De obscuris naturalium rerum, quae omnipotente deo artifice facta sentimus, non adfirmando, sed quaerendo tractandum est in libris maxime quos nobis diuina commendat auctoritas, in quibus temeritas adserendae incertae dubiaeque opinionis difficile sacrilegii crimen euitat: ea tamen quaerendi dubitatio catholicae fidei metas non debet excedere. et quoniam multi haeretici ad suam sententiam, quae praeter fidem est catholicae disciplinae, expositionem scripturarum diuinarum trahere consueuerunt, ante tractationem huius libri catholica fides breuiter explicanda est. Est autem haec: deum omnipotentem patrem uniuersam creaturam fecisse atque constituisse per filium suum unigenitum, id est sapientiam et uirtutem suam consubstantialem sibi et coaeternam, in unitate spiritus sancti et ipsius consubstantialis et coaeterni. hanc ergo trinitatem dici unum deum eumque fecisse et creasse omnia, quae sunt, in quantum sunt, disciplina catholica credi iubet, ita ut creatura omnis siue intellectualis siue corporalis, uel quod breuius dici potest secundum 2 Incipit liber de Genesi ad litteram imperfectus fol. 231* V Incipit liber 11 augustini epi de Genesi ad litteram impfectus fol. 198* T Incipit liber de genesi ad litteram IpfOs fol. 24 M Liber aurelii augustini de genesi ad litteram yponensis epi imperfectus incipit fol 257 L 4 De] e L; sed spatio D litterae sufficienti uacuo omnipotenti b 6 quos] quod M diuina om. ML 8 non euitat b 9 metbas JM 12 consuerunt ML 13 breuiter om. MLb 14 patrem omnipotentem MLbd 15 suam om. V 17 ipsius om. L 19 catholica disciplina MLbd 20 credi] dici MLb ita ut] iubet ita ut MLb siue OJA. Lb uerba scripturarum diuinarum, sine inuisibilis sine uisibilis, non de deo nata, sed a deo sit facta de nihilo: nihilque in ea esse quod ad trinitatem pertineat, nisi quod trinitas condidit, ista condita est. quapropter creaturam uniuersam neque consubstantialem deo neque coaeternam fas est dicere aut credere. Esse autem omnia quae fecit deus bona ualde: mala uero non esse naturalia; sed omne quod dicitur malum aut peccatum esse aut poenam peccati. nec esse peccatum nisi prauum liberae uoluntatis adsensum, cum inclinamur ad ea quae iustitia uetat et unde liberum est abstinere; id est non in rebus ipsis, sed in usu earum non legitimo. usus autem rerum est legitimus, ut anima in lege dei maneat et uni deo plenissima dilectione subiecta sit et cetera sibi subiecta sine cupiditate aut libidine ministret, id est secundum praeceptum dei. ita enim sine difficultate et miseria et cum summa facilitate et beatitudine administrabit. poena uero peccati est, cum ipsis creaturis non sibi seruientibus cruciatur anima, cum deo ipsa non seruit: quae creatura illi obtemperabat, cum ipsa obtemperabat deo. itaque non esse ignem malum, quia creatura dei est; sed tamen uri eo inbecillitatem nostram ei merito peccati. dici autem peccata naturalia, quae necesse est committi ante misericordiam dei, postquam in hanc uitam per peccatum liberi arbitrii lapsi sumus. Renouari autem hominem per legum Christum dominum nostrum, cum ipsa ineffabilis et incommutabilis dei sapientia plenum totumque hominem suscipere dignata est et nasci de spiritu sancto et uirgine Maria, crucifigi, sepeliri et resurgere et ascendere in caelum, quod iam factum est, et uenire ad iudicandos uiuos et mortuos in fine saeculi et resurrectione mortuorum in carne, quod adhuc futurum praedicatur. datum 1 diainarum Bcripturarum MLbd 2 deo nata] dei natura bd &] ex V 5 aut] atque TMLb 6 Esse] Ecce d deus om. TMLb 10 istis MLbd 11 non om. MLb 18 cetera] ecclesia V libine T1 17 seruientibus om. ML 18 obtemperabat (a (in. supra i script.) L obtemperabat om. L 19 uri] uri V 22 per] post V lapsi sumus om. V 23 autem om. MLb 24 et] atque L aut b ac d 28 resurrectionem bd 29 datum] datfi V esse spiritum sanctum credentibus in eum. constitutam ab illo matrem ecclesiam, quae catholica dicitur, ex eo quia uniuersaliter perfecta est et in nullo claudicat et per totum orbem diffusa est. remissa esse paenitentibus priora peccata et uitam aeternam caelorumque regnum promissum.