<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa041.opp-lat1"><div n="47" subtype="section" type="textpart"><p>Non itaque promittatur poena ignis transitoria turpiter <lb/>
            scelerateque uiuentibus, quia uiam iustitiae cognouerunt, quibus <lb/>
            melius erat non cognoscere, sicut ueracissima scriptura testatur. <lb/>
            de talibus quippe etiam dominus ait: et erunt nouissima <lb n="10"/>
            illius hominis peiora quam erant prima, quoniam purgationis <lb/>
            suae habitatorem sanctum spiritum non recipiens <lb/>
            fecit in se inmundum spiritum multipliciorem redire. nisi forte <lb/>
            ideo sunt isti, de quibus agitur, meliores habendi, quia non <lb/>
            redierunt ad inmunditiam adulteriorum, sed ab ea non recesserunt, <lb n="15"/>
            nec purgati se rursus inquinauerunt, sed purgari <lb/>
            recusauerunt. neque enim, ut releuata conscientia intrent ad <lb/>
            baptismum, dignantur saltem uomere pristinas inmunditias, <lb/>
            quas canum more iterum sorbeant, sed in lauacri ipsius <lb/>
            sanctitate pertinaciter crudo pectore indigestam nequitiam<lb n="20"/>
            tenere contendunt; nec occultant eam pollicitatione uel ficta, <lb/>
            sed inpudentia professionis eructant; nec exeuntes de Sodomis <lb/>
            more uxoris Loth in praeterita iterum adtendunt, sed omnino

<note type="footnote"> 6 lac. 2, 20 10 Matth. 12, 45 22 cf. Gen. 19, 26 </note>

<note type="footnote"> 2 dilectionis <hi rend="italic">S</hi> delectationibus <hi rend="italic">B</hi> 3 copulantur <hi rend="italic">CBPAaNX</hi> enim <lb/>
            sunt <hi rend="italic">SM</hi> aepulis <hi rend="italic">B</hi> 4 pleuium <hi rend="italic">SB</hi> 5 siccos <hi rend="italic">SMBBXA</hi> iacob <hi rend="italic">I</hi> <lb/>
            7 tupiter <hi rend="italic">S</hi> 8 scelerate P quia p 9 erat <hi rend="italic">om. M</hi> ueracissama Sl <lb/>
            11 peiora ]}ęiQrib\\łş <hi rend="italic">S</hi> erunt <hi rend="italic">NA</hi> 12 spiritum sanctum <hi rend="italic">SMBBNP <lb/>
            AX$bd</hi> recipientes <hi rend="italic">SMB</hi> 13 spiritum immundum <hi rend="italic">B</hi> multiplicatiorem <lb/>
            <hi rend="italic">SMB</hi> multiplitiorem <hi rend="italic">N</hi> 14 agitur] dicitur <hi rend="italic">SMB</hi> 15 rediderllnt <lb/>
            <foreign xml:lang="grc">β</foreign> adulterium <hi rend="italic">SM</hi> adulterift <hi rend="italic">B</hi> 16 ne <hi rend="italic">SM</hi> purgati sunt <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            se <hi rend="italic">om. CIZ</hi> sed purgari recusauerunt <hi rend="italic">om. B</hi> purgati <hi rend="italic">N</hi> 17 reuelata <lb/>
            <hi rend="italic">SMBA</hi> intrent ad] in retenta <hi rend="italic">SMABN</hi> intret ad <hi rend="italic">I</hi> 18 saltim <lb/>
            <hi rend="italic">SMN</hi> salutem <hi rend="italic">P</hi> monere X1 19 lanachri <hi rend="italic">B</hi> 21 occultant <lb/>
            eam] occultante an <hi rend="italic">SMBBNA1</hi> pollicatione <hi rend="italic">SMBBN</hi> 22 eructuant <lb/>
            P exuentes P de N2 </note> <lb/>
             
<pb n="93"/>
            de Sodomis dedignantur exire, immo ad Christum cum Sodomis <lb/>
            conantur intrare. Paulus apostolus dicit: qui prius fui <lb/>
            blasphemus et persecutor et iniuriosus; sed misericordiam <lb/>
            consecutus sum, quia ignorans feci in <lb/>
            incredulitate; et istis dicitur: tunc potius misericordiam <lb n="5"/>
            consequemini, si scientes male uixeritis in ipsa fide. nimis longum <lb/>
            est et paene infinitum omnia testimonia scripturarum uelle <lb/>
            colligere, quibus adparet non solum non esse mitiorem causam <lb/>
            eorum, qui scientes quam qui nescientes uitam nequissimam <lb/>
            et iniquissimam ducunt, uerum etiam hoc ipso grauiorem. <lb n="10"/>
            proinde ista suffecerint. 
</p></div></div></body></text></TEI>