<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa041.opp-lat1"><div n="49" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="27" unit="altchapter"/> Iam satis, quantum arbitror, de illa tota opinione <lb/>
            quid mihi uideretur exposui, ubi tres quaestiones mouerunt: <lb n="5"/>
            unam de permixtione in ecclesia bonorum et malorum tam- &lt; <lb/>
            quam tritici et zizaniorum. ubi cauendum est, ne ideo putemus <lb/>
            esse propositas istas similitudines, uel hanc uel de inmundis <lb/>
            in arca animalibus uel quaecumque alia idem significant, ut <lb/>
            dormiat ecclesiae disciplina, de qua in figura illius mulieris <lb n="10"/>
            dictum est: seuerae sunt conuersationes domus eius, <lb/>
            sed ut non eo usque progrediatur dementiae potius temeritas <lb/>
            quam seueritas diligentiae, ut quasi bonos a malis per nefaria <lb/>
            schismata separare praesumat. neque enim per has similitudines <lb/>
            et praenuntiationes consilium desidiae bonis datum est, qua <lb n="15"/>
            neglegant, quod prohibere debent, sed patientiae, qua perferant <lb/>
            salua doctrina ueritatis, quod emendare non ualent. nec quia <lb/>
            scriptum est introisse ad Noe in arcam etiam inmunda animalia, <lb/>
            ideo praepositi uetare non debent, si qui inmundissimi <lb/>
             ad baptismum uelint intrare saltantes, quod est certe mitius <lb n="20"/>
            quam moechantes; sed per hanc figuram rei gestae praenuntiatum <lb/>
            est inmundos in ecclesia futuros propter tolerantiae <lb/>
            rationem, non propter doctrinae con-uptionem uel disciplinae

<note type="footnote"> 2 Matth. 6, 12 11 Prou. 81, 27 </note>

<note type="footnote"> 1 medelam <hi rend="italic">ZIBPAXC7S7Nabd</hi> ponere P 4 tota illa <hi rend="italic">bd</hi> <lb/>
            5 uidetur P 6 una <hi rend="italic">SMRBNPAX</hi> 7 nec <hi rend="italic">SMl2</hi> 8 uel <lb/>
            de <hi rend="italic">om. BNA1</hi> 9 archa <hi rend="italic">BN</hi> idem] ideo <hi rend="italic">SMRBNA</hi> significat <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            10 disciplinam <hi rend="italic">R</hi> mulieris 8. <hi rend="italic">I</hi>. S 12 ut <hi rend="italic">om. B</hi> eo] quo P <lb/>
            utique <hi rend="italic">I</hi> 13 mali <hi rend="italic">N</hi> 14 scismata <hi rend="italic">SMI(BNPA$praeparare P</hi> <lb/>
            praesummat <hi rend="italic">R</hi> 15 bonis desidiae datum est <hi rend="italic">SMB</hi> datum est <lb/>
            bonis <hi rend="italic">bd</hi> quam <hi rend="italic">SMR</hi> 16 qua. <hi rend="italic">N</hi> 17 Ii, salua <hi rend="italic">B</hi> salua] <lb/>
            sana P nęc <foreign xml:lang="grc">β</foreign>� 18 archam <hi rend="italic">BN</hi> alimalia <hi rend="italic">B</hi> 19 propositi <hi rend="italic">SMBP<lb/>
             IZAbd</hi> ueterare <hi rend="italic">IZ</hi> que <hi rend="italic">01</hi> quis P 20 saluantes <hi rend="italic">R</hi> 21 quam <lb/>
            moechantes <hi rend="italic">om. CIZ</hi> mechantes <hi rend="italic">BMSPRN</hi> figura <hi rend="italic">SR</hi> regi R <lb/>
            rigesta P gestaqi p 23 doctrinam <hi rend="italic">R</hi> correptionem <hi rend="italic">B</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="96"/>
            dissolutionem. non enim quacumque libuit intrauerunt inmunda <lb/>
            animalia arcae conpage confracta, sed ea integra per <lb/>
            unum atque idem ostium, quod artifex fecerat. altera quaestio <lb/>
            est, in qua eis uisum est fidem solam baptizandis esse tradendam, <lb/>
            postea uero iam baptizatos docendos esse de moribus. <lb n="5"/>
            sed satis demonstratum est, nisi fallor, tunc magis pertinere <lb/>
            ad curam speculatoris, cum omnes, qui fidelium conpetunt <lb/>
            sacramentum, omnia quae dicuntur intentius et sollicitius <lb/>
            audiunt, non tacere de poena, quam male uiuentibus dominus <lb/>
            comminatur, ne in ipso baptismo rei sint grauissimorum<lb n="10"/>
            criminum, quo ueniunt, ut remittatur reatus omnium peccatorum. <lb/>
            tertia quaestio est periculosissima, qua parum considerata <lb/>
            et non secundum diuinum eloquium pertractata tota illa opinio <lb/>
            mihi uidetur exorta, in qua promittitur scelestissime turpissimeque <lb/>
            uiuentibus, etiamsi eo modo uiuere perseuerent et<lb n="15"/>
            - tantummodo credant in Christum eiusque sacramenta percipiant, <lb/>
            eos ad salutem uitamque aeternam esse uenturos contra <lb/>
            apertissimam domini sententiam, qui desideranti uitam aeternam <lb/>
            respondit: si uis uenire ad uitam, serua mandata, <lb/>
            et commemorauit (quae mandata\', ubi ea scilicet peccata <lb n="20"/>
            uitantur quibus nescio quomodo salus aeterna promittitur <lb/>
            propter fidem sine operibus mortuam. de his tribus quaestionibus <lb/>
            satis, quantum existimo, disputaui demonstrauique sic <lb/>
            tolerandos in ecclesia malos, ut non neglegatur ecclesiastica

<note type="footnote"> 19 Matth. 19, 17 20 cf. Matth. 19, 19 </note>

<note type="footnote"> 1 quaecumque <hi rend="italic">IBBA</hi> quecumque <hi rend="italic">PZl</hi> 2 arche <hi rend="italic">SRM</hi> compage <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> compacge 0 confractę <hi rend="italic">P</hi> 3 idem <hi rend="italic">om. SMB</hi> arfei <hi rend="italic">N</hi> <lb/>
            4 ei <hi rend="italic">SM om. B</hi> tradendum <hi rend="italic">SMN</hi> 5 iam] non <hi rend="italic">B</hi> 6 demonstrandum <lb/>
            <hi rend="italic">SM</hi> ni <hi rend="italic">B</hi> 7 com <hi rend="italic">I</hi> 8 aollicius <hi rend="italic">SM</hi> aolicitius <hi rend="italic">P</hi> sollititiun <lb/>
            <hi rend="italic">A</hi> 10 cominatur P sunt <hi rend="italic">R</hi> 11 crimin.um <hi rend="italic">C</hi> remittantur <lb/>
            <hi rend="italic">CZ$remitator R</hi> 12 periculossima <hi rend="italic">B</hi> parum] partim <hi rend="italic">P</hi> 13 pertracta <lb/>
            <hi rend="italic">SMlAl</hi> 14 mihi <hi rend="italic">om. A1</hi> promittitur ei <hi rend="italic">SM</hi> sceleatissimae <lb/>
            <hi rend="italic">M</hi> sceleratissime <hi rend="italic">B</hi> turpissimeque <hi rend="italic">M</hi> 18 sententiam domini P <lb/>
            quae <hi rend="italic">SM</hi> desiderati <hi rend="italic">P</hi> 20 et-mandata <hi rend="italic">om. P</hi> silicet <hi rend="italic">SMB</hi> <lb/>
            22 fidem <hi rend="italic">om. N</hi> mortua <hi rend="italic">P</hi> 24 neglegetur <hi rend="italic">SMB</hi> </note> 
<pb n="97"/>
            disciplina; sic catechizandos eos, qui baptismum petunt, ut <lb/>
            non solum audiant atque suscipiant, quid credere, uerum <lb/>
            etiam qualiter uiuere debeant; sic promitti fidelibus uitam <lb/>
            aeternam, ut non etiam per fidem mortuam, quae sine operibus <lb/>
            saluare non potest, ad eam se quisque peruenire posse <lb n="5"/>
            arbitretur, sed per illam fidem gratiae, quaeperdilectionem <lb/>
            operatur. non itaque culpentur dispensatores fideles, non <lb/>
            sua neglegentia uel pigritia, sed quorundam potius contumacia, <lb/>
            qui pecuniam dominicam recusant accipere et adulterinam <lb/>
            suam cogunt seruos dominicos erogare, dum nolunt saltem <lb n="10"/>
            tales mali esse, quales sanctus Cyprianus commemorat, saeculo <lb/>
            uerbis solis et non factis renuntiantes, quando nec uerbis <lb/>
            renuntiare diaboli operibus uolunt, cum se in adulterio permansuros <lb/>
            uoce apertissima profitentur. si quid ab eis dici solet, <lb/>
            quod forte disputando non adtigi, tale arbitratus sum, cui <lb n="15"/>
            mea responsio necessaria non fuisset, siue quod ad rem, de <lb/>
            qua agitur. non pertineret, siue quod tam leue esset, ut a <lb/>
            quolibet facillime redargui posset.

<note type="footnote"> 4 cf. Iac. 2, 20 6 cf. Gal. 5, 6 11 Cypr. de lapsis <hi rend="italic">ed</hi>. Hartel <lb/>
            m p. 126 </note>

<note type="footnote"> 1 si <hi rend="italic">SM*BlAl</hi> cathecizandos <hi rend="italic">OIZSMBp\'p</hi> cathezizandos <hi rend="italic">A</hi> 2 qui <hi rend="italic">I <lb/>
            om. P</hi> 4 quae sine] quastione I 5 posse <hi rend="italic">om. R</hi> 6 arbitrentur <hi rend="italic">N</hi> <lb/>
            illam] ei P 8 neglegentia <hi rend="italic">N</hi> prigritia <hi rend="italic">B</hi> quorumdam <hi rend="italic">B</hi> contumatia <lb/>
            <hi rend="italic">RN</hi> 9 peccuniam <hi rend="italic">P</hi> 10 saltim <hi rend="italic">SMR</hi> salutem <hi rend="italic">P</hi> 11 tales <lb/>
            <hi rend="italic">om. SMB</hi> esse mali <hi rend="italic">SMBBNAbd</hi> ciprianus <hi rend="italic">N</hi> 12 renun; <hi rend="italic">hac <lb/>
            uocabuli parte cod. P fol</hi>. 86b <hi rend="italic">finitur</hi> 13 renuntiantes <hi rend="italic">IZ</hi> nolunt <hi rend="italic">I</hi> <lb/>
            in] an <hi rend="italic">SM</hi> adulterios <hi rend="italic">SM</hi> 14 si quid] sicut <hi rend="italic">B</hi> 15 tales <hi rend="italic">SM</hi> <lb/>
            esse arbitratus <hi rend="italic">SMBBXPAX$bd</hi> 16 responsione X 18 redargui <lb/>
            facillime <hi rend="italic">SMBBNPAXbd</hi> do gratias Q Explicit liber beati <lb/>
            Augustini de fide et operibus <hi rend="italic">fol. 77* C fol. 74b I fol</hi>. 33b P Explicit liber <lb/>
            sci Augustini de fide et operibus <hi rend="italic">fol. 41b Z; a codd. SMA subscriptio</hi> <lb/>
            abest <hi rend="italic">fol. 34b fol</hi>. 119b Finit de fide et operibus <hi rend="italic">fol. 48• X; a cod. B <lb/>
            subscriplio abest fol</hi>. 234• Explicit de fide et operibus <hi rend="italic">fol. 42b N <lb/>
            cod. B subscriptio mihi non est nota; cod. P iam uersu 12 finitur</hi>. </note>

<note type="footnote"> XXXXI Aug. Sect. V pars III. </note>

<note type="footnote"> 7 </note>
</p></div></div></body></text></TEI>