De obscuris naturalium rerum, quae omnipotente deo artifice facta sentimus, non adfirmando, sed quaerendo tractandum est in libris maxime quos nobis diuina commendat auctoritas, in quibus temeritas adserendae incertae dubiaeque opinionis difficile sacrilegii crimen euitat: ea tamen quaerendi dubitatio catholicae fidei metas non debet excedere. et quoniam multi haeretici ad suam sententiam, quae praeter fidem est catholicae disciplinae, expositionem scripturarum diuinarum trahere consueuerunt, ante tractationem huius libri catholica fides breuiter explicanda est. Est autem haec: deum omnipotentem patrem uniuersam creaturam fecisse atque constituisse per filium suum unigenitum, id est sapientiam et uirtutem suam consubstantialem sibi et coaeternam, in unitate spiritus sancti et ipsius consubstantialis et coaeterni. hanc ergo trinitatem dici unum deum eumque fecisse et creasse omnia, quae sunt, in quantum sunt, disciplina catholica credi iubet, ita ut creatura omnis siue intellectualis siue corporalis, uel quod breuius dici potest secundum 2 Incipit liber de Genesi ad litteram imperfectus fol. 231* V Incipit liber 11 augustini epi de Genesi ad litteram impfectus fol. 198* T Incipit liber de genesi ad litteram IpfOs fol. 24 M Liber aurelii augustini de genesi ad litteram yponensis epi imperfectus incipit fol 257 L 4 De] e L; sed spatio D litterae sufficienti uacuo omnipotenti b 6 quos] quod M diuina om. ML 8 non euitat b 9 metbas JM 12 consuerunt ML 13 breuiter om. MLb 14 patrem omnipotentem MLbd 15 suam om. V 17 ipsius om. L 19 catholica disciplina MLbd 20 credi] dici MLb ita ut] iubet ita ut MLb siue OJA. Lb uerba scripturarum diuinarum, sine inuisibilis sine uisibilis, non de deo nata, sed a deo sit facta de nihilo: nihilque in ea esse quod ad trinitatem pertineat, nisi quod trinitas condidit, ista condita est. quapropter creaturam uniuersam neque consubstantialem deo neque coaeternam fas est dicere aut credere. Esse autem omnia quae fecit deus bona ualde: mala uero non esse naturalia; sed omne quod dicitur malum aut peccatum esse aut poenam peccati. nec esse peccatum nisi prauum liberae uoluntatis adsensum, cum inclinamur ad ea quae iustitia uetat et unde liberum est abstinere; id est non in rebus ipsis, sed in usu earum non legitimo. usus autem rerum est legitimus, ut anima in lege dei maneat et uni deo plenissima dilectione subiecta sit et cetera sibi subiecta sine cupiditate aut libidine ministret, id est secundum praeceptum dei. ita enim sine difficultate et miseria et cum summa facilitate et beatitudine administrabit. poena uero peccati est, cum ipsis creaturis non sibi seruientibus cruciatur anima, cum deo ipsa non seruit: quae creatura illi obtemperabat, cum ipsa obtemperabat deo. itaque non esse ignem malum, quia creatura dei est; sed tamen uri eo inbecillitatem nostram ei merito peccati. dici autem peccata naturalia, quae necesse est committi ante misericordiam dei, postquam in hanc uitam per peccatum liberi arbitrii lapsi sumus. Renouari autem hominem per legum Christum dominum nostrum, cum ipsa ineffabilis et incommutabilis dei sapientia plenum totumque hominem suscipere dignata est et nasci de spiritu sancto et uirgine Maria, crucifigi, sepeliri et resurgere et ascendere in caelum, quod iam factum est, et uenire ad iudicandos uiuos et mortuos in fine saeculi et resurrectione mortuorum in carne, quod adhuc futurum praedicatur. datum 1 diainarum Bcripturarum MLbd 2 deo nata] dei natura bd &] ex V 5 aut] atque TMLb 6 Esse] Ecce d deus om. TMLb 10 istis MLbd 11 non om. MLb 18 cetera] ecclesia V libine T1 17 seruientibus om. ML 18 obtemperabat (a (in. supra i script.) L obtemperabat om. L 19 uri] uri V 22 per] post V lapsi sumus om. V 23 autem om. MLb 24 et] atque L aut b ac d 28 resurrectionem bd 29 datum] datfi V esse spiritum sanctum credentibus in eum. constitutam ab illo matrem ecclesiam, quae catholica dicitur, ex eo quia uniuersaliter perfecta est et in nullo claudicat et per totum orbem diffusa est. remissa esse paenitentibus priora peccata et uitam aeternam caelorumque regnum promissum. Secundum hanc fidem quae possint in hoc libro quaeri et disputari considerandum est. in principio fecit deus caelum et terram. quattuor modi a quibusdam scripturarum tractatoribus traduntur legis exponendae, quorum uocabula enuntiari graece possunt, latine autem definiri et explicari: secundum historiam, secundum allegoriam, secundum analogiam, secundum aetiologiam. historia est,\' cum siue diuinitus siue humanitus res gesta commemoratur; allegoria, cum figurate dicta intelleguntur; analogia, cum ueteris et noui testamentorum congruentia demonstratur; aetiologia, cum causae dictorum factorumque redduntur. Hoc ergo quod scriptum est: in principio fecit deus caelum et terram, quaeri potest utrum tantummodo secundum historiam accipiendum sit an etiam figurate aliquid significet et quomodo congruat euangelio et qua causa sic liber iste inchoatus sit. secundum historiam autem quaeritur quid sit: in principio, id est utrum in principio temporis an in principio, in ipsa sapientia dei, quia et ipse dei filius principium se dixit, quando ei dictum est: t.u quia es, et dixit: principium, quod et loquor uobis. est enim principium sine 17 Gen. 1, 1 24 Ioh. 8, 25 .2 catholieairi (m exp. m., 1) M _ei q\'ŲQ (quo exp. m. T) M 8 nullo] illo ML 5 promissum (pro super exp . di m. 1) L 6 possunt VLbd 9 quorum-explicari om. TMLb 12 aetiologiam] ethimologiam VTML etymologia b prius siue om. L 13 ihumanitatis M 15 demonstranctur L om. M ethimologia VTL om. M etymologia b causae] esse (?) M, eras. L post dictorumque positum bd 16 dictorum factorumque (dictorum m. 2 a. l. add.) T factorum dictorumque V 17 deus om. T 20 congrua L enuangeho L liber iste sic MLbd 23 quia et ipse dei iterata m. 2 exp T et iterat. in L 24 qui L principio et est principium cum alio principio. principium sine principio solus pater est; ideo ex uno principio esse omnia credimus. filius autem ita principium est, ut de patre sit. ipsa etiam prima creatura intellectualis potest dici principium his quibus caput est, quae fecit deus. cum enim recte appelletur principium caput, in illa gradatione apostolus mulierem tantum non dixit caput alicuius. nam et uirum dixit caput mulieris et caput uiri Christum et caput Christi deum; ita creatori creatura subnectitur. : An ideo in principio dictum est, quia primum factum est? an non potuit inter creaturas primum fieri caelum et terra, si angeli et omnes intellectuales potestates primum factae sunt, quia et angelos creaturam dei et ab eo factos credamus necesse est? nam et angelos enumerauit propheta in centesimo quadragesimo octauo psalmo, cum dixit: ipse iussit, et facta sunt; ipse mandauit, et creata sunt. sed si primum facti sunt angeli, quaeri potest, utrum in tempore facti sunt an ante omne tempus an in exordio temporis. si in tempore, iam erat tempus, antequam angeli fierent; et quoniam etiam tempus ipsum creatura est, incipit necesse esse ut aliquid prius quam angelos factum accipiamus. si autem in exordio temporis factos dicimus, ut cum ipsis coeperit tempus, dicendum est falsum esse, quod quidam uolunt, cum caelo et terra tempus esse coepisse. Si autem prius quam tempus angeli facti sunt, quaerendum ss est, quomodo dictum sit in consequentibus: et dixit deus: fiant luminaria in firmamento caeli, ut luceant super 8 cf. I Cor. 11, 8 16 Ps. 148, 5 27 Gen. 1, 14 1 cum (in mg. forte de) d princ. sine principio om. M 4 principium iteratum m . 2 exp. T 5 hiis ML iia d 7 tantum] tamen Vbd alicuius] alieni V 10 in principio ideo T1 quoniam d 11 terram L 12 QII10ęş potestates (omnes del. m. 2) T 15 CXLVIII0 L •XLVIII M dicit V 17 post fin . sunt add . angeli. Queri potest utrum in tempore facti sunt in cod. V 22 ipsis] temporis L 28 nolunt T ante cglum et terr3 TMLb terram et diuidant inter diem et noctem; et sint in signis et in temporibus et in diebus et in annis. hic enim potest uideri tone coepta esse tempora, cum caelum et luminaria caeli ordinatis itineribus currere coepissent. quod si uerum est, quomodo potuerunt dies esse antequam esset tempus, si a cursu luminarium tempus exorsum est, quae quarto die dicuntur esse facta? an ista dierum digestio secundum consuetudinem humanae fragilitatis ordinata est lege narrandi et humilibus humiliter insinuandi sublimia, qua et ipse sermo narrantis non potest nisi aliqua habere et prima et media et ultima? an in temporibus istis dictum est ut essent luminaria, quae tempora homines interuallis morarum in corporis motione metiuntur? haec enim tempora, si nullus motus corporum esset, nulla essent et ipsa sunt hominibus manifestiora. quod si admittimus, quaerendum est, utrum praeter motum corporum possit esse tempus in motu incorporeae creaturae. ueluti est anima uel ipsa mens: quae utique in cogitationibus mouetur et in ipso motu aliud habet prius, aliud posterius, quod sine interuallo temporis intellegi non potest. quod si accipimus, etiam ante caelum et terram potest intellegi tempus fuisse, si ante caelum et terram facti sunt angeli. erat enim iam creatura, quae motibus incorporeis tempus ageret, et recte intellegitur cum illa etiam tempus esse ut in anima quae per corporeos sensus corporeis motibus assuefacta est. sed fortasse non est in principibus et creaturis supereminentibus. sed quoquo modo se hoc habeat — res enim secretissima est et humanis coniecturis inpenetrabilis — illud certe accipiendum est in fide, etiamsi modum nostrae 1 inter noctem et diem bd 2 signa Lbd in temporibus] tempora JLbd in diebus] dies Lbd in annis] annos Lbd 4 itineribus] terminibus L 5 poterunt ML tempns esset MLbd 10 aliqua. L 12 corpis Y 13 metnfitnr M metnntur L 16 incorporeae (in add . m. 2) T 17 est om. L 18 in ante ipso om. MLbd aliud] ad M 20 potest-terram om. L 21 facti sunt in ras. m. 1 V 25 sed] et Y 26 hoc ae Mbd hoc om. L res habeat (babeat m . et 1 et 2 del.) M 27 coniecturis in ras. m. 1 Y cogitationis excedit, omnem creaturam habere initium tempusque ipsum esse creaturam ac per hoc et ipsum habere initium nec coaeternum esse creatori. Potest etiam caelum et terra pro uniuersa creatura positum uideri, ut et hoc uisibile aethereum firmamentum caelum appellatum . sit et illa creatura inuisibilis supereminentium potestatum rursusque terra omnis inferior pars mundi cum animalibus quibus inhabitatur. an caelum omnis creatura sublimis atque inuisibilis dicta est, terra uero omne uisibile, ut etiam sic possit hoc, quod dictum est: in principio fecit deus caelum et terram, uniuersa creatura intellegi? fortasse quippe non incongrue in comparatione inuisibilis creaturae omne uisibile terra dicitur, ut illa caeli nomine nuncupetur, quoniam et anima, quae inuisibilis est, cum rerum uisibilium amore tumesceret et earum adeptione extolleretur, terra dicta est, sicut scriptum est: quid superbit terra et cinis? Sed quaeri potest, utrum iam distincta et composita omnia dixerit caelum et terram an ipsam primo informem uniuersitatis materiem, quae in has formatas et. speciosas naturas deo ineffabiliter. iubente digesta est, caeli et terrae nomine nuncupauit. quamquam enim scriptum legerimus:, qui fecisti mundum de informi materia, tamen etiam ipsam materiam cuiusmodicumque sit non possumus dicere non ab eo factam, ex quo omnia confitemur et credimus, ut etiam ipsa digestio et ordinatio singularum quarumque rerum formatarum et distinctarum mundus uocetur, ipsa uero materies caelum et terra, 10 Gen. 1, 1 16 Eccli. 10, 9 22 Sap. 11, 18 1 tempusque-initium om. L 2 creaturam esse TlMbd et om. Mbd 4 etiam] enl b 5 aetherium (sic ubique) V ethereum T 12 compationem V inuisibilis] uisibilis ML 18 terra om. V 16 eorum Y 16 sicut dictum est (dictum est m. et 1 et 2 del.) M 19 inter dixerit et caelum additum est: In principio fecit deus in cod. V 20 spetiosas (semper t littera scriptum) V 21 nuncupauerit bd 23 materia informi VT 27 uocetur mundus Tl uero] uera L ueluti semen caeli et terrae appellata sit et caelum et terra quasi confusum atque permixtum ab artifice deo accipiendis formis idoneum. hactenus de hoc quaesitum sit quod dictum est: in principio fecit deus caelum et terram; nihil enim horum temere adfirmari potuit. Terra autem erat inuisibilis et inconposita, et tenebrae erant super abyssum; et spiritus dei ferebatur super aquam. ab haereticis, qui ueteri testamento aduersantur, moueri calumnia huic loco solet, cum dicunt: quomodo in principio fecit deus caelum et terram, si iam terra erat? non intellegentes hoc esse subiunctum, ut exponeretur, qualis terra fuerit, de qua iam dictum est: fecit deus caelum et terram. sic ergo accipiendum est: in principio fecit deus caelum at terram; haec autem terra, quam deus fecit, inuisibilis erat et inconposita, donec ab eodem ipso discerneretur et ex confusione in rerum certo ordine constitueretur. an sic melius intellegitur, ut in hac executione rursus eadem rerum materies commendaretur, quae superius caeli et terrae nomine nuncupata est, ut iste sit sensus: in principio fecit deus caelum et terram; hoc autem, quod caelum et terra dictum est, terra erat inuisibilis et inconposita et tenebrae super abyssum; id est quod caelum et terra appellatum est, materies erat confusa quaedam, de qua mundus, qui duabus maximis partibus, caelo scilicet et terra, constat, digestis elementis et accepta forma fabricaretur? quae confusio materiae sic potuit insinuari populari intellegentiae, si diceretur terra inuisibilis et inconposita uel inordinata uel 6 Gen. 1, 2 1 uelluti L et terrae om. TMLb et caelum et terra om. TMLb 3 actenus V de hoc (JictViP §it L 4 nichil (semper ch littera scr.) VTML 5 affirmare VMLbd potuit] oportuit Vbd 7 post super eras. est faciS L abissum L 8 super om. L aquas VTML; ded cf. 466, 22 9 caldpnia ML 11 subiunctum] subiectum Tb 12 iam om. V 13 sic- terram om. MLb est om. V 17 exsecatione MLbd 19 et 8. l. m. 2 T 20 et terram-quod in ras. alia manu T 27 terra om. M et] uel TMLb XXVIII. Aug. lect. III pars 1. 30 inparata et tenebrae super abysum, id est. super profunditatem uastissimam: quae rursus profunditas ex eo fortasse nominata est, quia nullius intellegentia propter ipsam informitatem penetrari potest. Et tenebrae erant super faciem abyssi. utrum subter abyssus erat et supra tenebrae, quasi iam loca distincta essent? an quoniam materiae adhuc confusio exponitur, quod etiam yjxoc graece dicitur, ideo dictum est: tenebrae erant super abyssum, quia lux non erat? quae si esset, utique supra esset, quia esset eminentior et ea, quae sibi subiecta erant, inluminaret. et reuera qui diligenter considerat quid sint tenebrae, nihil aliud inuenit quam lucis absentiam. ita igitur dictum est: tenebrae erant super abyssum, ac si dictum esset: non erat lux super abyssum. quapropter haec materies, quae consequenti operatione dei in rerum formas ordinata distinguitur, appellata est terra inuisibilis et inconposita et profunditas carens luce: quae appellata est superius nomine caeli et terrae ueluti semen, ut iam dictum est, caeli et terrae, si tamen non caelum et terram dicendo uniuersitatem prius proponere uoluit, ut postea insinuata materie mundi partes exequeretur. Et' spiritus dei* superferebatur super aquam. nuscfliam\'»dixerat: fecit deus aquam; nec tamen ullo modo credendum est aquam deum non fecisse et eam iam fuisse, antequam ille aliquid constituisset. etenim ille est, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia, sicut apostolus dicit. ergo et aquam deus fecit et aliter credere magnus error est. cur igitur non dictum est, quod aquam deus fecerit? 5 Gen. 1, 2 22 Gen. 1, 2 25 Rom. 11, 36 1 impara L 5 faciem abyssi I abjssum d 7 etiam] iam MLb § chaos VTML 10 quia esse L subiflcta V 18 ueluti-terrae om. Lb 20 materia TMLbd 21 ezsequeretur MLbd 22 ferebatur TML 28 deus aquam fecit MLbd 24 deus V fuisse ex fecisse m. 1 V 25 eat om. Lb an rursus eandem materiam, quam uel caeli et terrae uel terrae inuisibilis et inconpositae atque abyssi nomine nuncupauerat, etiam aquam uoluit appellare? cur enim non et aqua appellaretur, si terra potuit, cum adhuc neque aqua distincta atque formata neque terra esset neque aliquid aliud? sed primo fortasse caelum et terra appellata est, secundo terra inconposita et abyssus carens luce, tertio aqua non incongrue: ut primo nomine ipsius uniuersitatis, propter quam facta = est materies de omnino nihilo, id est caeli et terrae materies uocaretur; secundo terrae inconpositae atque abyssi nomine insinuaretur informitas, quia inter omnia elementa terra est informior et minus praelucens quam cetera; tertio aquae nomine significaretur materies subiecta operi artificis; aqua enim mobilior est quam terra. et ideo propter operandi facilitatem et motum faciliorem subiecta materies artifici aqua magis uocanda erat quam terra. Et aer quidem mobilior est quam aqua; aether autem ipso aere mobilior non absurde creditur aut sentitur; sed aeris uel . aetheris nomine minus conuenienter appellaretur materies. magis enim haec elementa uim creduntur habere faciendi, terra uero et aqua patiendi. quod si occultum est, illud certe apertissimum puto, quod aquam uentus mouet et nonnulla . terrena; uentus autem est aer motus et quasi fluctuans. ergo cum aer aquam manifeste moueat, unde autem ipse moueatur, ut sit uentus, occultum sit, quis dubitet congruentius aquae nomine materiam uocari, qua mouetur, quam aeris, qui mouet? moueri autem pati est, mouere facere. huc accedit, quod ea, quae terra gignit, aqua inrigantur, ut nasci et profici possint, 6 caelum et om. L 8 nomine om. TMLbd 9 de omnino nihilo materies d id eat om. TMLbd materies] nomine TMLbd 10 uocaretur-nomine om. L 12 felucens Lbd 13 materia MLbd 14 est om. TL propter om. V 17 ether VT aethere L mobilior ipso aere Lbd 20 elementa om. L 21 illad] uel MLb 24 manifestat M1 rrfoueat manifeste MLxbd 25 ut si ML 26 qua] quia TMLbd ei aeris M 27 quod} at L 28 perfici MLbd - 80* ita ut prope uideatur in haec ipsa nascentia eadem aqua conuerti. quocirca congruentius aquae nomine appellaretur materies, cum subdita operi artificis insinuaretur propter mobilitatem et conuersionem in quaeque nascentia corpora, quam nomine aeris, in quo sola mobilitas posset animaduerti, cetera uero, quibus materia expressius significaretur, defuissent, ut totus iste sit sensus: in principio fecit deus caelum et terram, id est materiam, quae caeli et terrae formam capere posset. quae materia terra inuisibilis et inconposita erat, id est informis et luce carens profunditas: quae tamen quoniam mouenti et operanti artifici subdita esset, propter hoc ipsum quod cedit operanti aqua etiam nominata est. In hac igitur materiae significatione prius insinuatus est finis eius, id est propter quid facta sit; secundo ipsa informitas, tertio seruitus sub artifice atque subiectio. itaque primo caelum et terra — propter hoc enim facta materies - secundo terra inuisibilis et inconposita et tenebrae super abyssum, id est ipsa informitas sine lumine — unde etiam terra inuisibilis dicta est — tertio aqua subiecta spiritui ad habitum formasque capiendas . ideo super aquam ferebatur spiritus dei, ut spiritum operantem, aquam uero unde operaretur intellegamus, id est materiam fabricabilem. cum enim tria ista dicimus unius rei nomina, materia mundi, materia informis, materia fabricabilis, horum primo nomini bene adiungitur caelum et terra, secundo obscuritas, confusio, profunditas, tenebrae, tertio cedendi facilitas, cui iam ad operandum spiritus superfertur artificis. Et spiritus dei superferebatur super aquam. non ita 7 Gen. 1, 1. 2 28 Gen. I, 2 1 uideantur Tx post nascentia scriba aberrans ex uersu 4 add . corpora-aeris, sed ea del. L eadem eadem M 4 queq; (q; add. 8. I. m. 2) T 5 ante sola eras. est sola L 7 deum L 8 qua MLb 11 subiecta ML 15 sub] ab L itaque] In MLb 17 alt . et om. Lb 18 ipsum abissum Lunde-est om. MLb 20 habitandum TMLb 23 ista tria J.bà 27 superferatur TMLb superferebatur, ut oleum aquae uel aqua terrae, id est quasi contineretur, sed, si ad hoc de uisibilibus exempla capienda sunt, sicut superfertur lux ista solis aut lunae his corporibus, quae inluminat in terra; non enim continetur illis sed cum caelo contineatur istis superfertur. item cauendum est, ne quasi locorum spatiis dei spiritum superferri materiae putemus, sed ui quadam effectoria et fabricatoria, ut illud cui superfertur efficiatur et fabricetur, sicut superfertur uoluntas artificis ligno uel cuique rei subiectae ad operandum uel ipsis etiam membris corporis sui, quae ad operandum mouet. et haec similitudo cum iam sit omni corpore excellentior parua est tamen et prope nihil ad intellegendam superlationem spiritus dei subiecta sibi ad operandum mundi materia; sed non inuenimus euidentiorem similitudinem et propinquiorem rei de qua loquimur in his rebus quae ab hominibus quomodocumque capi possunt. quapropter optime in huius modi cogitatione illud praeceptum tenebitur, quod scriptum est: benedicentes dominum exaltate illum quantumcumque potueritis, superabit et adhuc. hoc autem dictum sit, si hoc loco spiritus dei spiritus sanctus, quem in ipsa ineffabili - et incommutabili trinitate ueneramur, accipitur. Potest autem et aliter intellegi, ut spiritum dei uitalem creaturam, qua uniuersus iste uisibilis mundus atque omnia corporea continentur et mouentur, intellegamus, cui deus omnipotens tribuit uim quandam sibi seruiendi ad operandum in his quae gignuntur. qui spiritus cum sit omni corpore aethereo melior, quia omnem uisibilem creaturam omnis creatura inuisibilis antecedit, non absurde spiritus dei dicitur. quid 18 Eccli. 43, 30 1 ut] sicut bd 3 hiis ML 4 in om. L 7 ui m. 2 ex in T 9 etiam ipsis TMLbd 10 sui om. L 14 propinquorem L 15 hiis ML iis d ab] ad M quemadmodumcumque V 16 in huiusmodi cogitatione optime TMLbd 18 deum bd 23 iste] est MLb 24 corpora V 26 hiis ML iis d 27 ethereo VTl inuisibilis creatura Lbd enim non est dei ex his quae condidit, cum etiam de ipsa terra dictum sit: domini est terra et plenitudo eius, et illud uniuersali complexione quod scriptum est: quoniam tua sunt omnia, domine, qui animas amas? sed tum potest iste spiritus sic intellegi, si quod dictum est: in principio fecit deus caelum et terram, tantum de uisibili creatura dictum sentiamus, ut super materiam rerum uisibilium in exordio fabricationis eorum superferretur inuisibilis spiritus, qui tamen etiam ipse creatura esset, id est non deus, sed a deo facta atque instituta natura. si autem uniuersae creaturae, id est et intellectualis et animalis et corporalis, materia creditur illo aquae uocabulo enuntiata, nullo modo potest hoc loco spiritus dei nisi ille incommutabilis et sanctus intellegi, qui ferebatur super materiam omnium rerum, quas fecit et condidit deus. Tertia opinio de hoc spiritu oriri potest, ut credatur spiritus nomine aeris elementum enuntiatum, ut ita quattuor elementa insinuata sint, quibus mundus iste uisibilis surgit: caelum scilicet et terra et aqua et aer, non quia iam erant distincta et ornata, sed quia in illius materiae quamuis informi confusione tamen exortura praesignabantur: quae informis confusio tenebrarum et abyssi nomine commendata est. sed quaelibet istarum sententiarum uera sit, omnium rerum, quae ortae sunt, quae uidentur et quae non uidentur, non quantum ad uitia, quae contra naturam sunt, sed quantum ad ipsas naturas adtinet, deum esse auctorem et conditorem credendum est 2 Ps. 23, 1 3 Sap. 11, 27 5 Gen. 1, 1 1 hiis ML iis d 3 illa F est om. L 4 tunc TMLbd 5 sic om. L si] sic Lb 6 tantum] tunc M 8 earum d uisibilis V 9 id est om. L a] ex V 11 primum et om. MLb 12 hoc loco spiritus dei potest MLbd 14 super super M 17 elemen[tum enun]ciatum (men enun in fine uersus om. L 18 sint (i ex u) L sunt b 19 primum et om. M iam om. V 20 ordinata Mbd ordina L illa materia V 22 tenebras V et om. V byssi Tl abissi L 23 sententiarum istarum TMLbd nullamque omnino esse creaturam, quae non ab ipso initium perfectionemque habeat generis et substantiae suae. Et dixit deus: fiat lux. et facta est lux. deum dixisse: fiat lux, non uoce de pulmonibus edita nec l\\p.gua et dentibus debemus accipere. carnalium sunt istae cogita- , tiones; secundum carnem autem sapere mors est. sed ineffabiliter dictum est: fiat lux. utrum autem hoc quod dictum est filio unigenito dictum est an id ipsum quod dictum est filius unigenitus est quod dictum uerbum dei dicitur, per quod facta sunt omnia, quaeri potest, dum tamen illa absit inpietas, ut uerbum dei unigenitum filium quasi uocem prolatam sicut a nobis fit esse credamus. uerbum autem dei, per quod facta sunt omnia, nec coepit esse nec desinet; sed sine inchoatione natum patri coaeternum est. quare hoc, quod dictum est: fiat lux, si et coepit et destitit dici, magis filio dictum est hoc uerbum quam ipsum est filius. et tamen etiam hoc ineffabiliter, ne carnalis imago subrepat in animam et intellectum pium spiritalem conturbet, quia et incipere aliquid et desinere in natura dei, si proprie accipiatur, temeraria et praeceps opinio est, carnalibus tamen et paruulis non tamquam in ea mansuris sed tamquam inde resurrecturis humanissime concedenda. quidquid enim incipere et desinere deus dicitur, nullo modo in ipsius natura sed in eius creatura, quae illi miris modis obtemperat, intellegendum est. Et dixit deus: fiat lux. utrum ea lux, quae his carnalibus oculis patet, an aliqua occulta, quam nobis per hoc corpus uidere non datum est? et si occulta, utrum corporea, quae per locorum spatia tenditur fortasse in sublimibus partibus mundi, an incorporea, qualis in anima est ad quam uitandi 3 Gen. 1, 3 6 cf. Rom. 8, 6 9 cf. Ioh. 1, 1. 3 2 profectionemque ML 5 accipere debemus MLbd 6 autem carnem TMLbd 8 id om. L 9 dei uerbum MLbd 11 ut] ne 16 dicit V 17 nec bd animum bd 21 in ea-tamquam om. M surrecturia Ybel recturis L 22 post concedenda add . est Lbd xjuicquid (sic semper) VTML enim] tamen b 25 hiis ML in his Tx 29 an-uitandi repet in M et adpetendi refertur examen a sensibus corporis, qua non carent etiam animae bestiarum, an ea superior quae ratiocinando adparet, ex qua incipit omne quod creatum est? quamlibet enim lucem significet, factam tamen et creatam debemus accipere, non illam, qua fulget ipsa dei sapientia, quae non creata sed nata est, ne sine luce deus fuisse putetur, priusquam istam, de qua nunc agitur, condidisset. de hac enim, sicut ipsa uerba satis docent, hoc commendatur, quod facta sit. et dixit, inquit, fiat lux . et facta est lux. alia est lux de deo nata et alia lux, quam fecit deus . nata de deo lux est ipsa dei sapientia, facta uero lux est quaelibet mutabilis siue incorporea sine corporea. Mouere autem solet, quomodo lux corporea esse potuerit, antequam caelum esset et caeli luminaria, quae post istam exponuntur: quasi uero facile ab homine percipi potest aut omnino ullo modo potest, utrum sit aliqua lux praeter caelum, quae tamen spatiis locorum distincta atque diffusa sit mundumque amplectatur. sed cum liceat hic et incorpoream lucem intellegere, si non uisibilem tantum creaturam in hoc libro sed omnem creaturam expositam dicimus, quid opus est in hac controuersia remorari? et fortasse quod quaerunt homines, quando angeli facti sunt, ipsi significantur hac luce breuissime quidem sed tamen conuenientissime ac decentissime. Et uidit deus lucem quia bona est. ista sententia non quasi insoliti boni laetitiam sed adprobationem operis significari oportet intellegi. quid enim conuenientius de deo dicitur, quantum inter homines dici potest, quam cum ita ponitur "dixit" "factum est" "placuit", ita ut in eo, quod dixit, 24 Gen. 1, 4 2 quae superior Lbd superiorque M ratiocinandi d 3 quod (d 8. I.) L, om. M 4 debere ML 6 creata est sed nata (natura b) MLbd ne] non MLb 10 natura pro nata bis b de iteratur V 12 corporea sine incorporea bd 14 ista exponitur V 15 ante ab addit hoc d 16 ullo] nullo V 21 controuersiam VT fortaeset (t fin. exp. m. 1) M 23 ac] et TMLbd 24 deus om. ML \\1{) non V 25 boni laetitiam] beniuolentiam MLb significare TML 28 ut] quod b dicit L imperium eius intellegatur, in eo, quod factum est, potentia, in eo, quod placuit, benignitas, sicut ineffabilia per hominem hominibus, ita ut omnibus prodesse possent, dici debuerunt. Et diuisit deus inter lucem et tenebras. hinc intellegi licet, quanta diuini operis facilitate ista dicantur effecta. non enim quisquam est, qui sic existimet lucem factam, ut esset confusa cum tenebris et ob hoc postea separationis indigeret; sed eo ipso, quo lux facta est, consecuta est etiam diuisio inter lucem et tenebras. quae enim societas luci cum tenebris? deus ergo diuisit inter lucem et tenebras, quia lucem fecit, cuius absentia tenebrae uocantur. interest autem inter lucem et tenebras, sicut interest inter uestimentum et nuditatem aut plenum et inane et similia. Iam quot modis lux possit intellegi, supra dictum est, quibus contrariae priuationes possunt tenebrae nominari. alia s est enim lux, quae uidetur his oculis corporeis etiam ipsa corporea, ut solis et lunae et stellarum et si quid huius modi est, cui contrariae sunt tenebrae, cum aliquis locus ea luce caret. alia item lux est uita sentiens et ualens discernere quae per corpus ad animae iudicium referuntur, id est alba et nigra canora et rauca suaueolentia et graueolentia dulcia et amara calida et frigida et cetera huius modi. alia est enim lux quae sentitur oculis aliudque per oculos agitur, ut sentiatur. illa enim in corpore, haec autem quamuis per corpus ea quae sentit accipiat in anima tamen est. huic contrariae sunt tenebrae, insensibilitas quaedam uel si melius insensualitas dicitur, 4 Gen. 1, 4 9 II Cor. 6, 14 2 post sicut inculcat ista d 3 prodesse possent] prodessent Lb 4 diuisit ex dimisit V inter om. VT 6 estimet TML ęstimet b 8 quod V 9 quae-tenebras om. L lucis Mbd 11 iterest L 14 possit intelligi lux TMLbd 16 hiis ML 17 corporea] corpea M 18 aliqui V 19 item] autem Lb 21 graueolentia] putentia TMLb 22 huius modi] huius M om. L 23 aliudque] alia qua TMLbd ut om. V 25 percipiat bd in anima] inanimatum ML inanimata b tamen om. M est. Tamen Vest tamen d 26 insensualitas] insensibilitas V id est non sentire, quamuis inferantur quae sentiri possent, si esset in illa uita ista lux unde sentitur. neque hoc cum ministeria desunt corporis, sicut in caecis aut surdis — nam in istorum animis est ista lux, de qua nunc agimus, sed instrumenta corporis desunt - neque eo modo, quo in silentio uox non auditur, cum et ista lux est in anima et adsunt corporis instrumenta, sed nihil quod sentiatur infertur. non ergo qui his causis non sentit, caret ista luce; sed cum talis potentia non est in anima, quae iam nec anima dici solet sed tantum uita, qualis perhibetur esse uitis et arboris et quarumque stirpium, si tamen eas uel talem habere persuaderi ullo modo potest, quas nonnulli nimis errantes haeretici non solum sentire per corpus, id est uidere et audire et calorem ignemque discernere sed etiam intellegere rationem et cogitationes nostras nosse arbitrantur; sed de his alia quaestio est. insensibilitas ergo tenebrae sunt huius lucis, qua quidque sentitur, cum ipsam uim sentiendi non habet uita quaelibet. conuenienter autem hanc lucem dici concedit quisquis concedit recte dici lucem, qua res quaeque manifesta est. cum autem dicimus: manifestum est hoc canorum esse, manifestum est hoc dulce esse, manifestum est hoc frigidum esse et quod forte huius generis per corporales sensus adtingimus, haec lux, qua ista manifesta sunt, utique intus in anima est, quamuis per corpus inferantur quae ita sentiuntur. tertium lucis genus in creaturis intellegi potest, -quo ratiocinamur. huic contrariae tenebrae sunt inrationabilitas, sicut sunt animae bestiarum. 12 cf. contra Manichaeos 1 possunt V 2 essent L illam V lux ista TMLbd 3 desunt ministeria Tl 5 eo] illo TMLbd quo] quo modo bd 6 assunt Y 8 hiis ML iis d 10 quarumcumque MLbd 11 ullo] nullo M, (n paene eras.) L 12 nonulli V 18 et audire] aut audire b audire d 15 hiis JtfL 16 sunt om. TMLbd quidque] quicquid M quidquid bd quid L 18 lucem hanc MLbd quisquis concedit om. L 19 dicamus Y 20 manifestum] maim M; ita et sequens et tertium scriptum man. esse b 21 alt . esse] est M 22 per om. V sensus adtingimus] sentimus V attingimus per ÇQТJ}QТI)Įęş şęJ)ŞŲŞ L 24 quae ita sentiuntur om. M 26 inrationabilitas sicut sunt om. L Siue ergo lucem aetheream siue sensualem, cuius animalia participant, siue rationalem, quam et angeli et homines habent, a deo factam primitus in rerum natura haec sententia uult intellegi, diuisisse deum inter lucem et tenebras eo ipso, quo lux facta est, oportet accipi, quod aliud est lux, aliud illae priuationes lucis, quas in contrariis tenebris ordinauit deus. non enim deum fecisse tenebras dictum est, quoniam species ipsas deus fecit, non priuationes, quae ad nihilum pertinent, unde ab artifice deo facta sunt omnia: quas ab eo tamen ordinatas intellegimus, cum dicitur: et diuisit deus inter lucem et tenebras, ne uel ipsae priuationes non haberent ordinem suum deo cuncta regente atque administrante, sicut in cantando interpositiones silentiorum certis moderatisque interuallis, quamuis uocum priuationes sint, bene tamen ordinantur ab his, qui cantare sciunt et suauitati uniuersae cantilenae aliquid conferunt, et umbrae in picturis eminentiora quaeque distingunt ac non specie sed ordine placent. nam et uitiorum nostrorum non est auctor deus; sed tamen ordinator est, cum eo loco peccatores constituit et ea perpeti cogit quae merentur. ad hoc ualet quod oues ponuntur ad dexteram, haedi autem ad sinistram. quaedam ergo et facit deus et ordinat; quaedam uero tantum ordinat. iustos et facit et ordinat; peccatores autem, in quantum peccatores sunt, non facit sed ordinat tantum, quippe cum illos ad dexteram, illos ad sinistram constituit et quod in ignem aeternum iubet ire, ad meritorum ordinem ualet. ita species naturasque ipsas et facit et ordinat; priuationes autem specierum defectusque naturarum non facit sed ordinat tantum. dixit itaque: fiat lux. et facta est lux, non dixit: fiant tenebrae. et factae sunt tenebrae. 10 Gen. 1, 4 20 cf. Matth. 25, 33 1 etheriam VT 2 et ante angeli om. MLbd 8 hac TMLb 6 tenebris om. L 9 tamen ab eo TMLbd 11 haberentj herent L 15 hiis ML iis d qgi qui (pr . qui exp. tn. 1) M 17 distinguunt Mbd et om. V 19 est om. L 22 iustos-ordinat om. Y 24 dextram b 25 constituet V 27 naturararum L 28 tantum] tamfi V 29 facta L horum ergo unum fecit, alterum non fecit, utrumque tamen ordinauit, cum diuisit deus inter lucem et tenebras. ita et ipso faciente pulchra sunt singula et ipso ordinante pulchra sunt omnia.