Et dixit deus: congregentur aquae quae sub caelo sunt in congregationem unam et adpareat arida. et sic est factum. hinc probabilius credi potest aquam dictam esse superius, sicut arbitrabamur, ipsam mundi materiam. nam si uniuersum aqua obpletum erat, unde uel quo potuit congregari? si enim confusionem quandam materialem aquae nomine appellauerat, haec congregatio accipienda est ipsa formatio, ut talis esset aquae species, qualem nunc esse cernimus. et ipsum "adpareat arida", quod positum est, terrae formatio intellegi potest, ut hanc haberet speciem terra, quam cernimus. inuisibilis enim et inconposita dicta erat, cum adhuc materiae species deesset. dixit ergo deus: congregetur aqua quae sub caelo est; id est in formam redigatur materies corporalis, ut aqua ista sit, quam sentimus. in congregationem unam: uis ipsa formae commendatur nomine 13 Gen. 1, 9 1 ellitandi. L uariatum] narratum MLb illud om. b 2 cogitemur Y 4 hic—inposuit om. V 5 ista] illa bd differentia MLbd 6 inueniatur TMLb 9 esse non potest d hiis ML egt ista (est exp. m . 2) M 10 facta] factum ML 1;I\\lŲŞ secundus (unus del . m. 1 et 2) M 12 non arbitror Ll arbitor V 14 appareant aride YT 15 factum est TMLbd 18 quandam confusionem d 19 nomen ML accipienda] appellanda Lb 23 incoposita L 24 desset b congregegtur L 25 in om. M unitatis. hoc est enim uere formari in unum aliquid redigi, quoniam summe unum est omnis formae principium. et adpareat arida: id est speciem uisibilem accipiat atque a confusione distinctam. et bene aqua congregatur, ut adpareat arida; id est cohibetur quod fluitat materiae, ut quod obscurum est inlustretur. et sic est factum: etiam hoc fortasse in rationibus intellectualis naturae prius factum est, ut postea quod dicitur: et congregata est aqua in congregationem unam et adparuit arida, non superfluo additum uideatur, cum iam dictum esset: et sic est factum, sed ut post rationalem atque incorpoream operationem intellegeremus etiam corporalem secutam. Et uocauit deus aridam terram et congregationem aquae uocauit mare. adhuc nobiscum facit illa causa uocabulorum; non enim omnis aqua mare aut omne aridum terra. ergo quae aqua esset et quae arida, uocabulis segregandum fuit. ipsam autem distinctionem atque formationem fuisse uocationem dei non absurde adhuc intellegi potest. et uidit deus quia bonum est. et hic ipse ordo seruatus est; quare huic etiam illa, quae iam tractata sunt, conferantur.