Et dixit deus: fiant luminaria in firmamento caeli, ut luceant super terram et diuidant inter diem et noctem; et sint in signis et in temporibus et in diebus et in annis; et sint in splendorem in firmamento caeli, ut luceant super terram. quarto die luminaria facta sunt, de quibus dicitur: et sint in diebus. quid sibi ergo uolunt tres dies transacti sine luminaribus ? aut cur ista erunt in diebus, si etiam sine istis dies esse potuerunt? an quia euidentius productio illa temporis et morarum interuallum motu istorum luminarium distingui ab hominibus potest? an ista dierum et noctium enumeratio ad distinctionem ualet inter illam naturam, quae facta non est, et eas, quae factae sunt, ut mane nominaretur propter earum speciem factarum, uespera uero propter priuationem? quoniam 14 Gen. 1, 13 16 Gen. 1, 14. 15 2 discernanda L 5 spiritualis (ita semper) d in om. V 7 possnnt V germinaret Y praecessis sisset V 8 ut et] et V ut d 9 distantie V 14 terra V 15 facta] factum MLbd 18 in temporibus] temporibus VLbd 19 in annis] annis MLbd 22 sibi om. MLbd 25 istarum V 26 noctuum ML 27 facta-quae om. M 29 quoniam] quę b quia d quantum adtinet ad illum, a quo facta sunt, speciosa atque formosa sunt, quantum autem in ipsis est, possunt deficere, quia de nihilo facta sunt, et in quantum non deficiunt, non est eorum materiae, quae ex nihilo est, sed eius, qui summe est et illa facit esse in genere atque ordine suo. Et dixit deus: fiant luminaria in firmamento caeli ut luceant: utrum de fixis tantum dictum est sideribus an etiam de uagis ? sed duo luminaria maius et minus inter uaga sidera numerantur: quomodo ergo in firmamento facta sunt omnia, cum singulos suos uel globos uel circulos uaga singula quaeque possideant ? an quoniam in scripturis et caelos multos legimus et caelum, sicuti in hoc loco cum dicitur caelum et firmamentum, intellegendum est omnem istam aetheream machinam dici, quae omnia sidera continet, sub qua puri et tranquilli aeris serenitas uiget, sub quo item iste aer turbulentus et procellosus agitatur? ut luceant super terram et diuidant inter diem et noctem. nonne iam deus diuiserat inter lucem et tenebras et uocauerat diem lucem et tenebras uocauerat noctem? ex quo adparet eum inter diem et noctem diuisisse. quid sibi uult nunc, quod dicitur de luminaribus: et diuidant inter diem et noctem? an ita nunc fit ista diuisio per luminaria, ut hominibus nota sit etiam solis carnalibus oculis ad rerum istarum contemplationem utentibus, ita uero deus eam fecit ante circuitum luminarium, ut nunc uideri nisi a paucis sancto spiritu et serena ratione non possit? an inter alium diem et aliam noctem diuisit deus, id est inter speciem, quam inprimebat illi informitati, et informitatem, quae adhuc formanda restabat? alius uero est iste dies et alia nox, quorum uoluente caelo 3 in om. M 4 materie V illa] alia V 5 atque] et MLbd 6 in firmamento caeli luminaria MLbd 9 sidera] sdierum V in firmamento om. MLb 11 multos om. M 12 sicuti-firmamentum om. L dicitur firmamentum caelum Mbd 13 etlxeriam V 14 que Y sidera] substantia MLb 15 qua d turbulentis L1 17 iam] etiam MLb 18 lucem diem Lbd 20 nunc uult MLbd 25 ut nunc scripsi: et nunc Y ut MLbd sancto] sano bd 27 infornati V uicissitudo animaduertitur, quae fieri non posset nisi solis ortu et occasu.