<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa042.opp-lat1"><div n="11" subtype="chapter" type="textpart"><p>Et dixit deus: germinet terra herbam pabuli <lb/>
            ferentem semen secundum suum genus et similitudinem <lb/>
            et lignum fructuosum faciens fructum, cuius <lb/>
            semen sit in se secundum suam similitudinem. postquam <lb/>
            facta sunt terra et mare et uocata et adprobata, quod <lb n="25"/>
            saepe diximus non morarum interuallis esse accipiendum, ne <lb/>
            ineffabilem operantis dei facultatem tarditas aliqua consequatur,

<note type="footnote">13 Gen. 1, 10 21 Gen. 1, 11 </note>

<note type="footnote"> 2 <hi rend="italic">cum voce</hi> unum <hi rend="italic">desinit codex T</hi> pareat <hi rend="italic">V</hi> 3 a <hi rend="italic">om. V</hi> 4 pareat <lb/>
            <hi rend="italic">V</hi> 5 fluita <hi rend="italic">L</hi> materiae <hi rend="italic">scripsi:</hi> materie <hi rend="italic">VML</hi> mare <hi rend="italic">bd</hi> <lb/>
            6 factum est <hi rend="italic">MLbd</hi> 7 ut iţł L 9 paruit <hi rend="italic">V</hi> superfluum <hi rend="italic">L</hi> additum] <lb/>
            addere <hi rend="italic">L</hi> 10 factum est <hi rend="italic">Lbd</hi> factum <hi rend="italic">M</hi> 11 atque] et <hi rend="italic">MLbd</hi> <lb/>
            intelligerimus F1 13 deus <hi rend="italic">om. L</hi> et <hi rend="italic">om. b</hi> 14 mare uocauit <hi rend="italic">Lbd</hi> <lb/>
            facit] fclt <hi rend="italic">V</hi> 16 esset] est <hi rend="italic">L post</hi> arida <hi rend="italic">add</hi>. et <hi rend="italic">M</hi> 17 ipsam] <lb/>
            ipam <hi rend="italic">V</hi> 20 tracta <hi rend="italic">L</hi> 22 genus suum <hi rend="italic">MLbd</hi> 28 fruetnosum] fructiferum <lb/>
            <hi rend="italic">bd</hi> 24 semen om. <hi rend="italic">L</hi> 26 accipiendum esse <hi rend="italic">MLbd</hi> </note>

<note type="footnote">31* </note> <lb/>
             
<pb n="484"/>
            non statim sicut duobus praecedentibus diebus subicitur: <lb/>
            facta est uespera et factum est mane dies tertius, <lb/>
            sed adiungitur alia operatio, ut germinet terra herbam <lb/>
            pabuli ferentem semen secundum genus suum et <lb/>
            similitudinem et lignum fructiferum faciens fructum,<lb n="5"/>
            cuius semen sit in se secundum suam similitudinem. <lb/>
            quod de luce illa et firmamento et aquis et arida dictum non <lb/>
            est; non enim habet illa lux successionis propaginem aut de <lb/>
            caelo aliud caelum nascitur aut terra aut mare alia maria <lb/>
            et alias terras gignunt, quae sibi succedant. hic ergo dicendum<lb n="10"/>
            fuit: ferentem semen secundum suum genus et <lb/>
            similitudinem et cuius semen in se sit secundum <lb/>
            suam similitudinem, ubi similitudo nascentium praetereuntis <lb/>
            similitudinem seruat. 
</p><p>Haec autem omnia ita super terram sunt, ut ipsi terrae<lb n="15"/>
            radicibus cohaereant et ei continuentur et rursum quodammodo <lb/>
            separentur: propterea huius naturae significationem in ista <lb/>
            narratione seruatam arbitror, quia et eodem die facta sunt, <lb/>
            quo terra adparuit, et tamen iterum dixit deus, ut terra germinaret, <lb/>
            et iterum dictum est: et sic est factum. deinde<lb n="20"/>
            secundum superiorem regulam, postquam dictum est: <lb/>
            et sic est factum, subiungitur ipsa executio: et dedit <lb/>
            terra herbam pabuli ferentem semen secundum suum <lb/>
            genus et lignum fructiferum faciens fructum, cuius <lb/>
            semen in se secundum suam similitudinem, et iterum <lb n="25"/>
            dicit: uidit deus quia bonum est. itaque et uno die ista <lb/>
            iunguntur et iteratis dei uerbis distinguuntur ab inuicem,

<note type="footnote"> .22 Gen. 1, 12. 13 </note>

<note type="footnote">1 diebus praecedentibus <hi rend="italic">MLbd</hi> 2 <hi rend="italic">alt</hi>. est <hi rend="italic">om. L</hi> die <hi rend="italic">M</hi> 7 et <hi rend="italic">ante</hi> <lb/>
            arida <hi rend="italic">om. L</hi> non est] est <hi rend="italic">V</hi> 8 illa <hi rend="italic">om. MLbd</hi> 9 caelum de alio <lb/>
            caelo <hi rend="italic">bd</hi> 10 sibi <hi rend="italic">om. MLbd</hi> 12 in se sit] sit in ee <hi rend="italic">Mbd</hi> sin in <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            \' secudum <hi rend="italic">L</hi> 15 supra <hi rend="italic">bd</hi> terra <hi rend="italic">V</hi> 16 radicitus <hi rend="italic">bd</hi> cohaereantt L <lb/>
            continentur <hi rend="italic">V</hi> 17 ista] iusta <hi rend="italic">V</hi> 18 narrationem F eo <hi rend="italic">V</hi> 20 factum <lb/>
            est <hi rend="italic">MLbd</hi> 22 et <hi rend="italic">om. V MLb</hi> factum est <hi rend="italic">MLbd post</hi> factum <hi rend="italic">add</hi>. <lb/>
            factum est <hi rend="italic">M</hi> executio] excecatio <hi rend="italic">ML</hi> 23 pabuli (a <hi rend="italic">ex</hi> u <hi rend="italic">m. 1) V</hi> <lb/>
            genus suum <hi rend="italic">MLbd</hi> 26 et <hi rend="italic">om. M</hi> 27 distinguitur <hi rend="italic">V</hi> distinguntur <hi rend="italic">L</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="485"/>
            quod de terra et mari propterea puto non esse factum, quia <lb/>
            magis harum rerum est discernenda natura, quae cum oriantur <lb/>
            et occidant seminis successione propagantur. an quia terra et <lb/>
            mare simul fieri potuerint non solum in rationibus creaturae <lb/>
            spiritalis, ubi simul omnia facta sunt, sed etiam in ipsa corporali <lb n="5"/>
            motione, arbores uero et quaeque stirpes nasci non <lb/>
            possent nisi terra, in qua germinarent, praecessisset, propterea <lb/>
            et repetendum erat iussum dei, ut et facta significarentur <lb/>
            distantia tamen non alio die facienda, propter quod radicibus <lb/>
            terrae adfiguntur et continuantur ? sed quaeri potest, cur istis <lb n="10"/>
            deus non inposuerit nomina. an praetermissum est, quia multitudo <lb/>
            eorum non sinebat? uerum haec quaestio melius postea <lb/>
            considerabitur, cum animaduertemus alia quae non uocauit <lb/>
            deus, sicut uocauit lucem et caelum et terram et mare. et <lb/>
            facta est uespera et factum est mane dies tertius. <lb n="15"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>