<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa042.opp-lat1"><div n="1" subtype="chapter" type="textpart"><p>De obscuris naturalium rerum, quae omnipotente deo <lb/>
            artifice facta sentimus, non adfirmando, sed quaerendo tractandum <lb n="5"/>
            est in libris maxime quos nobis diuina commendat <lb/>
            auctoritas, in quibus temeritas adserendae incertae dubiaeque <lb/>
            opinionis difficile sacrilegii crimen euitat: ea tamen quaerendi <lb/>
            dubitatio catholicae fidei metas non debet excedere. et quoniam <lb/>
            multi haeretici ad suam sententiam, quae praeter fidem est <lb n="10"/>
            catholicae disciplinae, expositionem scripturarum diuinarum <lb/>
            trahere consueuerunt, ante tractationem huius libri catholica <lb/>
            fides breuiter explicanda est. 
</p><p rend="script">Est autem haec: deum omnipotentem patrem uniuersam <lb/>
            creaturam fecisse atque constituisse per filium suum unigenitum, <lb n="15"/>
            id est sapientiam et uirtutem suam consubstantialem sibi et <lb/>
            coaeternam, in unitate spiritus sancti et ipsius consubstantialis <lb/>
            et coaeterni. hanc ergo trinitatem dici unum deum eumque <lb/>
            fecisse et creasse omnia, quae sunt, in quantum sunt, disciplina <lb/>
            catholica credi iubet, ita ut creatura omnis siue intellectualis <lb n="20"/>
            siue corporalis, uel quod breuius dici potest secundum

<note rend="script" type="footnote"> 2 Incipit liber de Genesi ad litteram imperfectus <hi rend="italic">fol. 231* V</hi> Incipit <lb/>
            liber 11 augustini epi de Genesi ad litteram impfectus <hi rend="italic">fol. 198* T</hi> Incipit <lb/>
            liber de genesi ad litteram IpfOs <hi rend="italic">fol. 24 M</hi> Liber aurelii augustini de <lb/>
            genesi ad litteram yponensis epi imperfectus incipit <hi rend="italic">fol 257 L</hi> 4 De] <lb/>
            e <hi rend="italic">L; sed spatio D litterae sufficienti uacuo</hi> omnipotenti <hi rend="italic">b</hi> 6 quos] <lb/>
            quod <hi rend="italic">M</hi> diuina <hi rend="italic">om. ML</hi> 8 non euitat <hi rend="italic">b</hi> 9 <hi rend="italic">metbas JM</hi> 12 consuerunt <lb/>
            <hi rend="italic">ML</hi> 13 breuiter <hi rend="italic">om. MLb</hi> 14 patrem omnipotentem <hi rend="italic">MLbd</hi> <lb/>
            15 suam <hi rend="italic">om. V</hi> 17 ipsius <hi rend="italic">om. L</hi> 19 catholica disciplina <hi rend="italic">MLbd</hi> <lb/>
            20 credi] dici <hi rend="italic">MLb</hi> ita ut] iubet ita ut <hi rend="italic">MLb</hi> siue <hi rend="italic">OJA. Lb</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="460"/>
            uerba scripturarum diuinarum, sine inuisibilis sine uisibilis, <lb/>
            non de deo nata, sed a deo sit facta de nihilo: nihilque in <lb/>
            ea esse quod ad trinitatem pertineat, nisi quod trinitas condidit, <lb/>
            ista condita est. quapropter creaturam uniuersam neque consubstantialem <lb/>
            deo neque coaeternam fas est dicere aut credere. <lb n="5"/>
            
</p><p>Esse autem omnia quae fecit deus bona ualde: mala uero <lb/>
            non esse naturalia; sed omne quod dicitur malum aut peccatum <lb/>
            esse aut poenam peccati. nec esse peccatum nisi prauum <lb/>
            liberae uoluntatis adsensum, cum inclinamur ad ea quae iustitia <lb/>
            uetat et unde liberum est abstinere; id est non in rebus ipsis,<lb n="10"/>
            sed in usu earum non legitimo. usus autem rerum est legitimus, <lb/>
            ut anima in lege dei maneat et uni deo plenissima dilectione <lb/>
            subiecta sit et cetera sibi subiecta sine cupiditate aut libidine <lb/>
            ministret, id est secundum praeceptum dei. ita enim sine difficultate <lb/>
            et miseria et cum summa facilitate et beatitudine <lb n="15"/>
            administrabit. poena uero peccati est, cum ipsis creaturis non <lb/>
            sibi seruientibus cruciatur anima, cum deo ipsa non seruit: quae <lb/>
            creatura illi obtemperabat, cum ipsa obtemperabat deo. itaque <lb/>
            non esse ignem malum, quia creatura dei est; sed tamen uri <lb/>
            eo inbecillitatem nostram ei merito peccati. dici autem peccata <lb n="20"/>
            naturalia, quae necesse est committi ante misericordiam dei, <lb/>
            postquam in hanc uitam per peccatum liberi arbitrii lapsi sumus. 
</p><p>Renouari autem hominem per legum Christum dominum <lb/>
            nostrum, cum ipsa ineffabilis et incommutabilis dei sapientia <lb/>
            plenum totumque hominem suscipere dignata est et nasci de <lb n="25"/>
            spiritu sancto et uirgine Maria, crucifigi, sepeliri et resurgere <lb/>
            et ascendere in caelum, quod iam factum est, et uenire ad <lb/>
            iudicandos uiuos et mortuos in fine saeculi et resurrectione <lb/>
            mortuorum in carne, quod adhuc futurum praedicatur. datum

<note type="footnote"> 1 diainarum Bcripturarum <hi rend="italic">MLbd</hi> 2 deo nata] dei natura <hi rend="italic">bd</hi> &amp;] <lb/>
            ex <hi rend="italic">V</hi> 5 aut] atque <hi rend="italic">TMLb</hi> 6 Esse] Ecce <hi rend="italic">d</hi> deus om. <hi rend="italic">TMLb</hi> <lb/>
            10 istis <hi rend="italic">MLbd</hi> 11 non <hi rend="italic">om. MLb</hi> 18 cetera] ecclesia <hi rend="italic">V</hi> libine T1<lb/>
             17 seruientibus <hi rend="italic">om. ML</hi> 18 obtemperabat (a <hi rend="italic">(in. supra</hi> i <hi rend="italic">script.) L</hi> <lb/>
            obtemperabat <hi rend="italic">om. L</hi> 19 uri] uri <hi rend="italic">V</hi> 22 per] post <hi rend="italic">V</hi> lapsi<lb/>
             sumus <hi rend="italic">om. V</hi> 23 autem <hi rend="italic">om. MLb</hi> 24 et] atque <hi rend="italic">L</hi> aut <hi rend="italic">b</hi> ac <hi rend="italic">d</hi> <lb/>
            28 resurrectionem <hi rend="italic">bd</hi> 29 datum] datfi <hi rend="italic">V</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="461"/>
            esse spiritum sanctum credentibus in eum. constitutam ab <lb/>
            illo matrem ecclesiam, quae catholica dicitur, ex eo quia <lb/>
            uniuersaliter perfecta est et in nullo claudicat et per totum <lb/>
            orbem diffusa est. remissa esse paenitentibus priora peccata <lb/>
            et uitam aeternam caelorumque regnum promissum. <lb n="5"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>