quia fortassis mensis annus est lunae; <lb/>
            sicut duodecim lunae anni annus est eius sideris, quod <lb n="15"/>
            &lt; £ &gt;<sic>aeovta</sic> Graeci uocant, et triginta solis anni annus est eius <lb/>
            sideris, quod fPatv(J)v dicitur. et fortasse ita cum omnia sidera <lb/>
            ad idem redierint, annus magnus peragitur, de quo multi <lb/>
            multa dixerunt. an in signis dicit, quibus certum iter significatur <lb/>
            nauigandi, in temporibus autem, uelut est uernum <lb n="20"/>
            tempus et aestas et autumnus et hiems, quia et ista circumactu <lb/>
            siderum uariantur suasque uices atque ordinem seruant, <lb/>
            in diebus autem et in annis, sicut iam expositum est, <lb/>
            accipiendum ? 
</p><p>Et sint in splendorem in firmamento caeli, ut luceant <lb n="25"/>
            super terram. supra iam dictum erat: fiant luminaria

<note type="footnote"> 3 Gen. 1, 14 25 Gen. 1, 13 </note>

<note type="footnote"> 3 in <hi rend="italic">med. om. MLbd</hi> 4 et <hi rend="italic">om. d</hi> 4 annis <hi rend="italic">omisso</hi> in <hi rend="italic">Y</hi> 5 in <hi rend="italic">ante</hi> <lb/>
            temporibus 8. <hi rend="italic">I. m. 1 V</hi> 6 dixit <hi rend="italic">Lbd</hi> 8 supra <hi rend="italic">corr</hi>. ex super <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            10 in <hi rend="italic">ante</hi> annis <hi rend="italic">om. V</hi> dixit <hi rend="italic">b</hi> 12 id] ad <hi rend="italic">ML</hi> 14 fortasse <hi rend="italic">MLbd</hi> <lb/>
            est <hi rend="italic">om. Vest</hi> luce <hi rend="italic">Ml</hi> 15 lunae] solis <hi rend="italic">V</hi> 16 fetonta <hi rend="italic">V</hi> phetunta <hi rend="italic">ML</hi> <lb/>
            cpo:aac.uv\'tC&amp; <hi rend="italic">b</hi> eiusdem <hi rend="italic">V</hi> 17 foenon <hi rend="italic">V</hi> phoemon <hi rend="italic">ML</hi> &lt;paatvov <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            19 dixit <hi rend="italic">Llbd</hi> 20 nauigandi] uani gaudii <hi rend="italic">V</hi> uelut] ut <hi rend="italic">L</hi> 21 autumpnus <lb/>
            <hi rend="italic">ML</hi> hyems <hi rend="italic">V</hi> hyemps <hi rend="italic">ML</hi> 23 expositum iam <hi rend="italic">bd</hi> 25 splendore <lb/>
            <hi rend="italic">YMLb</hi> et in firmamento <hi rend="italic">b</hi> 26 supra-terram <hi rend="italic">om. MLb</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="488"/>
            in firmamento caeli, ut luceant super terram; cur <lb/>
            putamus esse repetitum? an quemadmodum dictum est de <lb/>
            stirpibus, ut ferant semen et sit in eis semen secundum suum <lb/>
            genus et similitudinem, ita hic e contrario dictum est de <lb/>
            luminaribus: fiant et sint, id est fiant et non gignant, sed<lb n="5"/>
            ipsa sint. et sic est factum. ordo ille seruatur. 
</p><p>Et fecit deus duo luminaria: luminare maius initium <lb/>
            diei et luminare minus initium noctis, et stellas. <lb/>
            quid dicat initium diei et initium noctis mox adparebit. et <lb/>
            stellas uero quod addidit, utrum pertineant ad initium noctis<lb n="10"/>
            an non ambiguum est. quidam autem uolunt hic significari <lb/>
            lunam plenam esse primitus factam, quod plena luna initio <lb/>
            noctis adsurgit, id est mox post solis occasum. sed illud absurdum <lb/>
            est, ut non a prima sed a sexta decima uel quinta <lb/>
            decima numerandi sumamus exordium. nec illud moueat, quod<lb n="15"/>
            perfectum fieri debuerit luminare quod factum est. omni enim <lb/>
            die perfecta est; sed eius perfectio ab hominibus non uidetur, <lb/>
            nisi cum ex contraria parte soli obposita fuerit. nam etiam <lb/>
            cum illo constituta, quoniam sub illo est, uidetur finiri; sed <lb/>
            etiam tunc plena est, quia ex alia parte inlustratur nec uideri <lb n="20"/>
            potest ab his, qui subter sunt, id -est terram incolunt. quod <lb/>
            non paucis uerbis, sed subtilibus dissertationibus et quarundam <lb/>
            figurarum uisibilium demonstratione doceri potest. 
</p><p>Et posuit illa deus in firmamento caeli, ut luceant <lb/>
            super terram. quomodo dixit: fiant in firmamento, et <lb n="25"/>
            quomodo nunc dicit: fecit deus luminaria et posuit in <lb/>
            firmamento, quasi extra sint facta et post ibi posita, cum <lb/>
            iam dictum sit, ut ibi fierent? an hinc etiam atque etiam <lb/>
            significatur non ita deum fecisse, ut homines solent, sed ita

<note type="footnote"> 7 Gen. 1, 16 24 Gen. 1, 17 </note>

<note type="footnote"> 1 cur] ut <hi rend="italic">V</hi> 2 dictum <hi rend="italic">om. MLb</hi> 3 genna suum <hi rend="italic">Lbd</hi> 4 hic <lb/>
            <hi rend="italic">om. MLb</hi> est <hi rend="italic">om. L</hi> 6 factum est <hi rend="italic">MLbd</hi> 8 initium <hi rend="italic">post</hi> minus <lb/>
            <hi rend="italic">om. M</hi> 11 huc <hi rend="italic">M</hi> hec <hi rend="italic">L poet</hi> hic add. <hi rend="italic">et exp. est</hi> uolfit <hi rend="italic">V</hi> 15 moneat <lb/>
            <hi rend="italic">b</hi> 20 parte] pte <hi rend="italic">M</hi> 21 hiia <hi rend="italic">ML</hi> uunt <hi rend="italic">om. V</hi> 22 diaaertionibus <lb/>
            <hi rend="italic">MLb</hi> 27 post ibi] primo ubi <hi rend="italic">MLb</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="489"/>
            narratum ut hominibus potuit: scilicet ut apud homines aliud <lb/>
            sit fecit", aliud „posuit", apud deum autem utrumque idem <lb/>
            sit, qui faciendo ponit et ponendo facit? 
</p><p>Et praesint diei et nocti et diuidant inter diem et <lb/>
            noctem. hoc est quod dictum erat: initium diei et initium <lb n="5"/>
            noctis, quod hic exponit dicendo: praesint diei et nocti. <lb/>
            ergo initium illud principatum intellegere debemus, quia et <lb/>
            in die nihil est inter illa quae uidentur sole excellentius et <lb/>
            in nocte nihil luna uel stellis. unde illa etiam ambiguitas <lb/>
            iam non moueat et credamus stellas sic positas, ut ad initium <lb n="10"/>
            noctis, id est principatum pertineant. et uidit deus quia <lb/>
            bonum est. idem ordo seruatur. meminerimus sane, quod <lb/>
            etiam ista deus non uocauerit, cum dici potuerit: et uocauit <lb/>
            deus luminaria sidera, quia non omne luminare sidus est. 
</p><p>Et facta est uespera et factum est mane dies quartus, <lb n="15"/>
            si dies istos consideres, quos ortus solis occasusque <lb/>
            distinguit, non iste quartus, sed fortasse primus est dies, ut <lb/>
            eo tempore putemus ortum esse solem, quo factus est, et <lb/>
            donec cetera sidera fierent, occidisse. sed qui intellegit et <lb/>
            solem alibi esse, cum apud nos est nox, et noctem alibi esse <lb n="20"/>
            cum 801 apud nos est, dierum istorum enumerationem sublimius <lb/>
            indagabit. 
</p></div></div></body></text></TEI>