Et dixit deus: germinet terra herbam pabuli ferentem semen secundum suum genus et similitudinem et lignum fructuosum faciens fructum, cuius semen sit in se secundum suam similitudinem. postquam facta sunt terra et mare et uocata et adprobata, quod saepe diximus non morarum interuallis esse accipiendum, ne ineffabilem operantis dei facultatem tarditas aliqua consequatur, 13 Gen. 1, 10 21 Gen. 1, 11 2 cum voce unum desinit codex T pareat V 3 a om. V 4 pareat V 5 fluita L materiae scripsi: materie VML mare bd 6 factum est MLbd 7 ut iţł L 9 paruit V superfluum L additum] addere L 10 factum est Lbd factum M 11 atque] et MLbd intelligerimus F1 13 deus om. L et om. b 14 mare uocauit Lbd facit] fclt V 16 esset] est L post arida add . et M 17 ipsam] ipam V 20 tracta L 22 genus suum MLbd 28 fruetnosum] fructiferum bd 24 semen om. L 26 accipiendum esse MLbd 31* non statim sicut duobus praecedentibus diebus subicitur: facta est uespera et factum est mane dies tertius, sed adiungitur alia operatio, ut germinet terra herbam pabuli ferentem semen secundum genus suum et similitudinem et lignum fructiferum faciens fructum, cuius semen sit in se secundum suam similitudinem. quod de luce illa et firmamento et aquis et arida dictum non est; non enim habet illa lux successionis propaginem aut de caelo aliud caelum nascitur aut terra aut mare alia maria et alias terras gignunt, quae sibi succedant. hic ergo dicendum fuit: ferentem semen secundum suum genus et similitudinem et cuius semen in se sit secundum suam similitudinem, ubi similitudo nascentium praetereuntis similitudinem seruat. Haec autem omnia ita super terram sunt, ut ipsi terrae radicibus cohaereant et ei continuentur et rursum quodammodo separentur: propterea huius naturae significationem in ista narratione seruatam arbitror, quia et eodem die facta sunt, quo terra adparuit, et tamen iterum dixit deus, ut terra germinaret, et iterum dictum est: et sic est factum. deinde secundum superiorem regulam, postquam dictum est: et sic est factum, subiungitur ipsa executio: et dedit terra herbam pabuli ferentem semen secundum suum genus et lignum fructiferum faciens fructum, cuius semen in se secundum suam similitudinem, et iterum dicit: uidit deus quia bonum est. itaque et uno die ista iunguntur et iteratis dei uerbis distinguuntur ab inuicem, .22 Gen. 1, 12. 13 1 diebus praecedentibus MLbd 2 alt . est om. L die M 7 et ante arida om. L non est] est V 8 illa om. MLbd 9 caelum de alio caelo bd 10 sibi om. MLbd 12 in se sit] sit in ee Mbd sin in L \' secudum L 15 supra bd terra V 16 radicitus bd cohaereantt L continentur V 17 ista] iusta V 18 narrationem F eo V 20 factum est MLbd 22 et om. V MLb factum est MLbd post factum add . factum est M executio] excecatio ML 23 pabuli (a ex u m. 1) V genus suum MLbd 26 et om. M 27 distinguitur V distinguntur L quod de terra et mari propterea puto non esse factum, quia magis harum rerum est discernenda natura, quae cum oriantur et occidant seminis successione propagantur. an quia terra et mare simul fieri potuerint non solum in rationibus creaturae spiritalis, ubi simul omnia facta sunt, sed etiam in ipsa corporali motione, arbores uero et quaeque stirpes nasci non possent nisi terra, in qua germinarent, praecessisset, propterea et repetendum erat iussum dei, ut et facta significarentur distantia tamen non alio die facienda, propter quod radicibus terrae adfiguntur et continuantur ? sed quaeri potest, cur istis deus non inposuerit nomina. an praetermissum est, quia multitudo eorum non sinebat? uerum haec quaestio melius postea considerabitur, cum animaduertemus alia quae non uocauit deus, sicut uocauit lucem et caelum et terram et mare. et facta est uespera et factum est mane dies tertius.