<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa042.opp-lat1"><div n="10" subtype="chapter" type="textpart"><p>Et dixit deus: congregentur aquae quae sub <lb/>
            caelo sunt in congregationem unam et adpareat arida. <lb/>
            et sic est factum. hinc probabilius credi potest aquam <lb n="15"/>
            dictam esse superius, sicut arbitrabamur, ipsam mundi materiam. <lb/>
            nam si uniuersum aqua obpletum erat, unde uel quo <lb/>
            potuit congregari? si enim confusionem quandam materialem <lb/>
            aquae nomine appellauerat, haec congregatio accipienda est <lb/>
            ipsa formatio, ut talis esset aquae species, qualem nunc esse <lb n="20"/>
            cernimus. et ipsum "adpareat arida", quod positum est, terrae <lb/>
            formatio intellegi potest, ut hanc haberet speciem terra, quam <lb/>
            cernimus. inuisibilis enim et inconposita dicta erat, cum adhuc <lb/>
            materiae species deesset. dixit ergo deus: congregetur <lb/>
            aqua quae sub caelo est; id est in formam redigatur <lb n="25"/>
            materies corporalis, ut aqua ista sit, quam sentimus. in congregationem <lb/>
            unam: uis ipsa formae commendatur nomine

<note type="footnote"> 13 Gen. 1, 9 </note>

<note type="footnote"> 1 ellitandi. <hi rend="italic">L</hi> uariatum] narratum <hi rend="italic">MLb</hi> illud <hi rend="italic">om. b</hi> 2 cogitemur <lb/>
            <hi rend="italic">Y</hi> 4 hic—inposuit <hi rend="italic">om. V</hi> 5 ista] illa <hi rend="italic">bd</hi> differentia <hi rend="italic">MLbd</hi> <lb/>
            6 inueniatur <hi rend="italic">TMLb</hi> 9 esse non potest <hi rend="italic">d</hi> hiis <hi rend="italic">ML</hi> egt ista (est <lb/>
            <hi rend="italic">exp. m</hi>. 2) <hi rend="italic">M</hi> 10 facta] factum <hi rend="italic">ML</hi> 1;I\\lŲŞ secundus (unus <hi rend="italic">del</hi>. m. <lb/>
            <hi rend="italic">1 et 2) M</hi> 12 non arbitror <hi rend="italic">Ll</hi> arbitor <hi rend="italic">V</hi> 14 appareant aride <hi rend="italic">YT</hi> <lb/>
            15 factum est <hi rend="italic">TMLbd</hi> 18 quandam confusionem <hi rend="italic">d</hi> 19 nomen <hi rend="italic">ML</hi> <lb/>
            accipienda] appellanda <hi rend="italic">Lb</hi> 23 incoposita <hi rend="italic">L</hi> 24 desset <hi rend="italic">b</hi> congregegtur <lb/>
            <hi rend="italic">L</hi> 25 in <hi rend="italic">om. M</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="483"/>
            unitatis. hoc est enim uere formari in unum aliquid redigi, <lb/>
            quoniam summe unum est omnis formae principium. et adpareat <lb/>
            arida: id est speciem uisibilem accipiat atque a <lb/>
            confusione distinctam. et bene aqua congregatur, ut adpareat <lb/>
            arida; id est cohibetur quod fluitat materiae, ut quod obscurum <lb n="5"/>
            est inlustretur. et sic est factum: etiam hoc fortasse in <lb/>
            rationibus intellectualis naturae prius factum est, ut postea <lb/>
            quod dicitur: et congregata est aqua in congregationem <lb/>
            unam et adparuit arida, non superfluo additum uideatur, <lb/>
            cum iam dictum esset: et sic est factum, sed ut post <lb n="10"/>
            rationalem atque incorpoream operationem intellegeremus etiam <lb/>
            corporalem secutam. 
</p><p>Et uocauit deus aridam terram et congregationem <lb/>
            aquae uocauit mare. adhuc nobiscum facit illa causa <lb/>
            uocabulorum; non enim omnis aqua mare aut omne aridum <lb n="15"/>
            terra. ergo quae aqua esset et quae arida, uocabulis segregandum <lb/>
            fuit. ipsam autem distinctionem atque formationem <lb/>
            fuisse uocationem dei non absurde adhuc intellegi potest. et <lb/>
            uidit deus quia bonum est. et hic ipse ordo seruatus est; <lb/>
            quare huic etiam illa, quae iam tractata sunt, conferantur. <lb n="20"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>