Sic etiam in hac causa, quae habetur in manibus, quidam intuentes praecepta seueritatis, quibus admonemur corripere inquietos, non dare sanctum canibus, ut ethnicum habere ecclesiae contemptorem, a conpage corporis membrum, quod scandalizat, auellere, ita conturbant ecclesiae pacem, ut conentur ante tempus separare zizania atque hoc errore caecati ipsi potius a Christi unitate separentur. qualis nobis causa est aduersus schisma Donati, et hoc non cum illis, qui nouerunt Caecilianum non ueris, sed calumniosis criminibus adpetitum, et perniciosam sententiam suam mortifero pudore non deserunt, sed cumillis, quibus dicimus: etiamsi mali fuissent, propter quos in ecclesia non estis, uos tamen eos ferendo, quos emendare aut segregare minime poteratis, in ecclesia permanere debuistis. quidam uero e contrario periclitantes cum bonorum 1 Rom. 14, 21 4 I Tim. 4, 4 11 cf. Matth. 7, 6 cf. Matth. 18, 18 2 carnes SMRBNA uinum bibere SM nulla SM 3 creaturarum BA uoluerint B1 4 uero om. Pet] ac A 5 nichil P 6 accipitur SMRBNPX aerocitate JR1 uoracitate SMBB2 uinolentiaque SMRBNA in uinolentiAque P conlabsi C conlapsi SMRBN 7 e] ee P 10 saeueritatis C ueritatis P ammonemur ChSMRBNP 11 ethnicum] inimicQ P 12 compage C conp-age N membrum om. CtIZ 13 scandalizat (t sup. ras.) B uellere N perturbant SMRBNPAXbd 14 zizaniA R ««ecati (c s. l . m. 2) B 15 a om. P christi unitate] christianitate PCh separarentur RBxNl 16 scisma ChSMRBNAPPX 17 cecilianum CSMIZPX calumpniosis P 18 pernitiosam (t Bemper) B, N 19 mali] simul P 20 ferrendo P 21 permare P 22 cam om. CIZ$ malorumque commixtionem in ecclesia demonstratam uel praedictam esse perspexerint et patientiae praecepta didicerint — quae ita nos firmissimos reddunt, ut, etiamsi uidentur in ecclesia esse zizania, non tamen inpediatur aut fides aut caritas nostra, ut, quoniam zizania esse in ecclesia cernimus, ipsi de ecclesia recedamus — destituendam putant ecclesiae disciplinam, quandam peruersissimam securitatem praepositis tribuentes, ut ad eos non pertineat nisi dicere, quid cauendum quidue faciendum sit, quodlibet autem quisque faciat non curare. Nos uero ad sanam doctrinam pertinere arbitramur ex utrisque testimoniis uitam sententiamque moderari, ut et canes in ecclesia propter pacem ecclesiae toleremus et canibus sanctum, ubi est pax ecclesiae tuta, non demus. cum ergo siue per neglegentiam praepositorum siue per aliquam excusabilem necessitatem siue per occultas obreptiones inuenimus in ecclesia malos, quos ecclesiastica disciplina corrigere aut cohercere non possumus, tunc, ne ascendat in cor nostrum inpia et perniciosa praesumptio, qua existimemus nos ab his esse separandos, ut peccatis eorum non inquinemur atque ita post nos trahere conemur ueluti mundos sanctosque discipulos, ab unitatis conpage quasi a malorum consortio segregatos, ueniant in mentem illae. de scripturis similitudines et diuina oracula uel certissima exempla, quibus demonstratum et praenuntiatum est malos in ecclesia permixtos bonis usque in 1 commixtione SMllNBxCh demonstrata SMRNB[Ch praedicatam IZ praedicta SMRNBlCh 2 dispexerint R despexerint NACh ita om. CIZ&X 3 uidetur SMRN 4 nostra etiamsi uidentur in ecclesia zizania non impediatur fides uel auctoritas bonorum nec destituendam putamus ecclesiae disciplinam ut seqq . P ut] aut ChSMRBNA 5 zizaniS R 6 instituendam SMRNACh putent CIZ putant et (s . et pos. m. 2 ee) A ecclesiam et (et s. l. S) disciplinam ChSM et ecclesiam et disciplinam RNA1 quandam] quandoquandam SMB RNlCh 8 quodue P quid quid Ch 9 quidlibet SMR 10 arbitremur SMR 11 uitam om. ClIZ sententiama. Z sententiam I 13 est post tuta leg, in SMRBNAbd tota R 17 coercere A$bd 18 pernitiosa SM qua estimemus ChBNPX qui estimemus SMRA* 21 compage C a om. BlMl 22 mente P ille PIZRCh finem saeculi tempusque iudicii futuros et nihil bonis in unitate ac participatione sacramentorum qui eorum factis non consenserint obfuturos. cum uero eis, per quos ecclesia regitur, adest salua pace ecclesiae potestas disciplinae aduersus inprobos aut nefarios exercendae, tunc rursus, ne socordia segnitiaque dormiamus, aliis aculeis praeceptorum, quae ad seueritatem cohercitionis pertinent, excitandi sumus, ut gressus nostros in uia domini ex utrisque testimoniis illo duce atque tutore dirigentes nec patientiae nomine torpescamus nec obtentu diligentiae saeuiamus. Hac ergo secundum sanam doctrinam moderatione seruata uideamus, unde agitur, id est, utrum ad percipiendum baptismum sic admittendi sunt homines, ut nulla ibi uigilet diligentia, ne sanctum canibus detur, usque adeo ut nec apertissimi adulterii perpetratores et eius perseuerantiae professores a sacramento tantae sanctitatis uideantur arcendi: quo sine dubio non admitterentur, si per ipsos dies, quibus eandem gratiam percepturi suis nominibus datis abstinentia, ieiuniis exorcismisque purgantur, cum suis legitimis et ueris uxoribus se concubituros profiterentur atque huius rei, quamuis alio tempore licitae, paucis ipsis sollemnibus diebus nullam continentiam seruaturos. quo modo igitur ad illa sancta 14 cf. Matth. 7, 6 1 in iudicii R, (in 8. l.) SM nil P 4 pace salaa SMRBNPACh ecclesiae om. SMRBNPACh 5 exbercende I exerende RNCh exerendae SMB rursus om. ACh signitiaque RP 6 praecoeptorum P 7 cohercionis SlMCh coherticionis R coercitionis A$bd 9 tutore] adiutore ChSMRBNPAXbd optentu p 10 seuiamus ChlRNP 11 ha..c C haec SMRBi ac Bl saecundum R 12 agitur] igitur SMRB1 13 sint IRsAzBCh ut om. SMB 14 nec SM usq; (q; add . 2) Ch 16 ascendi SMR quos SMR 17 si per] super Ch 18 percepturis P abstinentiae SMR 19 exorcismisquae SRl purgentur P 20 concubitores MPS2 qufiquftuis SRM1 21 licite CSMZRNCh liceat PX sollempnibus P,3 solemnibus Rbd 22 illam sanctam IZ recusans correctionem adulter admittitur, quo recusans obseruationem non admittitur coniugatus? Sed prius, inquiunt, baptizetur, deinde doceatur, quid ad bonam uitam moresque pertineat. fit hoc, ubi quemquam forte dies urget extremus, ut ad uerba paucissima, quibus tamen omnia continentur, credat sacramentumque percipiat, ut, si ex hac uita emigrauerit, liberatus exeat a reatu praeteritorum omnium peccatorum; si autem saluus petit spatiumque discendi est, quod aliud oportunius tempus reperiri potest, quo audiat, quemadmodum fidelis fieri ac uiuere debeat, quam illud, cum adtentiore animo atque ipsa religione suspenso saluberrimae fidei sacramentum petit? an usque adeo dissimulamus a sensibus nostris, ut uel nos ipsos non recordemur, quam fuerimus adtenti atque solliciti, quid nobis praeciperent, a quibus catechizabamur, cum fontis illius sacramenta peteremus atque ob hoc conpetentes etiam uocaremur? uel non intueamur alios, qui per annos singulos ad lauacrum regenerationis adcurrunt, quales sint ipsis diebus, quibus catechizantur, exorcizantur, scrutantur, quanta uigilantia conueniant, quo studio ferueant, qua cura pendeant? si tunc tempus non est dicendi, quae uita congruat tanto, quod accipere desiderant, sacramento, quando erit? an uero cum acceperint, in tantis criminibus permanentes etiam post baptismum, non noui 1 correptionem SMBBNACh admittitur adulter Ch quo—admittitur om. P 2 coniugatus Sed (us Se m. 2. add.) B 4 ubi quemquam] utique quando P 5 die Ch urguet SMB B surgit P surget Ch 6 sacramentumquae β 7 migrauerit SMR ΒΝΑΡβ b praeterito Bl preteritorum R 8 saluus] sanus bd spatiumquae N 9 opportunius CAfibd oportunus Ml repperiri CSMBPIZRNX 10 quo. N quemammodum BN 11 atentiore BNM1 adtentiore S 12 saluberrime NP petit om. B 13 non om. P 14 praeciperent Cl praeceperint IZCpraeceperent Chl 15 cathecizabamur CIZBP catecizabamur SM cathezizabamnr ChA funtis I 16 ob] ad SM 17 intue*mur C intuemur ZIPX 18 sunt Ch cathecizantur CIZP catecizantur SMBB cathezizantur Ch 19 exorcisamur SMl exorcisantur scrutantur om. P 20 si tunc] sicut I tunc om. Ch 21 discendi bd 22 anon SMB . homines, sed rei ueteres? ut uidelicet peruersitate mirabili prius eis dicatis: induite hominem nouum, et cum induti fuerint, postea dicatur: exuite ueterem, cum apostolus sanum ordinem tenens dicat: exuite ueterem et induite nouum, et ipse dominus clamet: nemo adsuit pannum nouum uestimento ueteri, et nemo mittit uinum nouum in utres ueteres. quid autem aliud agit totum tempus, quo catechumenorum locum et nomen tenent, nisi ut audiant, quae fides et qualis uita debeat esse christiani, ut, cum se ipsos probauerint, tunc de mensa domini manducent et de calice bibant? quoniam qui manducat et bibit indigne, iudicium sibi manducat et bibit. quod autem fit per omne tempus, quo in ecclesia salubriter constitutum est, ut ad nomen Christi accedentes catechumenorum gradus excipiat, hoc fit multo diligentius et instantius his diebus, quibus conpetentes uocantur, cum ad percipiendum baptismum sua nomina iam dederunt. Quid? si, inquiunt, uirgo nesciens uiro nupserit alieno? hoc si semper nesciat, numquam ex hoc erit adultera; si autem sciat, iam ex hoc esse incipit, ex quo cum alieno uiro sciens cubauerit. sicut in iure praediorum tamdiu quisque bonae fidei possessor rectissime dicitur, quamdiu se possidere ignorat alienum, cum uero scierit nec ab aliena possessione 4 Col. 3, 10 5 Matth. 9, 16. 17 11 I Cor. 11, 29 2 ei P dicatur SMRBNAPXfibd induite--dicatur om. Al 5 assuit IZBPXfibd 7 autem er. in Ch 8 cathecumonorum Cl cathecuminorum ChSBBNA catecuminorum Pji 9 christianis ChSM BBPNA7 christianus jIA1 11 et bibit om. SMRBXPCh indigne om. R 12 sibi iudicium PX bibat Nt 13 quod SMRBNPA 14 ad om. JZ cathecumenorum CXP cathecuminorum SMB1Z$cate- cuminorum R excipiant p accipiant BN accipiat SMRA 17 iam] obiectioni iam SMR Qł.>ięçţiQ iam B dederint (i ex u) N 18 si uirgo P uiro] uir..o S uirgo M nubserit CB 20 ex ante hoc om. SMR incipiet SMBNPAbd incipiet (e ex a) R ex] et P 21 cucubauerit sciens P nesciens SM praegjdiorum Z 22 poseessorum SMRBN se om. NMX recesserit, tunc malae fidei perhibetur, tunc iuste iniustus uocatur. absit ergo, ut sensu plane non humano, sed plane uano sic doleamus, cum flagitia corriguntur, tamquam conubia dirimantur, maxime in ciuitate dei nostri, in monte sancto eius, hoc est in ecclesia, ubi nuptiarum non solum uinculum, uerum etiam sacramentum ita commendatur, ut non liceat uiro uxorem suam alteri tradere, quod in republica tunc Romana non solum minime culpabiliter, uerum etiam laudabiliter Cato fecisse perhibetur. neque hinc modo diutius disputare opus est, cum et illi, quibus respondeo, non audeant adfir:uare nullum hoc esse peccatum neque negent esse adulterium, ne ipsi domino sanctoque euangelio aperte conuincantur obsistere. sed cum eis placet primum admittendos esse tales ad percipiendum baptismi sacramentum et ad dominicam mensam, etiamsi correctionem uoce manifestissima recusauerint; immo uero nihil eos de hac re prorsus admoneri oportere, sed postea doceri, ut, si praecepti obseruationem receperint culpamque correxerint, habeantur in tritico; si autem contempserint, inter zizania tolerentur: satis ostendunt non se crimina ista defendere aut, quasi leuia uel nulla sint, agere. quis enim adulterium bonae spei christianus nullum seu paruum crimen existimet?