Et sint in signis et in temporibus et in diebus et in annis. uidetur mihi hoc, quod dixit: in signis, planum fecisse illud, quod dixit: et in temporibus, ne aliud acciperentur signa et aliud tempora. haec enim nunc dicit tempora, quae interuallorum distinctione aeternitatem incommutabilem supra se manere significant, ut signum, id est quasi uestigium aeternitatis tempus adpareat. item cum adiungit: et in diebus et in annis, ostendit quae dixerit tempora, ut dies fiant conuersione fixorum siderum, anni uero manifesti, cum sol signiferum circulum peragit, obscuriores autem, cum id unumquodque uagorum siderum in suis orbibus facit. non enim dixit: et mensibus, quia fortassis mensis annus est lunae; sicut duodecim lunae anni annus est eius sideris, quod < £ > aeovta Graeci uocant, et triginta solis anni annus est eius sideris, quod fPatv(J)v dicitur. et fortasse ita cum omnia sidera ad idem redierint, annus magnus peragitur, de quo multi multa dixerunt. an in signis dicit, quibus certum iter significatur nauigandi, in temporibus autem, uelut est uernum tempus et aestas et autumnus et hiems, quia et ista circumactu siderum uariantur suasque uices atque ordinem seruant, in diebus autem et in annis, sicut iam expositum est, accipiendum ? Et sint in splendorem in firmamento caeli, ut luceant super terram. supra iam dictum erat: fiant luminaria 3 Gen. 1, 14 25 Gen. 1, 13 3 in med. om. MLbd 4 et om. d 4 annis omisso in Y 5 in ante temporibus 8. I. m. 1 V 6 dixit Lbd 8 supra corr . ex super L 10 in ante annis om. V dixit b 12 id] ad ML 14 fortasse MLbd est om. Vest luce Ml 15 lunae] solis V 16 fetonta V phetunta ML cpo:aac.uv\'tC& b eiusdem V 17 foenon V phoemon ML