<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa041.opp-lat1"><div n="48" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="26" unit="altchapter"/> Caueamus ergo diligenter in adiutorio domini <lb/>
            dei nostri non facere homines male securos, dicentes eis, <lb/>
            quod si fuerint in Christo baptizati, quomodolibet in ea fide <lb/>
            uixerint, eos ad salutem aeternam esse uenturos, ne sic faciamus <lb n="15"/>
            christianos, quomodo iudaei proselytos, quibus dominus <lb/>
            ait: uae uobis, scribae et pharisaei, qui circumitis <lb/>
            mare et terram facere unum proselytum; cum <lb/>
            autem feceritis, facitis eum filium gehennae duplo <lb/>
            quam uos estis; sed potius sanam doctrinam dei magistri <lb n="20"/>
            in utroque teneamus, ut sancto baptismo consona sit uita <lb/>
            christiana nec cuiquam homini, si utrumlibet defuerit, uita <lb/>
            promittatur aeterna. qui enim dixit: nisi quis renatus <lb/>
            fuerit ex spiritu sancto, non intrabit in regnum

<note type="footnote"> 2 I Tim. 1, 13 17 Matth. 23, 15 23 Ioh. 3, b </note>

<note type="footnote"> 1 sorois p1 dedignantur] non dignantur <hi rend="italic">SMB</hi> dignantur <hi rend="italic">B</hi> 2 primus <lb/>
            <hi rend="italic">PXZ1</hi> fui] au <hi rend="italic">P om. SM</hi> 3 persequutor <hi rend="italic">B</hi> 4 consequutus <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            in <hi rend="italic">om. P</hi> 5 incredulitatem <hi rend="italic">BN</hi> 6 consequimini <hi rend="italic">SMItNPA</hi> scientes <lb/>
            <hi rend="italic">om. B</hi> 9 eorum] meorum <hi rend="italic">P</hi> equissimam <hi rend="italic">SMJRN</hi> aequissimam <lb/>
            <hi rend="italic">NA.1</hi> 10 et iniquisaimam <hi rend="italic">om. P</hi> ipsum <hi rend="italic">XP</hi> esse grauiorem <lb/>
            <hi rend="italic">SMBBINPAXfrbd</hi> 11 proinde <hi rend="italic">om. SlIIRBNA</hi> sufficerint <hi rend="italic">SMPA1</hi> <lb/>
            13 dei om. <hi rend="italic">SMBNA</hi> 15 nec <hi rend="italic">B</hi> 16 proselitos <hi rend="italic">SMBBNPa</hi> ait <lb/>
            dominus <hi rend="italic">P</hi> 17 ue <hi rend="italic">NP</hi> pharisei <hi rend="italic">IRP</hi> circuiiiiatis <hi rend="italic">N</hi> circuitis <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            18 proselitum <hi rend="italic">SMBNP</hi> 21 ut] et <hi rend="italic">SMBBNA</hi> 22 necuiquam <hi rend="italic">NAPfr</hi> <lb/>
            si horum quodlibet <hi rend="italic">B</hi> §it$nnplibet <hi rend="italic">N</hi> defuerint <hi rend="italic">N</hi> 24 ex aqua et <lb/>
            spiritu <hi rend="italic">SMBBNPAXbd</hi> sancto <hi rend="italic">om. SMBBNAbd</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="94"/>
            caelorum, ipse etiam dixit: nisi abundauerit iustitia <lb/>
            uestra super scribarum et pharisaeorum, non intrabitis <lb/>
            in regnum caelorum. de illis quippe ait: <lb/>
            scribae et pharisaei cathedram Moysi sedent. quae <lb/>
            dicunt facite; quae autem faciunt, facere nolite;<lb n="5"/>
            • dicunt enim et non faciunt. ergo iustitia eorum est <lb/>
            \'dicere et non (facere). ac per hoc nostram esse uoluit abundantem <lb/>
            super illorum *dicere et facere\'; quae si non fuerit, <lb/>
            non intrabitur in regnum caelorum. non quia quisquam ita <lb/>
            debet extolli, ut, non dicam apud alios iactare, sed apud<lb n="10"/>
            se ipsum putare audeat se in hac uita esse sine peccato, <lb/>
            sed nisi essent quaedam ita grauia, ut etiam excommunicatione <lb/>
            plectenda sint, non diceret apostolus: congregatis <lb/>
            uobis et meo spiritu tradere huius modi <lb/>
            satanae in interitum carnis, ut spiritus saluus sit <lb n="15"/>
            in die domini Iesu. unde etiam dicit: ne lugeam multos, <lb/>
            qui ante peccauerunt et non egerunt paenitentiam <lb/>
            super inmunditiam et fornicationem quam <lb/>
            gesserunt. item nisi essent quaedam non ea humilitate <lb/>
            paenitentiae sananda, qualis in ecclesia datur eis, qui proprie<lb n="20"/>
            paenitentes uocantur, sed quibusdam correptionum medicamentis, <lb/>
            non diceret ipse dominus: corripe eum inter te <lb/>
            et ipsum; si te audierit, lucratus es fratrem tuum. <lb/>
            postremo nisi essent quaedam, sine quibus haec uita non

<note type="footnote"> 1 Matth. 5, 20 4 Matth. 23, 2. 3 13 I Cor. 5, 4. 5 16 II <lb/>
            Cor. 12, 21 22 Matth. 18, 15 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 ipse-caelorum <hi rend="italic">om. A1</hi> habundauerit <hi rend="italic">SMRIN</hi> 2 super] plus <lb/>
            quam <hi rend="italic">BN</hi> pharifleorum et ecribarum <hi rend="italic">B</hi> 4 super cathedram <hi rend="italic">ZXJPBabd</hi> <lb/>
            cathedra P 6 enim] autem <hi rend="italic">N</hi> ergo] ego <hi rend="italic">I</hi> 7 ac-facere om. <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            ac per hoc] accipe hoc <hi rend="italic">R</hi> nrm <hi rend="italic">I</hi> habundantem <hi rend="italic">IZRN</hi> 8 non <lb/>
            facere p 9 intrabimus <hi rend="italic">B</hi> 10 ad se <hi rend="italic">N</hi> 12 grauida <hi rend="italic">P</hi> excommuni. <lb/>
            cationem <hi rend="italic">R</hi> 14 eius modi <hi rend="italic">SMRPXbd</hi> 15 interitu <hi rend="italic">MP</hi> 16 ne] <lb/>
            ut P 18 inmunditia <hi rend="italic">SBPXfr1</hi> fornicatione <hi rend="italic">BPX$quem I</hi> <lb/>
            20 propriae <hi rend="italic">S</hi> 21 correptione fi1 eorum medicamentis P 22 corripi <lb/>
            <hi rend="italic">S</hi> 23 ipsum solum <hi rend="italic">bd</hi> et si <hi rend="italic">SMRBNPAXbd es]</hi> eris <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            est <hi rend="italic">R</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="95"/>
            agitur, non cotidianam medellam poneret in oratione, quam <lb/>
            docuit, ut dicamus: dimitte nobis debita nostra, sicut <lb/>
            et nos dimittimus debitoribus nostris. 
</p></div></div></body></text></TEI>