<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa042.opp-lat1"><div n="1" subtype="chapter" type="textpart"><p>De obscuris naturalium rerum, quae omnipotente deo <lb/>
            artifice facta sentimus, non adfirmando, sed quaerendo tractandum <lb n="5"/>
            est in libris maxime quos nobis diuina commendat <lb/>
            auctoritas, in quibus temeritas adserendae incertae dubiaeque <lb/>
            opinionis difficile sacrilegii crimen euitat: ea tamen quaerendi <lb/>
            dubitatio catholicae fidei metas non debet excedere. et quoniam <lb/>
            multi haeretici ad suam sententiam, quae praeter fidem est <lb n="10"/>
            catholicae disciplinae, expositionem scripturarum diuinarum <lb/>
            trahere consueuerunt, ante tractationem huius libri catholica <lb/>
            fides breuiter explicanda est. 
</p><p rend="script">Est autem haec: deum omnipotentem patrem uniuersam <lb/>
            creaturam fecisse atque constituisse per filium suum unigenitum, <lb n="15"/>
            id est sapientiam et uirtutem suam consubstantialem sibi et <lb/>
            coaeternam, in unitate spiritus sancti et ipsius consubstantialis <lb/>
            et coaeterni. hanc ergo trinitatem dici unum deum eumque <lb/>
            fecisse et creasse omnia, quae sunt, in quantum sunt, disciplina <lb/>
            catholica credi iubet, ita ut creatura omnis siue intellectualis <lb n="20"/>
            siue corporalis, uel quod breuius dici potest secundum

<note rend="script" type="footnote"> 2 Incipit liber de Genesi ad litteram imperfectus <hi rend="italic">fol. 231* V</hi> Incipit <lb/>
            liber 11 augustini epi de Genesi ad litteram impfectus <hi rend="italic">fol. 198* T</hi> Incipit <lb/>
            liber de genesi ad litteram IpfOs <hi rend="italic">fol. 24 M</hi> Liber aurelii augustini de <lb/>
            genesi ad litteram yponensis epi imperfectus incipit <hi rend="italic">fol 257 L</hi> 4 De] <lb/>
            e <hi rend="italic">L; sed spatio D litterae sufficienti uacuo</hi> omnipotenti <hi rend="italic">b</hi> 6 quos] <lb/>
            quod <hi rend="italic">M</hi> diuina <hi rend="italic">om. ML</hi> 8 non euitat <hi rend="italic">b</hi> 9 <hi rend="italic">metbas JM</hi> 12 consuerunt <lb/>
            <hi rend="italic">ML</hi> 13 breuiter <hi rend="italic">om. MLb</hi> 14 patrem omnipotentem <hi rend="italic">MLbd</hi> <lb/>
            15 suam <hi rend="italic">om. V</hi> 17 ipsius <hi rend="italic">om. L</hi> 19 catholica disciplina <hi rend="italic">MLbd</hi> <lb/>
            20 credi] dici <hi rend="italic">MLb</hi> ita ut] iubet ita ut <hi rend="italic">MLb</hi> siue <hi rend="italic">OJA. Lb</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="460"/>
            uerba scripturarum diuinarum, sine inuisibilis sine uisibilis, <lb/>
            non de deo nata, sed a deo sit facta de nihilo: nihilque in <lb/>
            ea esse quod ad trinitatem pertineat, nisi quod trinitas condidit, <lb/>
            ista condita est. quapropter creaturam uniuersam neque consubstantialem <lb/>
            deo neque coaeternam fas est dicere aut credere. <lb n="5"/>
            
</p><p>Esse autem omnia quae fecit deus bona ualde: mala uero <lb/>
            non esse naturalia; sed omne quod dicitur malum aut peccatum <lb/>
            esse aut poenam peccati. nec esse peccatum nisi prauum <lb/>
            liberae uoluntatis adsensum, cum inclinamur ad ea quae iustitia <lb/>
            uetat et unde liberum est abstinere; id est non in rebus ipsis,<lb n="10"/>
            sed in usu earum non legitimo. usus autem rerum est legitimus, <lb/>
            ut anima in lege dei maneat et uni deo plenissima dilectione <lb/>
            subiecta sit et cetera sibi subiecta sine cupiditate aut libidine <lb/>
            ministret, id est secundum praeceptum dei. ita enim sine difficultate <lb/>
            et miseria et cum summa facilitate et beatitudine <lb n="15"/>
            administrabit. poena uero peccati est, cum ipsis creaturis non <lb/>
            sibi seruientibus cruciatur anima, cum deo ipsa non seruit: quae <lb/>
            creatura illi obtemperabat, cum ipsa obtemperabat deo. itaque <lb/>
            non esse ignem malum, quia creatura dei est; sed tamen uri <lb/>
            eo inbecillitatem nostram ei merito peccati. dici autem peccata <lb n="20"/>
            naturalia, quae necesse est committi ante misericordiam dei, <lb/>
            postquam in hanc uitam per peccatum liberi arbitrii lapsi sumus. 
</p><p>Renouari autem hominem per legum Christum dominum <lb/>
            nostrum, cum ipsa ineffabilis et incommutabilis dei sapientia <lb/>
            plenum totumque hominem suscipere dignata est et nasci de <lb n="25"/>
            spiritu sancto et uirgine Maria, crucifigi, sepeliri et resurgere <lb/>
            et ascendere in caelum, quod iam factum est, et uenire ad <lb/>
            iudicandos uiuos et mortuos in fine saeculi et resurrectione <lb/>
            mortuorum in carne, quod adhuc futurum praedicatur. datum

<note type="footnote"> 1 diainarum Bcripturarum <hi rend="italic">MLbd</hi> 2 deo nata] dei natura <hi rend="italic">bd</hi> &amp;] <lb/>
            ex <hi rend="italic">V</hi> 5 aut] atque <hi rend="italic">TMLb</hi> 6 Esse] Ecce <hi rend="italic">d</hi> deus om. <hi rend="italic">TMLb</hi> <lb/>
            10 istis <hi rend="italic">MLbd</hi> 11 non <hi rend="italic">om. MLb</hi> 18 cetera] ecclesia <hi rend="italic">V</hi> libine T1<lb/>
             17 seruientibus <hi rend="italic">om. ML</hi> 18 obtemperabat (a <hi rend="italic">(in. supra</hi> i <hi rend="italic">script.) L</hi> <lb/>
            obtemperabat <hi rend="italic">om. L</hi> 19 uri] uri <hi rend="italic">V</hi> 22 per] post <hi rend="italic">V</hi> lapsi<lb/>
             sumus <hi rend="italic">om. V</hi> 23 autem <hi rend="italic">om. MLb</hi> 24 et] atque <hi rend="italic">L</hi> aut <hi rend="italic">b</hi> ac <hi rend="italic">d</hi> <lb/>
            28 resurrectionem <hi rend="italic">bd</hi> 29 datum] datfi <hi rend="italic">V</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="461"/>
            esse spiritum sanctum credentibus in eum. constitutam ab <lb/>
            illo matrem ecclesiam, quae catholica dicitur, ex eo quia <lb/>
            uniuersaliter perfecta est et in nullo claudicat et per totum <lb/>
            orbem diffusa est. remissa esse paenitentibus priora peccata <lb/>
            et uitam aeternam caelorumque regnum promissum. <lb n="5"/>
            
</p></div><div n="2" subtype="chapter" type="textpart"><p>Secundum hanc fidem quae possint in hoc libro quaeri <lb/>
            et disputari considerandum est. in principio fecit deus <lb/>
            caelum et terram. quattuor modi a quibusdam scripturarum <lb/>
            tractatoribus traduntur legis exponendae, quorum uocabula <lb/>
            enuntiari graece possunt, latine autem definiri et explicari: <lb n="10"/>
            secundum historiam, secundum allegoriam, secundum analogiam, <lb/>
            secundum aetiologiam. historia est,\' cum siue diuinitus siue <lb/>
            humanitus res gesta commemoratur; allegoria, cum figurate <lb/>
            dicta intelleguntur; analogia, cum ueteris et noui testamentorum <lb/>
            congruentia demonstratur; aetiologia, cum causae <lb n="15"/>
            dictorum factorumque redduntur. 
</p></div><div n="3" subtype="chapter" type="textpart"><p>Hoc ergo quod scriptum est: in principio fecit deus <lb/>
            caelum et terram, quaeri potest utrum tantummodo secundum <lb/>
            historiam accipiendum sit an etiam figurate aliquid significet <lb/>
            et quomodo congruat euangelio et qua causa sic liber iste <lb n="20"/>
            inchoatus sit. secundum historiam autem quaeritur quid sit: <lb/>
            in principio, id est utrum in principio temporis an in principio, <lb/>
            in ipsa sapientia dei, quia et ipse dei filius principium <lb/>
            se dixit, quando ei dictum est: t.u quia es, et dixit: principium, <lb/>
            quod et loquor uobis. est enim principium sine

<note type="footnote">17 Gen. 1, 1 24 Ioh. 8, 25 </note>

<note type="footnote"> .2 catholieairi (m <hi rend="italic">exp. m., 1) M</hi> _ei q\'ŲQ (quo <hi rend="italic">exp. m. T) M</hi> 8 nullo] <lb/>
            illo <hi rend="italic">ML</hi> 5 promissum (pro <hi rend="italic">super exp</hi>. di <hi rend="italic">m. 1) L</hi> 6 possunt <hi rend="italic">VLbd</hi> <lb/>
            9 quorum-explicari <hi rend="italic">om. TMLb</hi> 12 aetiologiam] ethimologiam <hi rend="italic">VTML</hi> <lb/>
            etymologia <hi rend="italic">b prius</hi> siue <hi rend="italic">om. L</hi> 13 ihumanitatis <hi rend="italic">M</hi> 15 demonstranctur <lb/>
            <hi rend="italic">L om. M</hi> ethimologia <hi rend="italic">VTL om. M</hi> etymologia <hi rend="italic">b</hi> causae] <lb/>
            esse (?) <hi rend="italic">M, eras. L post</hi> dictorumque <hi rend="italic">positum bd</hi> 16 dictorum factorumque <lb/>
            (dictorum m. <hi rend="italic">2 a. l. add.) T</hi> factorum dictorumque <hi rend="italic">V</hi> 17 deus <lb/>
            <hi rend="italic">om. T</hi> 20 congrua L enuangeho <hi rend="italic">L</hi> liber iste sic <hi rend="italic">MLbd</hi> 23 quia <lb/>
            et ipse dei <hi rend="italic">iterata m. 2 exp T</hi> et <hi rend="italic">iterat. in L</hi> 24 qui <hi rend="italic">L</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="462"/>
            principio et est principium cum alio principio. principium sine <lb/>
            principio solus pater est; ideo ex uno principio esse omnia <lb/>
            credimus. filius autem ita principium est, ut de patre sit. <lb/>
            ipsa etiam prima creatura intellectualis potest dici principium <lb/>
            his quibus caput est, quae fecit deus. cum enim recte<lb n="5"/>
            appelletur principium caput, in illa gradatione apostolus <lb/>
            mulierem tantum non dixit caput alicuius. nam et uirum <lb/>
            dixit caput mulieris et caput uiri Christum et caput Christi <lb/>
            deum; ita creatori creatura subnectitur. :
</p><p>An ideo in principio dictum est, quia primum factum est? <lb n="10"/>
            an non potuit inter creaturas primum fieri caelum et terra, <lb/>
            si angeli et omnes intellectuales potestates primum factae <lb/>
            sunt, quia et angelos creaturam dei et ab eo factos credamus <lb/>
            necesse est? nam et angelos enumerauit propheta in centesimo <lb/>
            quadragesimo octauo psalmo, cum dixit: ipse iussit, et<lb n="15"/>
            facta sunt; ipse mandauit, et creata sunt. sed si primum <lb/>
            facti sunt angeli, quaeri potest, utrum in tempore facti sunt <lb/>
            an ante omne tempus an in exordio temporis. si in tempore, <lb/>
            iam erat tempus, antequam angeli fierent; et quoniam etiam <lb/>
            tempus ipsum creatura est, incipit necesse esse ut aliquid <lb n="20"/>
            prius quam angelos factum accipiamus. si autem in exordio <lb/>
            temporis factos dicimus, ut cum ipsis coeperit tempus, <lb/>
            dicendum est falsum esse, quod quidam uolunt, cum caelo et <lb/>
            terra tempus esse coepisse. 
</p><p>Si autem prius quam tempus angeli facti sunt, quaerendum ss <lb n="25"/>
            est, quomodo dictum sit in consequentibus: et dixit deus: <lb/>
            fiant luminaria in firmamento caeli, ut luceant super

<note type="footnote"> 8 cf. I Cor. 11, 8 16 Ps. 148, 5 27 Gen. 1, 14 </note>

<note type="footnote"> 1 cum <hi rend="italic">(in mg. forte</hi> de) <hi rend="italic">d</hi> princ. sine principio <hi rend="italic">om. M</hi> 4 principium <lb/>
            <hi rend="italic">iteratum m</hi>. 2 <hi rend="italic">exp. T</hi> 5 hiis <hi rend="italic">ML</hi> iia <hi rend="italic">d</hi> 7 tantum] tamen <hi rend="italic">Vbd</hi> <lb/>
            alicuius] alieni <hi rend="italic">V</hi> 10 in principio ideo <hi rend="italic">T1</hi> quoniam <hi rend="italic">d</hi> 11 terram <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            12 QII10ęş potestates (omnes <hi rend="italic">del. m. 2) T</hi> 15 CXLVIII0 <hi rend="italic">L •XLVIII M</hi> <lb/>
            dicit <hi rend="italic">V</hi> 17 <hi rend="italic">post fin</hi>. sunt <hi rend="italic">add</hi>. angeli. Queri potest utrum in tempore facti <lb/>
            sunt in <hi rend="italic">cod. V</hi> 22 ipsis] temporis <hi rend="italic">L</hi> 28 nolunt <hi rend="italic">T</hi> ante cglum <lb/>
            et terr3 <hi rend="italic">TMLb</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="463"/>
            terram et diuidant inter diem et noctem; et sint in <lb/>
            signis et in temporibus et in diebus et in annis. hic <lb/>
            enim potest uideri tone coepta esse tempora, cum caelum et <lb/>
            luminaria caeli ordinatis itineribus currere coepissent. quod <lb/>
            si uerum est, quomodo potuerunt dies esse antequam esset <lb n="5"/>
            tempus, si a cursu luminarium tempus exorsum est, quae <lb/>
            quarto die dicuntur esse facta? an ista dierum digestio secundum <lb/>
            consuetudinem humanae fragilitatis ordinata est lege narrandi <lb/>
            et humilibus humiliter insinuandi sublimia, qua et ipse sermo <lb/>
            narrantis non potest nisi aliqua habere et prima et media et <lb n="10"/>
            ultima? an in temporibus istis dictum est ut essent luminaria, <lb/>
            quae tempora homines interuallis morarum in corporis motione <lb/>
            metiuntur? haec enim tempora, si nullus motus corporum <lb/>
            esset, nulla essent et ipsa sunt hominibus manifestiora. quod <lb/>
            si admittimus, quaerendum est, utrum praeter motum corporum <lb n="15"/>
            possit esse tempus in motu incorporeae creaturae. <lb/>
            ueluti est anima uel ipsa mens: quae utique in cogitationibus <lb/>
            mouetur et in ipso motu aliud habet prius, aliud posterius, <lb/>
            quod sine interuallo temporis intellegi non potest. quod si <lb/>
            accipimus, etiam ante caelum et terram potest intellegi tempus <lb n="20"/>
            fuisse, si ante caelum et terram facti sunt angeli. erat enim <lb/>
            iam creatura, quae motibus incorporeis tempus ageret, et <lb/>
            recte intellegitur cum illa etiam tempus esse ut in anima <lb/>
            quae per corporeos sensus corporeis motibus assuefacta est. <lb/>
            sed fortasse non est in principibus et creaturis supereminentibus. <lb n="25"/>
            sed quoquo modo se hoc habeat — res enim <lb/>
            secretissima est et humanis coniecturis inpenetrabilis — illud <lb/>
            certe accipiendum est in fide, etiamsi modum nostrae

<note type="footnote"> 1 inter noctem et diem <hi rend="italic">bd</hi> 2 signa <hi rend="italic">Lbd</hi> in temporibus] tempora <lb/>
            <hi rend="italic">JLbd</hi> in diebus] dies <hi rend="italic">Lbd</hi> in annis] annos <hi rend="italic">Lbd</hi> 4 itineribus] <lb/>
            terminibus <hi rend="italic">L</hi> 5 poterunt <hi rend="italic">ML</hi> tempns esset <hi rend="italic">MLbd</hi> 10 aliqua. <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            12 corpis <hi rend="italic">Y</hi> 13 metnfitnr <hi rend="italic">M</hi> metnntur <hi rend="italic">L</hi> 16 incorporeae (in <hi rend="italic">add</hi>. <lb/>
            m. 2) <hi rend="italic">T</hi> 17 est <hi rend="italic">om. L</hi> 18 in <hi rend="italic">ante</hi> ipso <hi rend="italic">om. MLbd</hi> aliud] ad <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            20 potest-terram <hi rend="italic">om. L</hi> 21 facti sunt <hi rend="italic">in ras. m. 1 V</hi> 25 sed] et <hi rend="italic">Y</hi> <lb/>
            26 hoc ae <hi rend="italic">Mbd</hi> hoc <hi rend="italic">om. L</hi> res habeat (babeat <hi rend="italic">m</hi>. et <hi rend="italic">1 et 2 del.) M</hi> <lb/>
            27 coniecturis in <hi rend="italic">ras. m. 1 Y</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="464"/>
            cogitationis excedit, omnem creaturam habere initium tempusque <lb/>
            ipsum esse creaturam ac per hoc et ipsum habere initium nec <lb/>
            coaeternum esse creatori. 
</p><p>Potest etiam caelum et terra pro uniuersa creatura positum <lb/>
            uideri, ut et hoc uisibile aethereum firmamentum caelum<lb n="5"/>
            appellatum . sit et illa creatura inuisibilis supereminentium <lb/>
            potestatum rursusque terra omnis inferior pars mundi cum <lb/>
            animalibus quibus inhabitatur. an caelum omnis creatura <lb/>
            sublimis atque inuisibilis dicta est, terra uero omne uisibile, <lb/>
            ut etiam sic possit hoc, quod dictum est: in principio<lb n="10"/>
            fecit deus caelum et terram, uniuersa creatura intellegi? <lb/>
            fortasse quippe non incongrue in comparatione inuisibilis <lb/>
            creaturae omne uisibile terra dicitur, ut illa caeli nomine <lb/>
            nuncupetur, quoniam et anima, quae inuisibilis est, cum <lb/>
            rerum uisibilium amore tumesceret et earum adeptione extolleretur,<lb n="15"/>
            terra dicta est, sicut scriptum est: quid superbit <lb/>
            terra et cinis? 
</p><p>Sed quaeri potest, utrum iam distincta et composita omnia <lb/>
            dixerit caelum et terram an ipsam primo informem uniuersitatis <lb/>
            materiem, quae in has formatas et. speciosas naturas deo<lb n="20"/>
            ineffabiliter. iubente digesta est, caeli et terrae nomine nuncupauit. <lb/>
            quamquam enim scriptum legerimus:, qui fecisti <lb/>
            mundum de informi materia, tamen etiam ipsam materiam <lb/>
            cuiusmodicumque sit non possumus dicere non ab eo factam, <lb/>
            ex quo omnia confitemur et credimus, ut etiam ipsa digestio <lb n="25"/>
            et ordinatio singularum quarumque rerum formatarum et distinctarum <lb/>
            mundus uocetur, ipsa uero materies caelum et terra,

<note type="footnote"> 10 Gen. 1, 1 16 Eccli. 10, 9 22 Sap. 11, 18 </note>

<note type="footnote"> 1 tempusque-initium <hi rend="italic">om. L</hi> 2 creaturam esse <hi rend="italic">TlMbd</hi> et om. <hi rend="italic">Mbd</hi> <lb/>
            4 etiam] enl <hi rend="italic">b</hi> 5 aetherium <hi rend="italic">(sic ubique) V</hi> ethereum <hi rend="italic">T</hi> 12 compationem <lb/>
            V inuisibilis] uisibilis <hi rend="italic">ML</hi> 18 terra <hi rend="italic">om. V</hi> 16 eorum <hi rend="italic">Y</hi> <lb/>
            16 sicut dictum est (dictum est <hi rend="italic">m. et 1 et 2 del.) M</hi> 19 <hi rend="italic">inter</hi> dixerit <lb/>
            <hi rend="italic">et</hi> caelum <hi rend="italic">additum est:</hi> In principio fecit deus <hi rend="italic">in cod. V</hi> 20 spetiosas <lb/>
            <hi rend="italic">(semper</hi> t <hi rend="italic">littera scriptum) V</hi> 21 nuncupauerit <hi rend="italic">bd</hi> 23 materia <lb/>
            informi <hi rend="italic">VT</hi> 27 uocetur mundus <hi rend="italic">Tl</hi> uero] uera <hi rend="italic">L</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="465"/>
            ueluti semen caeli et terrae appellata sit et caelum et terra <lb/>
            quasi confusum atque permixtum ab artifice deo accipiendis <lb/>
            formis idoneum. hactenus de hoc quaesitum sit quod dictum <lb/>
            est: in principio fecit deus caelum et terram; nihil <lb/>
            enim horum temere adfirmari potuit. <lb n="5"/>
            
</p></div><div n="4" subtype="chapter" type="textpart"><p>Terra autem erat inuisibilis et inconposita, et <lb/>
            tenebrae erant super abyssum; et spiritus dei ferebatur <lb/>
            super aquam. ab haereticis, qui ueteri testamento aduersantur, <lb/>
            moueri calumnia huic loco solet, cum dicunt: <lb/>
            quomodo in principio fecit deus caelum et terram, si iam <lb n="10"/>
            terra erat? non intellegentes hoc esse subiunctum, ut exponeretur, <lb/>
            qualis terra fuerit, de qua iam dictum est: fecit <lb/>
            deus caelum et terram. sic ergo accipiendum est: in principio <lb/>
            fecit deus caelum at terram; haec autem terra, quam <lb/>
            deus fecit, inuisibilis erat et inconposita, donec ab eodem <lb n="15"/>
            ipso discerneretur et ex confusione in rerum certo ordine <lb/>
            constitueretur. an sic melius intellegitur, ut in hac executione <lb/>
            rursus eadem rerum materies commendaretur, quae superius <lb/>
            caeli et terrae nomine nuncupata est, ut iste sit sensus: in <lb/>
            principio fecit deus caelum et terram; hoc autem, quod caelum <lb n="20"/>
            et terra dictum est, terra erat inuisibilis et inconposita et <lb/>
            tenebrae super abyssum; id est quod caelum et terra appellatum <lb/>
            est, materies erat confusa quaedam, de qua mundus, <lb/>
            qui duabus maximis partibus, caelo scilicet et terra, constat, <lb/>
            digestis elementis et accepta forma fabricaretur? quae confusio <lb n="25"/>
            materiae sic potuit insinuari populari intellegentiae, si <lb/>
            diceretur terra inuisibilis et inconposita uel inordinata uel

<note type="footnote"> 6 Gen. 1, 2 </note>

<note type="footnote"> 1 uelluti <hi rend="italic">L</hi> et terrae <hi rend="italic">om. TMLb</hi> et caelum et terra <hi rend="italic">om. TMLb</hi> <lb/>
            3 actenus <hi rend="italic">V</hi> de hoc (JictViP §it <hi rend="italic">L</hi> 4 nichil <hi rend="italic">(semper</hi> ch <hi rend="italic">littera <lb/>
            scr.) VTML</hi> 5 affirmare <hi rend="italic">VMLbd</hi> potuit] oportuit <hi rend="italic">Vbd 7 post</hi> <lb/>
            super <hi rend="italic">eras. est</hi> faciS <hi rend="italic">L</hi> abissum <hi rend="italic">L</hi> 8 super <hi rend="italic">om. L</hi> aquas <hi rend="italic">VTML; <lb/>
            ded cf. 466, 22</hi> 9 caldpnia <hi rend="italic">ML</hi> 11 subiunctum] subiectum <hi rend="italic">Tb</hi> <lb/>
            12 iam <hi rend="italic">om. V</hi> 13 sic- terram <hi rend="italic">om. MLb</hi> est <hi rend="italic">om. V</hi> 17 exsecatione <lb/>
            <hi rend="italic">MLbd</hi> 19 et <hi rend="italic">8. l. m. 2 T</hi> 20 et terram-quod <hi rend="italic">in ras. alia<lb/>
             manu T</hi> 27 terra <hi rend="italic">om. M et]</hi> uel <hi rend="italic">TMLb</hi> </note>

<note type="footnote"> XXVIII. Aug. lect. III pars 1. </note>

<note type="footnote"> 30 </note> <lb/>
             
<pb n="466"/>
            inparata et tenebrae super abysum, id est. super profunditatem <lb/>
            uastissimam: quae rursus profunditas ex eo fortasse nominata <lb/>
            est, quia nullius intellegentia propter ipsam informitatem <lb/>
            penetrari potest. 
</p><p>Et tenebrae erant super faciem abyssi. utrum subter<lb n="5"/>
            abyssus erat et supra tenebrae, quasi iam loca distincta essent? <lb/>
            an quoniam materiae adhuc confusio exponitur, quod etiam <lb/>
            yjxoc graece dicitur, ideo dictum est: tenebrae erant super <lb/>
            abyssum, quia lux non erat? quae si esset, utique supra <lb/>
            esset, quia esset eminentior et ea, quae sibi subiecta erant, <lb n="10"/>
            inluminaret. et reuera qui diligenter considerat quid sint <lb/>
            tenebrae, nihil aliud inuenit quam lucis absentiam. ita igitur <lb/>
            dictum est: tenebrae erant super abyssum, ac si dictum <lb/>
            esset: non erat lux super abyssum. quapropter haec materies, <lb/>
            quae consequenti operatione dei in rerum formas ordinata <lb n="15"/>
            distinguitur, appellata est terra inuisibilis et inconposita et <lb/>
            profunditas carens luce: quae appellata est superius nomine <lb/>
            caeli et terrae ueluti semen, ut iam dictum est, caeli et <lb/>
            terrae, si tamen non caelum et terram dicendo uniuersitatem <lb/>
            prius proponere uoluit, ut postea insinuata materie mundi <lb n="20"/>
            partes exequeretur. 
</p><p>Et' spiritus dei* superferebatur super aquam. nuscfliam\'»dixerat: <lb/>
            fecit deus aquam; nec tamen ullo modo credendum <lb/>
            est aquam deum non fecisse et eam iam fuisse, <lb/>
            antequam ille aliquid constituisset. etenim ille est, ex quo <lb n="25"/>
            omnia, per quem omnia, in quo omnia, sicut apostolus <lb/>
            dicit. ergo et aquam deus fecit et aliter credere magnus <lb/>
            error est. cur igitur non dictum est, quod aquam deus fecerit?

<note type="footnote"> 5 Gen. 1, 2 22 Gen. 1, 2 25 Rom. 11, 36 </note>

<note type="footnote"> 1 impara <hi rend="italic">L</hi> 5 faciem abyssi I abjssum <hi rend="italic">d</hi> 7 etiam] iam <hi rend="italic">MLb</hi> <lb/>
            § chaos <hi rend="italic">VTML</hi> 10 quia esse <hi rend="italic">L</hi> subiflcta <hi rend="italic">V</hi> 18 ueluti-terrae <lb/>
            <hi rend="italic">om. Lb</hi> 20 materia <hi rend="italic">TMLbd</hi> 21 ezsequeretur <hi rend="italic">MLbd</hi> 22 ferebatur <hi rend="italic">TML</hi> <lb/>
            28 deus aquam fecit <hi rend="italic">MLbd</hi> 24 deus <hi rend="italic">V</hi> fuisse ex fecisse m. 1 <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            25 eat <hi rend="italic">om. Lb</hi></note> <lb/>
             
<pb n="467"/>
            an rursus eandem materiam, quam uel caeli et terrae uel <lb/>
            terrae inuisibilis et inconpositae atque abyssi nomine nuncupauerat, <lb/>
            etiam aquam uoluit appellare? cur enim non et <lb/>
            aqua appellaretur, si terra potuit, cum adhuc neque aqua <lb/>
            distincta atque formata neque terra esset neque aliquid aliud? sed <lb n="5"/>
            primo fortasse caelum et terra appellata est, secundo terra <lb/>
            inconposita et abyssus carens luce, tertio aqua non incongrue: <lb/>
            ut primo nomine ipsius uniuersitatis, propter quam facta <lb/>
            = est materies de omnino nihilo, id est caeli et terrae materies <lb/>
            uocaretur; secundo terrae inconpositae atque abyssi nomine <lb n="10"/>
            insinuaretur informitas, quia inter omnia elementa terra est <lb/>
            informior et minus praelucens quam cetera; tertio aquae <lb/>
            nomine significaretur materies subiecta operi artificis; aqua <lb/>
            enim mobilior est quam terra. et ideo propter operandi facilitatem <lb/>
            et motum faciliorem subiecta materies artifici aqua <lb n="15"/>
            magis uocanda erat quam terra. 
</p><p>Et aer quidem mobilior est quam aqua; aether autem ipso <lb/>
            aere mobilior non absurde creditur aut sentitur; sed aeris uel . <lb/>
            aetheris nomine minus conuenienter appellaretur materies. <lb/>
            magis enim haec elementa uim creduntur habere faciendi, <lb n="20"/>
            terra uero et aqua patiendi. quod si occultum est, illud certe <lb/>
            apertissimum puto, quod aquam uentus mouet et nonnulla <lb/>
            . terrena; uentus autem est aer motus et quasi fluctuans. ergo <lb/>
            cum aer aquam manifeste moueat, unde autem ipse moueatur, <lb/>
            ut sit uentus, occultum sit, quis dubitet congruentius aquae <lb n="25"/>
            nomine materiam uocari, qua mouetur, quam aeris, qui mouet? <lb/>
            moueri autem pati est, mouere facere. huc accedit, quod ea, <lb/>
            quae terra gignit, aqua inrigantur, ut nasci et profici possint,

<note type="footnote">6 caelum et <hi rend="italic">om. L</hi> 8 nomine <hi rend="italic">om. TMLbd</hi> 9 de omnino nihilo <lb/>
            materies <hi rend="italic">d</hi> id eat <hi rend="italic">om. TMLbd</hi> materies] nomine <hi rend="italic">TMLbd</hi> 10 uocaretur-nomine <lb/>
            <hi rend="italic">om. L</hi> 12 felucens <hi rend="italic">Lbd</hi> 13 materia <hi rend="italic">MLbd</hi> 14 est <lb/>
            <hi rend="italic">om. TL</hi> propter <hi rend="italic">om. V</hi> 17 ether <hi rend="italic">VT</hi> aethere <hi rend="italic">L</hi> mobilior <lb/>
            ipso aere <hi rend="italic">Lbd</hi> 20 elementa <hi rend="italic">om. L</hi> 21 illad] uel <hi rend="italic">MLb</hi> <lb/>
            24 manifestat <hi rend="italic">M1</hi> rrfoueat manifeste <hi rend="italic">MLxbd</hi> 25 ut si <hi rend="italic">ML</hi> <lb/>
            26 qua] quia <hi rend="italic">TMLbd</hi> ei aeris <hi rend="italic">M</hi> 27 quod} at <hi rend="italic">L</hi> 28 perfici <lb/>
            <hi rend="italic">MLbd -</hi> </note>

<note type="footnote">80* </note> <lb/>
             
<pb n="468"/>
            ita ut prope uideatur in haec ipsa nascentia eadem aqua <lb/>
            conuerti. quocirca congruentius aquae nomine appellaretur <lb/>
            materies, cum subdita operi artificis insinuaretur propter <lb/>
            mobilitatem et conuersionem in quaeque nascentia corpora, <lb/>
            quam nomine aeris, in quo sola mobilitas posset animaduerti,<lb n="5"/>
            cetera uero, quibus materia expressius significaretur, defuissent, <lb/>
            ut totus iste sit sensus: in principio fecit deus caelum <lb/>
            et terram, id est materiam, quae caeli et terrae formam capere <lb/>
            posset. quae materia terra inuisibilis et inconposita <lb/>
            erat, id est informis et luce carens profunditas: quae tamen<lb n="10"/>
            quoniam mouenti et operanti artifici subdita esset, propter <lb/>
            hoc ipsum quod cedit operanti aqua etiam nominata est. 
</p><p>In hac igitur materiae significatione prius insinuatus est <lb/>
            finis eius, id est propter quid facta sit; secundo ipsa informitas, <lb/>
            tertio seruitus sub artifice atque subiectio. itaque<lb n="15"/>
            primo caelum et terra — propter hoc enim facta materies - secundo <lb/>
            terra inuisibilis et inconposita et tenebrae super <lb/>
            abyssum, id est ipsa informitas sine lumine — unde etiam <lb/>
            terra inuisibilis dicta est — tertio aqua subiecta spiritui ad <lb/>
            habitum formasque capiendas . ideo super aquam ferebatur<lb n="20"/>
            spiritus dei, ut spiritum operantem, aquam uero unde operaretur <lb/>
            intellegamus, id est materiam fabricabilem. cum enim <lb/>
            tria ista dicimus unius rei nomina, materia mundi, materia <lb/>
            informis, materia fabricabilis, horum primo nomini bene <lb/>
            adiungitur caelum et terra, secundo obscuritas, confusio, profunditas, <lb n="25"/>
            tenebrae, tertio cedendi facilitas, cui iam ad operandum <lb/>
            spiritus superfertur artificis. 
</p><p>Et spiritus dei superferebatur super aquam. non ita

<note type="footnote"> 7 Gen. 1, 1. 2 28 Gen. I, 2 </note>

<note type="footnote"> 1 uideantur <hi rend="italic">Tx post</hi> nascentia <hi rend="italic">scriba aberrans ex uersu 4 add</hi>. <lb/>
            corpora-aeris, <hi rend="italic">sed ea del. L</hi> eadem eadem <hi rend="italic">M</hi> 4 queq; (q; <hi rend="italic">add. <lb/>
             8. I. m. 2) T</hi> 5 <hi rend="italic">ante</hi> sola <hi rend="italic">eras. est</hi> sola <hi rend="italic">L</hi> 7 deum <hi rend="italic">L</hi> 8 qua <hi rend="italic">MLb</hi> <lb/>
            11 subiecta <hi rend="italic">ML</hi> 15 sub] ab <hi rend="italic">L</hi> itaque] In <hi rend="italic">MLb</hi> 17 <hi rend="italic">alt</hi>. et <hi rend="italic">om. Lb</hi> <lb/>
            18 ipsum abissum <hi rend="italic">Lunde-est om. MLb</hi> 20 habitandum <hi rend="italic">TMLb</hi> <lb/>
            23 ista tria <hi rend="italic">J.bà</hi> 27 superferatur <hi rend="italic">TMLb</hi> </note><lb/>
            
<pb n="469"/>
            superferebatur, ut oleum aquae uel aqua terrae, id est quasi <lb/>
            contineretur, sed, si ad hoc de uisibilibus exempla capienda <lb/>
            sunt, sicut superfertur lux ista solis aut lunae his corporibus, <lb/>
            quae inluminat in terra; non enim continetur illis sed cum <lb/>
            caelo contineatur istis superfertur. item cauendum est, ne <lb n="5"/>
            quasi locorum spatiis dei spiritum superferri materiae putemus, <lb/>
            sed ui quadam effectoria et fabricatoria, ut illud cui superfertur <lb/>
            efficiatur et fabricetur, sicut superfertur uoluntas artificis <lb/>
            ligno uel cuique rei subiectae ad operandum uel ipsis <lb/>
            etiam membris corporis sui, quae ad operandum mouet. et <lb n="10"/>
            haec similitudo cum iam sit omni corpore excellentior parua <lb/>
            est tamen et prope nihil ad intellegendam superlationem <lb/>
            spiritus dei subiecta sibi ad operandum mundi materia; sed <lb/>
            non inuenimus euidentiorem similitudinem et propinquiorem <lb/>
            rei de qua loquimur in his rebus quae ab hominibus quomodocumque <lb n="15"/>
            capi possunt. quapropter optime in huius modi <lb/>
            cogitatione illud praeceptum tenebitur, quod scriptum est: <lb/>
            benedicentes dominum exaltate illum quantumcumque <lb/>
            potueritis, superabit et adhuc. hoc autem dictum sit, si <lb/>
            hoc loco spiritus dei spiritus sanctus, quem in ipsa ineffabili <lb n="20"/>
            - et incommutabili trinitate ueneramur, accipitur. 
</p><p>Potest autem et aliter intellegi, ut spiritum dei uitalem <lb/>
            creaturam, qua uniuersus iste uisibilis mundus atque omnia <lb/>
            corporea continentur et mouentur, intellegamus, cui deus <lb/>
            omnipotens tribuit uim quandam sibi seruiendi ad operandum <lb n="25"/>
            in his quae gignuntur. qui spiritus cum sit omni corpore <lb/>
            aethereo melior, quia omnem uisibilem creaturam omnis creatura <lb/>
            inuisibilis antecedit, non absurde spiritus dei dicitur. quid

<note type="footnote"> 18 Eccli. 43, 30 </note>

<note type="footnote"> 1 ut] sicut <hi rend="italic">bd</hi> 3 hiis <hi rend="italic">ML</hi> 4 in <hi rend="italic">om. L</hi> 7 ui <hi rend="italic">m. 2 ex</hi> in <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            9 etiam ipsis <hi rend="italic">TMLbd</hi> 10 sui <hi rend="italic">om. L</hi> 14 propinquorem <hi rend="italic">L</hi> 15 hiis <hi rend="italic">ML</hi> <lb/>
            iis <hi rend="italic">d ab]</hi> ad <hi rend="italic">M</hi> quemadmodumcumque <hi rend="italic">V</hi> 16 in huiusmodi <lb/>
            cogitatione optime <hi rend="italic">TMLbd</hi> 18 deum <hi rend="italic">bd</hi> 23 iste] est <hi rend="italic">MLb</hi> 24 corpora <lb/>
            <hi rend="italic">V</hi> 26 hiis <hi rend="italic">ML</hi> iis <hi rend="italic">d</hi> 27 ethereo <hi rend="italic">VTl</hi> inuisibilis creatura <lb/>
            <hi rend="italic">Lbd</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="470"/>
            enim non est dei ex his quae condidit, cum etiam de ipsa <lb/>
            terra dictum sit: domini est terra et plenitudo eius, et <lb/>
            illud uniuersali complexione quod scriptum est: quoniam <lb/>
            tua sunt omnia, domine, qui animas amas? sed tum <lb/>
            potest iste spiritus sic intellegi, si quod dictum est: in principio<lb n="5"/>
            fecit deus caelum et terram, tantum de uisibili <lb/>
            creatura dictum sentiamus, ut super materiam rerum uisibilium <lb/>
            in exordio fabricationis eorum superferretur inuisibilis spiritus, <lb/>
            qui tamen etiam ipse creatura esset, id est non deus, sed a <lb/>
            deo facta atque instituta natura. si autem uniuersae creaturae,<lb n="10"/>
            id est et intellectualis et animalis et corporalis, materia <lb/>
            creditur illo aquae uocabulo enuntiata, nullo modo potest hoc <lb/>
            loco spiritus dei nisi ille incommutabilis et sanctus intellegi, <lb/>
            qui ferebatur super materiam omnium rerum, quas fecit et <lb/>
            condidit deus. <lb n="15"/>
            
</p><p>Tertia opinio de hoc spiritu oriri potest, ut credatur spiritus <lb/>
            nomine aeris elementum enuntiatum, ut ita quattuor elementa <lb/>
            insinuata sint, quibus mundus iste uisibilis surgit: caelum <lb/>
            scilicet et terra et aqua et aer, non quia iam erant distincta <lb/>
            et ornata, sed quia in illius materiae quamuis informi confusione<lb n="20"/>
            tamen exortura praesignabantur: quae informis confusio <lb/>
            tenebrarum et abyssi nomine commendata est. sed quaelibet <lb/>
            istarum sententiarum uera sit, omnium rerum, quae ortae <lb/>
            sunt, quae uidentur et quae non uidentur, non quantum ad <lb/>
            uitia, quae contra naturam sunt, sed quantum ad ipsas naturas <lb n="25"/>
            adtinet, deum esse auctorem et conditorem credendum est

<note type="footnote"> 2 Ps. 23, 1 3 Sap. 11, 27 5 Gen. 1, 1 </note>

<note type="footnote"> 1 hiis <hi rend="italic">ML</hi> iis <hi rend="italic">d</hi> 3 illa <hi rend="italic">F</hi> est <hi rend="italic">om. L</hi> 4 tunc <hi rend="italic">TMLbd</hi> <lb/>
            5 sic <hi rend="italic">om. L</hi> si] sic <hi rend="italic">Lb</hi> 6 tantum] tunc <hi rend="italic">M</hi> 8 earum <hi rend="italic">d</hi> uisibilis <lb/>
            <hi rend="italic">V</hi> 9 id est <hi rend="italic">om. L</hi> a] ex <hi rend="italic">V</hi> 11 <hi rend="italic">primum</hi> et <hi rend="italic">om. MLb</hi> <lb/>
            12 hoc loco spiritus dei potest <hi rend="italic">MLbd</hi> 14 super super <hi rend="italic">M</hi> 17 elemen[tum <lb/>
            enun]ciatum (men enun <hi rend="italic">in fine uersus om. L</hi> 18 sint (i <hi rend="italic">ex</hi> <lb/>
            u) <hi rend="italic">L</hi> sunt <hi rend="italic">b</hi> 19 <hi rend="italic">primum</hi> et <hi rend="italic">om. M</hi> iam <hi rend="italic">om. V</hi> 20 ordinata <hi rend="italic">Mbd</hi> <lb/>
            ordina <hi rend="italic">L</hi> illa materia <hi rend="italic">V</hi> 22 tenebras <hi rend="italic">V</hi> et <hi rend="italic">om. V</hi> byssi <hi rend="italic">Tl</hi> <lb/>
            abissi <hi rend="italic">L</hi> 23 sententiarum istarum <hi rend="italic">TMLbd</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="471"/>
            nullamque omnino esse creaturam, quae non ab ipso initium <lb/>
            perfectionemque habeat generis et substantiae suae. 
</p></div><div n="5" subtype="chapter" type="textpart"><p>Et dixit deus: fiat lux. et facta est lux. deum <lb/>
            dixisse: fiat lux, non uoce de pulmonibus edita nec l\\p.gua <lb/>
            et dentibus debemus accipere. carnalium sunt istae cogita- , <lb n="5"/>
            tiones; secundum carnem autem sapere mors est. sed ineffabiliter <lb/>
            dictum est: fiat lux. utrum autem hoc quod dictum <lb/>
            est filio unigenito dictum est an id ipsum quod dictum est <lb/>
            filius unigenitus est quod dictum uerbum dei dicitur, per quod <lb/>
            facta sunt omnia, quaeri potest, dum tamen illa absit inpietas, <lb n="10"/>
            ut uerbum dei unigenitum filium quasi uocem prolatam sicut <lb/>
            a nobis fit esse credamus. uerbum autem dei, per quod facta <lb/>
            sunt omnia, nec coepit esse nec desinet; sed sine inchoatione <lb/>
            natum patri coaeternum est. quare hoc, quod dictum est: <lb/>
            fiat lux, si et coepit et destitit dici, magis filio dictum est <lb n="15"/>
            hoc uerbum quam ipsum est filius. et tamen etiam hoc ineffabiliter, <lb/>
            ne carnalis imago subrepat in animam et intellectum <lb/>
            pium spiritalem conturbet, quia et incipere aliquid et <lb/>
            desinere in natura dei, si proprie accipiatur, temeraria et <lb/>
            praeceps opinio est, carnalibus tamen et paruulis non tamquam <lb n="20"/>
            in ea mansuris sed tamquam inde resurrecturis humanissime <lb/>
            concedenda. quidquid enim incipere et desinere deus <lb/>
            dicitur, nullo modo in ipsius natura sed in eius creatura, quae <lb/>
            illi miris modis obtemperat, intellegendum est. 
</p><p>Et dixit deus: fiat lux. utrum ea lux, quae his carnalibus <lb n="25"/>
            oculis patet, an aliqua occulta, quam nobis per hoc corpus <lb/>
            uidere non datum est? et si occulta, utrum corporea, quae <lb/>
            per locorum spatia tenditur fortasse in sublimibus partibus <lb/>
            mundi, an incorporea, qualis in anima est ad quam uitandi

<note type="footnote"> 3 Gen. 1, 3 6 cf. Rom. 8, 6 9 cf. Ioh. 1, 1. 3 </note>

<note type="footnote"> 2 profectionemque <hi rend="italic">ML</hi> 5 accipere debemus <hi rend="italic">MLbd</hi> 6 autem <lb/>
            carnem <hi rend="italic">TMLbd</hi> 8 id <hi rend="italic">om. L</hi> 9 dei uerbum <hi rend="italic">MLbd</hi> 11 ut] ne <lb/>
            16 dicit <hi rend="italic">V</hi> 17 nec <hi rend="italic">bd</hi> animum <hi rend="italic">bd</hi> 21 in ea-tamquam <hi rend="italic">om. M</hi> <lb/>
            surrecturia <hi rend="italic">Ybel</hi> recturis <hi rend="italic">L</hi> 22 <hi rend="italic">post</hi> concedenda <hi rend="italic">add</hi>. est <hi rend="italic">Lbd</hi> <lb/>
            xjuicquid <hi rend="italic">(sic semper) VTML</hi> enim] tamen <hi rend="italic">b</hi> 25 hiis <hi rend="italic">ML</hi> in <lb/>
            his <hi rend="italic">Tx</hi> 29 an-uitandi <hi rend="italic">repet in M</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="472"/>
            et adpetendi refertur examen a sensibus corporis, qua non <lb/>
            carent etiam animae bestiarum, an ea superior quae ratiocinando <lb/>
            adparet, ex qua incipit omne quod creatum est? quamlibet <lb/>
            enim lucem significet, factam tamen et creatam debemus <lb/>
            accipere, non illam, qua fulget ipsa dei sapientia, quae non<lb n="5"/>
            creata sed nata est, ne sine luce deus fuisse putetur, priusquam <lb/>
            istam, de qua nunc agitur, condidisset. de hac enim, <lb/>
            sicut ipsa uerba satis docent, hoc commendatur, quod facta <lb/>
            sit. et dixit, inquit, fiat lux . et facta est lux. alia est <lb/>
            lux de deo nata et alia lux, quam fecit deus . nata de deo<lb n="10"/>
            lux est ipsa dei sapientia, facta uero lux est quaelibet mutabilis <lb/>
            siue incorporea sine corporea. 
</p><p>Mouere autem solet, quomodo lux corporea esse potuerit, <lb/>
            antequam caelum esset et caeli luminaria, quae post istam <lb/>
            exponuntur: quasi uero facile ab homine percipi potest aut <lb n="15"/>
            omnino ullo modo potest, utrum sit aliqua lux praeter caelum, <lb/>
            quae tamen spatiis locorum distincta atque diffusa sit mundumque <lb/>
            amplectatur. sed cum liceat hic et incorpoream lucem <lb/>
            intellegere, si non uisibilem tantum creaturam in hoc libro <lb/>
            sed omnem creaturam expositam dicimus, quid opus est in <lb n="20"/>
            hac controuersia remorari? et fortasse quod quaerunt homines, <lb/>
            quando angeli facti sunt, ipsi significantur hac luce breuissime <lb/>
            quidem sed tamen conuenientissime ac decentissime. 
</p><p>Et uidit deus lucem quia bona est. ista sententia non <lb/>
            quasi insoliti boni laetitiam sed adprobationem operis significari <lb n="25"/>
            oportet intellegi. quid enim conuenientius de deo dicitur, <lb/>
            quantum inter homines dici potest, quam cum ita ponitur <lb/>
            "dixit" "factum est" "placuit", ita ut in eo, quod dixit,

<note type="footnote"> 24 Gen. 1, 4 </note>

<note type="footnote"> 2 quae superior <hi rend="italic">Lbd</hi> superiorque <hi rend="italic">M</hi> ratiocinandi <hi rend="italic">d</hi> 3 quod <lb/>
            (d <hi rend="italic">8. I.) L, om. M</hi> 4 debere <hi rend="italic">ML</hi> 6 creata est sed nata (natura <hi rend="italic">b) MLbd</hi> <lb/>
            ne] non <hi rend="italic">MLb</hi> 10 natura <hi rend="italic">pro</hi> nata <hi rend="italic">bis b</hi> de <hi rend="italic">iteratur V</hi> 12 corporea <lb/>
            sine incorporea <hi rend="italic">bd</hi> 14 ista exponitur <hi rend="italic">V</hi> 15 <hi rend="italic">ante</hi> ab <hi rend="italic">addit</hi> <lb/>
            hoc <hi rend="italic">d</hi> 16 ullo] nullo <hi rend="italic">V</hi> 21 controuersiam <hi rend="italic">VT</hi> fortaeset (t <hi rend="italic">fin. exp. <lb/>
            m. 1) M</hi> 23 ac] et <hi rend="italic">TMLbd</hi> 24 deus <hi rend="italic">om. ML \\1{)</hi> non <hi rend="italic">V</hi> 25 boni <lb/>
            laetitiam] beniuolentiam <hi rend="italic">MLb</hi> significare <hi rend="italic">TML</hi> 28 ut] quod <hi rend="italic">b</hi> dicit <hi rend="italic">L</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="473"/>
            imperium eius intellegatur, in eo, quod factum est, potentia, <lb/>
            in eo, quod placuit, benignitas, sicut ineffabilia per hominem <lb/>
            hominibus, ita ut omnibus prodesse possent, dici debuerunt. 
</p><p>Et diuisit deus inter lucem et tenebras. hinc intellegi <lb/>
            licet, quanta diuini operis facilitate ista dicantur effecta. non <lb n="5"/>
            enim quisquam est, qui sic existimet lucem factam, ut esset <lb/>
            confusa cum tenebris et ob hoc postea separationis indigeret; <lb/>
            sed eo ipso, quo lux facta est, consecuta est etiam diuisio <lb/>
            inter lucem et tenebras. quae enim societas luci cum <lb/>
            tenebris? deus ergo diuisit inter lucem et tenebras, quia <lb n="10"/>
            lucem fecit, cuius absentia tenebrae uocantur. interest autem <lb/>
            inter lucem et tenebras, sicut interest inter uestimentum et <lb/>
            nuditatem aut plenum et inane et similia. 
</p><p>Iam quot modis lux possit intellegi, supra dictum est, <lb/>
            quibus contrariae priuationes possunt tenebrae nominari. alia s <lb n="15"/>
            est enim lux, quae uidetur his oculis corporeis etiam ipsa <lb/>
            corporea, ut solis et lunae et stellarum et si quid huius modi <lb/>
            est, cui contrariae sunt tenebrae, cum aliquis locus ea luce <lb/>
            caret. alia item lux est uita sentiens et ualens discernere quae <lb/>
            per corpus ad animae iudicium referuntur, id est alba et nigra <lb n="20"/>
            canora et rauca suaueolentia et graueolentia dulcia et amara <lb/>
            calida et frigida et cetera huius modi. alia est enim lux quae <lb/>
            sentitur oculis aliudque per oculos agitur, ut sentiatur. illa <lb/>
            enim in corpore, haec autem quamuis per corpus ea quae <lb/>
            sentit accipiat in anima tamen est. huic contrariae sunt tenebrae, <lb n="25"/>
            insensibilitas quaedam uel si melius insensualitas dicitur,

<note type="footnote"> 4 Gen. 1, 4 9 II Cor. 6, 14 </note>

<note type="footnote"> 2 <hi rend="italic">post</hi> sicut <hi rend="italic">inculcat</hi> ista <hi rend="italic">d</hi> 3 prodesse possent] prodessent <hi rend="italic">Lb</hi> <lb/>
            4 diuisit <hi rend="italic">ex</hi> dimisit <hi rend="italic">V</hi> inter <hi rend="italic">om. VT</hi> 6 estimet <hi rend="italic">TML</hi> ęstimet <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            8 quod <hi rend="italic">V</hi> 9 quae-tenebras <hi rend="italic">om. L</hi> lucis <hi rend="italic">Mbd</hi> 11 iterest <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            14 possit intelligi lux <hi rend="italic">TMLbd</hi> 16 hiis <hi rend="italic">ML</hi> 17 corporea] corpea <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            18 aliqui <hi rend="italic">V</hi> 19 item] autem <hi rend="italic">Lb</hi> 21 graueolentia] putentia <hi rend="italic">TMLb</hi> <lb/>
            22 huius modi] huius <hi rend="italic">M om. L</hi> 23 aliudque] alia qua <hi rend="italic">TMLbd</hi> <lb/>
            ut <hi rend="italic">om. V</hi> 25 percipiat <hi rend="italic">bd</hi> in anima] inanimatum <hi rend="italic">ML</hi> inanimata <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            tamen <hi rend="italic">om. M</hi> est. Tamen <hi rend="italic">Vest</hi> tamen <hi rend="italic">d</hi> 26 insensualitas] insensibilitas <lb/>
            <hi rend="italic">V</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="474"/>
            id est non sentire, quamuis inferantur quae sentiri possent, <lb/>
            si esset in illa uita ista lux unde sentitur. neque hoc cum <lb/>
            ministeria desunt corporis, sicut in caecis aut surdis — nam <lb/>
            in istorum animis est ista lux, de qua nunc agimus, sed instrumenta <lb/>
            corporis desunt - neque eo modo, quo in silentio<lb n="5"/>
            uox non auditur, cum et ista lux est in anima et adsunt corporis <lb/>
            instrumenta, sed nihil quod sentiatur infertur. non ergo <lb/>
            qui his causis non sentit, caret ista luce; sed cum talis <lb/>
            potentia non est in anima, quae iam nec anima dici solet sed <lb/>
            tantum uita, qualis perhibetur esse uitis et arboris et quarumque<lb n="10"/>
            stirpium, si tamen eas uel talem habere persuaderi ullo <lb/>
            modo potest, quas nonnulli nimis errantes haeretici non solum <lb/>
            sentire per corpus, id est uidere et audire et calorem ignemque <lb/>
            discernere sed etiam intellegere rationem et cogitationes nostras <lb/>
            nosse arbitrantur; sed de his alia quaestio est. insensibilitas<lb n="15"/>
            ergo tenebrae sunt huius lucis, qua quidque sentitur, cum <lb/>
            ipsam uim sentiendi non habet uita quaelibet. conuenienter <lb/>
            autem hanc lucem dici concedit quisquis concedit recte dici <lb/>
            lucem, qua res quaeque manifesta est. cum autem dicimus: <lb/>
            manifestum est hoc canorum esse, manifestum est hoc dulce<lb n="20"/>
            esse, manifestum est hoc frigidum esse et quod forte huius <lb/>
            generis per corporales sensus adtingimus, haec lux, qua ista <lb/>
            manifesta sunt, utique intus in anima est, quamuis per corpus <lb/>
            inferantur quae ita sentiuntur. tertium lucis genus in creaturis <lb/>
            intellegi potest, -quo ratiocinamur. huic contrariae tenebrae <lb n="25"/>
            sunt inrationabilitas, sicut sunt animae bestiarum.

<note type="footnote"> 12 cf. contra Manichaeos </note>

<note type="footnote"> 1 possunt <hi rend="italic">V</hi> 2 essent <hi rend="italic">L</hi> illam <hi rend="italic">V</hi> lux ista <hi rend="italic">TMLbd</hi> 3 desunt <lb/>
            ministeria <hi rend="italic">Tl</hi> 5 eo] illo <hi rend="italic">TMLbd</hi> quo] quo modo <hi rend="italic">bd</hi> 6 assunt <hi rend="italic">Y</hi> <lb/>
            8 hiis <hi rend="italic">ML</hi> iis <hi rend="italic">d</hi> 10 quarumcumque <hi rend="italic">MLbd</hi> 11 ullo] nullo <hi rend="italic">M,</hi> (n <lb/>
            <hi rend="italic">paene eras.) L</hi> 12 nonulli <hi rend="italic">V</hi> 18 et audire] aut audire <hi rend="italic">b</hi> audire <hi rend="italic">d <lb/>
            15 hiis JtfL</hi> 16 sunt <hi rend="italic">om. TMLbd</hi> quidque] quicquid <hi rend="italic">M</hi> quidquid <hi rend="italic">bd</hi> <lb/>
            quid <hi rend="italic">L</hi> 18 lucem hanc <hi rend="italic">MLbd</hi> quisquis concedit <hi rend="italic">om. L</hi> 19 dicamus <lb/>
            <hi rend="italic">Y</hi> 20 manifestum] maim <hi rend="italic">M; ita et sequens et tertium scriptum</hi> <lb/>
            man. esse <hi rend="italic">b</hi> 21 <hi rend="italic">alt</hi>. esse] est <hi rend="italic">M</hi> 22 per <hi rend="italic">om. V</hi> sensus adtingimus] sentimus <lb/>
            <hi rend="italic">V</hi> attingimus per ÇQТJ}QТI)Įęş şęJ)ŞŲŞ <hi rend="italic">L</hi> 24 quae ita sentiuntur <lb/>
            <hi rend="italic">om. M</hi> 26 inrationabilitas sicut sunt <hi rend="italic">om. L</hi> </note> 
<pb n="475"/>
            
</p><p>Siue ergo lucem aetheream siue sensualem, cuius animalia <lb/>
            participant, siue rationalem, quam et angeli et homines habent, <lb/>
            a deo factam primitus in rerum natura haec sententia uult <lb/>
            intellegi, diuisisse deum inter lucem et tenebras eo ipso, quo <lb/>
            lux facta est, oportet accipi, quod aliud est lux, aliud illae <lb n="5"/>
            priuationes lucis, quas in contrariis tenebris ordinauit deus. <lb/>
            non enim deum fecisse tenebras dictum est, quoniam species <lb/>
            ipsas deus fecit, non priuationes, quae ad nihilum pertinent, <lb/>
            unde ab artifice deo facta sunt omnia: quas ab eo tamen <lb/>
            ordinatas intellegimus, cum dicitur: et diuisit deus inter <lb n="10"/>
            lucem et tenebras, ne uel ipsae priuationes non haberent <lb/>
            ordinem suum deo cuncta regente atque administrante, sicut <lb/>
            in cantando interpositiones silentiorum certis moderatisque <lb/>
            interuallis, quamuis uocum priuationes sint, bene tamen ordinantur <lb/>
            ab his, qui cantare sciunt et suauitati uniuersae cantilenae <lb n="15"/>
            aliquid conferunt, et umbrae in picturis eminentiora <lb/>
            quaeque distingunt ac non specie sed ordine placent. nam et <lb/>
            uitiorum nostrorum non est auctor deus; sed tamen ordinator <lb/>
            est, cum eo loco peccatores constituit et ea perpeti cogit <lb/>
            quae merentur. ad hoc ualet quod oues ponuntur ad dexteram, <lb n="20"/>
            haedi autem ad sinistram. quaedam ergo et facit deus et <lb/>
            ordinat; quaedam uero tantum ordinat. iustos et facit et ordinat; <lb/>
            peccatores autem, in quantum peccatores sunt, non facit sed <lb/>
            ordinat tantum, quippe cum illos ad dexteram, illos ad sinistram <lb/>
            constituit et quod in ignem aeternum iubet ire, ad <lb n="25"/>
            meritorum ordinem ualet. ita species naturasque ipsas et facit <lb/>
            et ordinat; priuationes autem specierum defectusque naturarum <lb/>
            non facit sed ordinat tantum. dixit itaque: fiat lux. et facta <lb/>
            est lux, non dixit: fiant tenebrae. et factae sunt tenebrae.

<note type="footnote"> 10 Gen. 1, 4 20 cf. Matth. 25, 33 </note>

<note type="footnote"> 1 etheriam <hi rend="italic">VT</hi> 2 et <hi rend="italic">ante</hi> angeli <hi rend="italic">om. MLbd</hi> 8 hac <hi rend="italic">TMLb</hi> 6 tenebris <lb/>
            <hi rend="italic">om. L</hi> 9 tamen ab eo <hi rend="italic">TMLbd</hi> 11 haberentj herent <hi rend="italic">L</hi> 15 hiis <hi rend="italic">ML</hi> <lb/>
            iis <hi rend="italic">d</hi> qgi qui <hi rend="italic">(pr</hi>. qui <hi rend="italic">exp. tn. 1) M</hi> 17 distinguunt <hi rend="italic">Mbd</hi> et <lb/>
            <hi rend="italic">om. V</hi> 19 est <hi rend="italic">om. L</hi> 22 iustos-ordinat <hi rend="italic">om. Y</hi> 24 dextram <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            25 constituet <hi rend="italic">V</hi> 27 naturararum <hi rend="italic">L</hi> 28 tantum] tamfi <hi rend="italic">V</hi> 29 facta <hi rend="italic">L</hi></note> <lb/>
             
<pb n="476"/>
            horum ergo unum fecit, alterum non fecit, utrumque tamen <lb/>
            ordinauit, cum diuisit deus inter lucem et tenebras. ita et <lb/>
            ipso faciente pulchra sunt singula et ipso ordinante pulchra <lb/>
            sunt omnia. 
</p></div></div></body></text></TEI>