<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa042.opp-lat1"><div n="12" subtype="chapter" type="textpart"><p>Et dixit deus: fiant luminaria in firmamento <lb/>
            caeli, ut luceant super terram et diuidant inter diem <lb/>
            et noctem; et sint in signis et in temporibus et in <lb/>
            diebus et in annis; et sint in splendorem in firmamento <lb/>
            caeli, ut luceant super terram. quarto die luminaria <lb n="20"/>
            facta sunt, de quibus dicitur: et sint in diebus. quid <lb/>
            sibi ergo uolunt tres dies transacti sine luminaribus ? aut cur <lb/>
            ista erunt in diebus, si etiam sine istis dies esse potuerunt? <lb/>
            an quia euidentius productio illa temporis et morarum interuallum <lb/>
            motu istorum luminarium distingui ab hominibus <lb n="25"/>
            potest? an ista dierum et noctium enumeratio ad distinctionem <lb/>
            ualet inter illam naturam, quae facta non est, et eas, quae <lb/>
            factae sunt, ut mane nominaretur propter earum speciem <lb/>
            factarum, uespera uero propter priuationem? quoniam

<note type="footnote">14 Gen. 1, 13 16 Gen. 1, 14. 15 </note>

<note type="footnote">2 discernanda <hi rend="italic">L</hi> 5 spiritualis <hi rend="italic">(ita semper) d</hi> in <hi rend="italic">om. V</hi> 7 possnnt <lb/>
            <hi rend="italic">V</hi> germinaret <hi rend="italic">Y</hi> praecessis sisset <hi rend="italic">V</hi> 8 ut et] et <hi rend="italic">V</hi> ut <hi rend="italic">d</hi> <lb/>
            9 distantie <hi rend="italic">V</hi> 14 terra <hi rend="italic">V</hi> 15 facta] factum <hi rend="italic">MLbd</hi> 18 in temporibus] <lb/>
            temporibus <hi rend="italic">VLbd</hi> 19 in annis] annis <hi rend="italic">MLbd</hi> 22 sibi <hi rend="italic">om. MLbd</hi> <lb/>
            25 istarum <hi rend="italic">V</hi> 26 noctuum <hi rend="italic">ML</hi> 27 facta-quae <hi rend="italic">om. M</hi> 29 quoniam] <lb/>
            quę <hi rend="italic">b</hi> quia <hi rend="italic">d</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="486"/>
            quantum adtinet ad illum, a quo facta sunt, speciosa atque formosa <lb/>
            sunt, quantum autem in ipsis est, possunt deficere, quia de <lb/>
            nihilo facta sunt, et in quantum non deficiunt, non est eorum <lb/>
            materiae, quae ex nihilo est, sed eius, qui summe est et illa <lb/>
            facit esse in genere atque ordine suo. <lb n="5"/>
            
</p><p>Et dixit deus: fiant luminaria in firmamento caeli <lb/>
            ut luceant: utrum de fixis tantum dictum est sideribus an <lb/>
            etiam de uagis ? sed duo luminaria maius et minus inter uaga <lb/>
            sidera numerantur: quomodo ergo in firmamento facta sunt <lb/>
            omnia, cum singulos suos uel globos uel circulos uaga singula<lb n="10"/>
            quaeque possideant ? an quoniam in scripturis et caelos multos <lb/>
            legimus et caelum, sicuti in hoc loco cum dicitur caelum et <lb/>
            firmamentum, intellegendum est omnem istam aetheream machinam <lb/>
            dici, quae omnia sidera continet, sub qua puri et <lb/>
            tranquilli aeris serenitas uiget, sub quo item iste aer turbulentus<lb n="15"/>
            et procellosus agitatur? ut luceant super terram <lb/>
            et diuidant inter diem et noctem. nonne iam deus <lb/>
            diuiserat inter lucem et tenebras et uocauerat diem lucem et <lb/>
            tenebras uocauerat noctem? ex quo adparet eum inter diem <lb/>
            et noctem diuisisse. quid sibi uult nunc, quod dicitur de<lb n="20"/>
            luminaribus: et diuidant inter diem et noctem? an ita <lb/>
            nunc fit ista diuisio per luminaria, ut hominibus nota sit <lb/>
            etiam solis carnalibus oculis ad rerum istarum contemplationem <lb/>
            utentibus, ita uero deus eam fecit ante circuitum luminarium, <lb/>
            ut nunc uideri nisi a paucis sancto spiritu et serena<lb n="25"/>
            ratione non possit? an inter alium diem et aliam noctem <lb/>
            diuisit deus, id est inter speciem, quam inprimebat illi informitati, <lb/>
            et informitatem, quae adhuc formanda restabat? <lb/>
            alius uero est iste dies et alia nox, quorum uoluente caelo

<note type="footnote"> 3 in <hi rend="italic">om. M</hi> 4 materie <hi rend="italic">V</hi> illa] alia <hi rend="italic">V</hi> 5 atque] et <hi rend="italic">MLbd</hi> <lb/>
            6 in firmamento caeli luminaria <hi rend="italic">MLbd</hi> 9 sidera] sdierum <hi rend="italic">V</hi> in <lb/>
            firmamento <hi rend="italic">om. MLb</hi> 11 multos <hi rend="italic">om. M</hi> 12 sicuti-firmamentum <lb/>
            <hi rend="italic">om. L</hi> dicitur firmamentum caelum <hi rend="italic">Mbd</hi> 13 etlxeriam <hi rend="italic">V</hi> 14 que <hi rend="italic">Y</hi> <lb/>
            sidera] substantia <hi rend="italic">MLb</hi> 15 qua <hi rend="italic">d</hi> turbulentis <hi rend="italic">L1</hi> 17 iam] etiam <hi rend="italic">MLb</hi> <lb/>
            18 lucem diem <hi rend="italic">Lbd</hi> 20 nunc uult <hi rend="italic">MLbd</hi> 25 ut nunc <hi rend="italic">scripsi:</hi> et <lb/>
            nunc <hi rend="italic">Y</hi> ut <hi rend="italic">MLbd</hi> sancto] sano <hi rend="italic">bd</hi> 27 infornati <hi rend="italic">V</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="487"/>
            uicissitudo animaduertitur, quae fieri non posset nisi solis <lb/>
            ortu et occasu. 
</p></div></div></body></text></TEI>