<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa041.opp-lat1"><div n="46" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="25" unit="altchapter"/> Neque enim illud hoc loco intellegendum est <lb n="5"/>
            sanctum mandatum, quo praeceptum est, ut in deum credamus <lb/>
            - quamquam eo ipso totum continetur, si eam intellegamus <lb/>
            fidem credentium, quae per dilectionem operatur <lb/>
            — sed aperte expressit quid diceret sanctum mandatum, <lb/>
            id est, quo praeceptum est, ut ab huius mundi coinquinationibus <lb n="10"/>
            recedentes casta conuersatione uiuamus. sic enim ait: si <lb/>
            enim refugientes coinquinationes mundi in agnitionem <lb/>
            domini nostri et conseruatoris Iesu Christi <lb/>
            his rursus inplexi superantur, facta sunt illis <lb/>
            posteriora deteriora prioribus. non ait *refugientes <lb n="15"/>
            ignorantiam dei\' aut *refugientes infidelitatem saeculi* uel tale <lb/>
            aliquid, sed: coinquinationes mundi, in quibus est <lb/>
            utique omnis inmunditia flagitiorum. nam de his superius <lb/>
            loquens dixit: coepulantes uobiscum, oculos habentes <lb/>
             plenos adulterii et indesinentis peccati. ideo <lb n="20"/>
            etiam fontes siccos eos appellat: fontes uidelicet, quod acceperint <lb/>
            agnitionem domini Christi, siccos autem, quia non <lb/>
            congruenter uiuunt. de talibus quippe etiam ludas apostolus <lb/>
            loquens, hi sunt, inquit, qui in dilectionibus uestris <lb/>
            maculati coepulantur sine timore semet ipsos <lb n="25"/>
            pascentes, nubes sine aqua et cetera. quod enim Petrus

<note type="footnote">8 cf. Gal. 5, 6 19 II Petro 2, 13. 14 24 Iud. 1, 12 </note>

<note type="footnote"> 2 cognoscentes <hi rend="italic">Nbd</hi> 3 mandato sancto P 6 quod <hi rend="italic">SMA</hi> ut— <lb/>
            praeceptum est in <hi rend="italic">mg. repet</hi>. p 7 quamquam] quam p 9 exprimit <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            10 id est <hi rend="italic">om. 1</hi> quoinquinationibus <hi rend="italic">NS</hi> 12 quoinquinationes <hi rend="italic">N</hi> <lb/>
            13 dei <hi rend="italic">BAN</hi> seruatoris <hi rend="italic">BN</hi> 16 ignorantiam-refugientes <hi rend="italic">in mg. M</hi> <lb/>
            infidelitate <hi rend="italic">N</hi> 17 quoinqainationes <hi rend="italic">SINP$est om</hi>. p 19 coepalates <lb/>
            <hi rend="italic">SM*</hi> qaoepulantes P 20 indeainentes <hi rend="italic">SMBA1</hi> 21 appellant P <lb/>
            22 qui <hi rend="italic">Nt B</hi> 23 congruentes S 24 hii <hi rend="italic">N</hi> delectationibus <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            25 copulantur <hi rend="italic">CBNPAXfy</hi> et ipaoa <hi rend="italic">SMBAN</hi> 26 pascentes <lb/>
            <hi rend="italic">om. CIZ</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="92"/>
            ait: coepulantes uobiscum, oculos habentes plenos <lb/>
            adulterii, hoc ludas: in dilectionibus uestris <lb/>
            maculati coepulantur. mixti sunt enim bonis in epulis <lb/>
            sacramentorum et dilectionibus plebium. et quod Petrus ait <lb/>
            \'fontes sicci\', hoc ludas "nubes sine aqua" hoc Iacobus<lb n="5"/>
            \'fides mortua\'. 
</p></div></div></body></text></TEI>