<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa041.opp-lat1"><div n="42" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="23" unit="altchapter"/> Nec de his igitur uerbis mitior ulla condicio <lb/>
            promittenda est sic in deum credere uolentibus, ut permaneant <lb/>
            in perditis moribus, multo minus de illis, ubi apostolus<lb n="10"/>
            ait: qui sine lege peccauerunt, sine lege peribunt; <lb/>
            qui autem in lege peccauerunt, per legem iudicabuntur, <lb/>
            tamquam hoc loco aliquid distet inter perire et <lb/>
            iudicari, cum alio uerbo hoc idem significatum sit. solent enim <lb/>
            scripturae etiam iudicium pro aeterna damnatione ponere, sicut<lb n="15"/>
            in euangelio dominus loquitur: ueniet hora, in qua omnes <lb/>
            qui sunt in monumentis audi ant uocem eius; et precedent <lb/>
            qui bene fecerunt in resurrectionem uitae; <lb/>
            qui autem male egerunt in resurrectionem iudicii. <lb/>
            neque hic dictum est (hoc qui crediderunt, illud autem qui <lb n="20"/>
            non crediderunt\', sed: hoc illi qui bene egerunt, illud <lb/>
            qui male egerunt. inseparabilis est quippe bona uita a <lb/>
            fide, quae per dilectionem operatur; immo uero ea <lb/>
            ipsa est bona uita. uidemus itaque resurrectionem iudicii <lb/>
            dixisse dominum pro resurrectione damnationis aeternae, de <lb n="25"/>
            omnibus quippe resurrecturis — ubi procul dubio erunt etiam

<note type="footnote"> .1 I loh. 2, 1. 2 11 Rom. 2, 12 16 Ioh. 5, 28. 29 23 cf. <lb/>
            Gal. 5, 6 . </note>

<note type="footnote"> 3 ad] apud <hi rend="italic">SMRBNAjbd</hi> 4 id agit] indigit <hi rend="italic">S</hi> indiget <hi rend="italic">BM1</hi> ait <hi rend="italic">I</hi> <lb/>
            5 ut <hi rend="italic">pr. om. N</hi> credentes P peccatis <hi rend="italic">SMB2</hi> 6 ammissum <hi rend="italic">SMBNB1</hi> <lb/>
            illud <hi rend="italic">N</hi> 8 illa <hi rend="italic">BBNPA</hi> 9 crede <hi rend="italic">B</hi> 13 tan*qua <hi rend="italic">Z</hi> tantam J1 <lb/>
            tantum <hi rend="italic">P</hi> ob hoc P 14 idem] i. P 15 iudicium etiam <hi rend="italic">SMBB <lb/>
            NAXbd</hi> 17 audieat <hi rend="italic">SMBBNPAXbd</hi> procedunt <hi rend="italic">N</hi> 18 bona <hi rend="italic">N</hi> <lb/>
            20 hic] id <hi rend="italic">SMBBNA</hi> est hoc (hoc <hi rend="italic">s. l. C) CZ</hi> est <hi rend="italic">om. I</hi> illud] <lb/>
            aliud <hi rend="italic">N</hi> 22 a fide <hi rend="italic">om. N</hi> 28 quae-nita <hi rend="italic">in mg. N</hi> quae <hi rend="italic">Z*</hi> <lb/>
            ea <hi rend="italic">om. P</hi> 24 uita bona <hi rend="italic">IZ</hi> audemus p 26 erant <hi rend="italic">SMRNBt</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="87"/>
            hi, qui omnino non credunt; neque enim ipsi non sunt in <lb/>
            monumentis — duas partes fecit, alios in resurrectionem <lb/>
            uitae,  alios in resurrectionem iudicii resurrecturos esse declarans. <lb/>
            </p></div><div n="43" subtype="section" type="textpart"><p>Quodsi dicunt non ibi intellegendos etiam eos qui <lb n="5"/>
            omnino non credunt, sed eos, qui per ignem salui erunt, quia <lb/>
            crediderunt, etiamsi male uixerunt, ut eorum transitoriam <lb/>
            poenam iudicii nomine significatam arbitrentur, quamquam <lb/>
            hoc inpudentissime dicatur, cum omnino dominus omnes <lb/>
            resurrecturos, in quibus sine dubio et increduli erunt, in duo <lb n="10"/>
            diuiserit, uitam) et \'iudicium\', ita iudicium uolens aeternum <lb/>
            intellegi, quamuis hoc non addiderit, sicut et uitam — neque <lb/>
            enim ait: in resurrectionem uitae aeternae, cum aliud intellegi <lb/>
            utique noluerit — uideant tamen quid responsuri sunt, ubi ait: <lb/>
            qui autem non credit iam iudicatus est. nam hic procul <lb n="15"/>
            dubio aut iudicium pro poena aeterna positum intellegunt <lb/>
            -aut per ignem saluos futuros etiam incredulos dicere audebunt, <lb/>
            quoniam qui non credit, inquit, iam iudicatus est, <lb/>
            hoc est iam iudicio destinatus; et non erit, quod pro magno <lb/>
             beneficio polliceantur credentibus nequiterque uiuentibus, quando <lb n="20"/>
            et hi, qui non credunt, non erunt perdendi, sed iudicandi. <lb/>
            quod si dicere non audent, non audeant aliquid mitius polliceri <lb/>
            eis, de quibus dictum est: per legem iudicabuntur, <lb/>
            quia constat iudicium etiam pro aeterna damnatione solere

<note type="footnote"> 15 Ioh. 3, 18 23 Eom. 2, 12 </note>

<note type="footnote"> 1 bii <hi rend="italic">NRlSl</hi> ii <hi rend="italic">bd</hi> 2 fecerunt <hi rend="italic">M</hi> in-alios <hi rend="italic">om</hi>. p 5 599 intellegendos <lb/>
            <hi rend="italic">S</hi> eo <hi rend="italic">N</hi> quo <hi rend="italic">N1</hi> 7 transsitoriam 8 8 paenam <lb/>
            <hi rend="italic">BR</hi> 10 reanrrectnros-erunt <hi rend="italic">om. N</hi> in duo diuiserit nitam] in <lb/>
            duobus erit uita <hi rend="italic">SMBBN</hi> in duobus dixerit uita A 11 nolens iudicium <lb/>
            <hi rend="italic">bd</hi> et aeternum <hi rend="italic">SMB</hi> 12 quauis P et <hi rend="italic">8. l. m. 2 G om. IZ</hi> <lb/>
            uita aeterna <hi rend="italic">IZ</hi> neque-aetemae <hi rend="italic">om. ClIZ</hi> 13 resurrectione 2?AT(5 <lb/>
            utique intellegi %bd 14 sint <hi rend="italic">SMBNA</hi> 16 pene <hi rend="italic">S</hi> peng <hi rend="italic">M</hi> poene <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            aeternae <hi rend="italic">SM</hi> aeterne <hi rend="italic">JR</hi> 18 credunt <hi rend="italic">R</hi> 19 iam] etiam P destinams-beneficio <lb/>
            <hi rend="italic">om. SMJR</hi> 20 nequiter <hi rend="italic">SM</hi> nequiterqua JR 21 hii <lb/>
            <hi rend="italic">BMlNRl</hi> ii <hi rend="italic">bd</hi> sed iudicandi <hi rend="italic">om. P</hi> 22 si <hi rend="italic">om. SMRBA</hi> audjent P <lb/>
            audiant P mitius] initius P </note> <lb/>
             
<pb n="88"/>
            nominari. quid? quod inuenimus non solum minime mitioris, <lb/>
            uerum etiam deterioris condicionis esse illos, qui scientes <lb/>
            peccant? hi sunt enim maxime, qui legem acceperunt; nam, <lb/>
            sicut scriptum est, ubi lex non est, nec praeuaricatio. <lb/>
            hinc est et illud: concupiscentiam nesciebam nisi<lb n="5"/>
            lex diceret: non concupisces. occasione itaque <lb/>
            accepta peccatum per mandatum operatum est in <lb/>
            me omnem concupiscentiam et alia multa, quae de <lb/>
            hac re idem apostolus dicit. ab hoc reatu grauiore liberat <lb/>
            gratia spiritus sancti per Iesum Christum dominum nostrum,<lb n="10"/>
            quae diffusa caritate in cordibus nostris donat <lb/>
            iustitiae delectationem, qua inmoderatio concupiscentiae superetur. <lb/>
            hinc itaque confirmatur non solum nihil mitius, sed <lb/>
            grauius aliquid intellegendum, de quibus dictum est: qui in <lb/>
            lege peccauerunt, per legem iudicabuntur, quam de<lb n="15"/>
            illis, qui sine lege peccantes sine lege peribunt, nec pro poena <lb/>
            transitoria hoc loco dictum iudicium, sed pro ea, qua etiam . <lb/>
            non credentes iudicabuntur. 
</p></div><div n="44" subtype="section" type="textpart"><p>Nam qui hac utuntur sententia ad promittendam salutem <lb/>
            per ignem illis, qui credentes pessime uiuunt, ut eis <lb n="20"/>
            dicant: qui sine lege peccauerunt, sine lege peribunt; <lb/>
            qui autem in lege peccauerunt, per legem <lb/>
            iudicabuntur, tamquam dictum sit (non peribunt, sed per <lb/>
            ignem salui erunt\', nec illud adtendere potuerunt, hoc apostolum <lb/>
            de illis, qui sine lege, et illis, qui in lege peccauerunt,

<note type="footnote"> 4 Rom. 4, 15 5 Bom. 7, 7. 8 11 cf. Rom. 5, 5 14. 21 Bom. 2, 12 </note>

<note type="footnote"> 1 quid quod] quotquot <hi rend="italic">SMEBA</hi> qui quod <hi rend="italic">IZ</hi> quod quot <hi rend="italic">N</hi> initioris <lb/>
            <hi rend="italic">R</hi> 3 hi* <hi rend="italic">SMB</hi> lege <hi rend="italic">S</hi> acciperunt S 4 nec <hi rend="italic">om. M</hi> <lb/>
            5 hine enim <hi rend="italic">NA</hi> est enim BR illud] aliud <hi rend="italic">NA</hi> 8 E alia <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            9 ho P liberet <hi rend="italic">I</hi> 11 qu6 <hi rend="italic">P</hi> 12 dilectionem <hi rend="italic">SM</hi> delectionem <hi rend="italic">N</hi> <lb/>
            quam <hi rend="italic">SMB</hi> moderatio <hi rend="italic">SMRBNA</hi> 13 initius B 14 quod P <lb/>
            15 quam-peribunt <hi rend="italic">om. NA1</hi> 16 pena <hi rend="italic">BB</hi> 17 qui J31 19 utantur <lb/>
            <hi rend="italic">SMBINIAI</hi> 20 etiam credentes <hi rend="italic">SMRBNPAXbd</hi> in eis (n <hi rend="italic">semier. <lb/>
             C) CZPX</hi> neis <hi rend="italic">I</hi> 21 dicat <hi rend="italic">SMR</hi> 22 per legem <hi rend="italic">s. I. M</hi> 23 sit] <lb/>
            est <hi rend="italic">N</hi> 24 illudj aliud <hi rend="italic">SMR</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="89"/>
            dixisse, cum de gentibus et iudaeis ageret, ut non tantum <lb/>
            gentibus, sed utrisque gratiam Christi, qua liberentur, necessariam <lb/>
            demonstraret: quod tota ipsa epistula ad Romanos <lb/>
            euidenter ostendit. iam ergo etiam iudaeis in lege peccantibus, <lb/>
             de quibus dictum est: per legem iudicabuntur, non eos <lb n="5"/>
            liberante gratia Christi promittant, si placet, salutem per <lb/>
            ignem, quoniam de his dictum est: per legem iudicabuntur. <lb/>
            quod si non faciunt, ne contra se ipsos ueniant, <lb/>
            qui eos grauissimo infidelitatis crimine obstrictos esse dicunt, <lb/>
            ut quid transferunt ad infideles et fideles in eo, quod ad <lb n="10"/>
            fidem Christi adtinet, illud, quod dictum est de his, qui <lb/>
            sine lege, et his, qui in lege peccauerunt, cum de iudaeis <lb/>
            et de gentibus ageretur, ut ad Christi gratiam utrique inuitarentur?. <lb/>
            </p><p><milestone n="24" unit="altchapter"/>Neque enim dictum est: qui sine fide peccauerunt, <lb n="15"/>
            sine fide peribunt; qui autem in fide peccauerunt, per fidem <lb/>
            iudicabuntur, sed \'sine lege\' dictum est et \'in lege\' ut satis <lb/>
            adpareret illam causam tangi, quae inter gentes et iudaeos <lb/>
            agebatur, non quae inter bonos malosque Christianos. <lb/>
            
</p></div><div n="45" subtype="section" type="textpart"><p>Quamquam si illo loco legem pro fide accipi uolunt, <lb n="20"/>
            quod nimis inportunum et absurdum est, etiam hinc apertissimam <lb/>
            possunt legere sententiam apostoli Petri, qui cum <lb/>
            loqueretur de his, qui in occasionem carnis acceperant et in <lb/>
            uelamentum malitiae, quod scriptum est, nos ad nouum <lb/>
             testamentum pertinentes non ancillae filios esse, sed

<note type="footnote"> 25 cf. Gal. 4, 31; 5, 1 </note>

<note type="footnote"> 1 de iudeis <hi rend="italic">SMRBNAbd</hi> 4 etiam <hi rend="italic">om. SM</hi> 5 eis P 6 per ignem <lb/>
            salutem <hi rend="italic">SMRBNPAXbd</hi> 7 de hia <hi rend="italic">om</hi>. � 8 non <hi rend="italic">er. A</hi> ne <hi rend="italic">om. <lb/>
             SMMNA</hi> nec <hi rend="italic">JPX</hi> ueniunt <hi rend="italic">SMRNA</hi> 9 quiaeos <hi rend="italic">(s</hi>. ae <hi rend="italic">add</hi>. a) p eos <lb/>
            <hi rend="italic">8. I. B</hi> obscrictos S 10 transiernnt <hi rend="italic">SM</hi> ad fideles P quod <lb/>
            <hi rend="italic">om. CIZ$11</hi> est] (6 <hi rend="italic">in mg</hi>. p 12 sine lege peccanerunt <hi rend="italic">IZ</hi> 13 et <lb/>
            de gentibus <hi rend="italic">om. CIZ</hi> de <hi rend="italic">om. 11NXA&amp;</hi> 15 fine <hi rend="italic">Al</hi> 16 sine fide <lb/>
            peribnnt <hi rend="italic">om. SMBBA</hi> et peribunt <hi rend="italic">N</hi> 18 apparet P 19 non <lb/>
            quae] neque <hi rend="italic">SMR</hi> neque enim <hi rend="italic">NBA1</hi> 22 seutententiam P 23 occaaione <lb/>
            <hi rend="italic">BB</hi> occasionis <hi rend="italic">SM</hi> acciperant <hi rend="italic">N</hi> et] ut <hi rend="italic">SMBBA1</hi> aut <hi rend="italic">A3</hi> <lb/>
            25 testamentum <hi rend="italic">om. 81</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="90"/>
            liberae, qua libertate Christus nos liberauit, et <lb/>
            putauerant hoc esse libere uiuere, ut tamquam de tanta <lb/>
            redemptione securi, quidquid liberet, licere sibi arbitrarentur, <lb/>
            non intuentes, quod dictum est: uos in libertatem uocati <lb/>
            estis, fratres; tantum ne libertatem in occasionem<lb n="5"/>
            carnis detis. unde et ipse Petrus dicit: liberi, non <lb/>
            sicut uelamentum malitiae habentes libertatem, <lb/>
            ait de illis et in secunda epistula sua: hi sunt fontes <lb/>
            sicci etnebulae a turbine exagitatae, quibus caligo <lb/>
            tenebrarum reseruata est. superba enim uanitatis <lb n="10"/>
            loquentes inliciunt in concupiscentiis carnis inpudicitiae <lb/>
            eos qui paululum effuge-runt, in errore <lb/>
            conuersati, libertatem illis promittentes, cum ipsi <lb/>
            serui sint corruptionis. a quo enim quis deuictus <lb/>
            est, huic et seruus addictus est. si enim refugientes <lb n="15"/>
            coinquinationes mundi in agnitionem domini <lb/>
            nostri et conseruatoris Iesu Christi his rursus <lb/>
            inplexi superantur, facta sunt illis posteriora deteriora <lb/>
            prioribus. melius enim erat illis non cognoscere <lb/>
            uiam iustitiae quam cognoscentes retrorsum <lb n="20"/>
            reflecti a tradito sibi sancto mandato. <lb/>
            contigit enim illis res ueri prouerbii: canis reuersus <lb/>
            ad uomitum suum et: sus lota in uolutabris <lb/>
            ceni. quid adhuc promittitur contra istam manifestissimam <lb/>
            ueritatem condicio melior his, qui cognouerunt uiam iustitiae, <lb n="25"/>
            hoc est dominum Christum, et perdite uiuunt, quam si omnino

<note type="footnote">4 Gal. 5; 13 6 I Petro 2, 16 8 II Petro 2, 17-22 </note>

<note type="footnote"> .2 putauerunt SM$liberi <hi rend="italic">R</hi> ut tamquam] uitam quam <hi rend="italic">SMR</hi> <lb/>
            3 quicquid <hi rend="italic">SMRBINP</hi> 4 quid <hi rend="italic">SM</hi> in <hi rend="italic">om. BA1</hi> libertate <lb/>
            <hi rend="italic">SMRBNA1</hi> 5 tantum] tamquam <hi rend="italic">SMR</hi> 6 qui <hi rend="italic">(B. 1.)</hi> dicit <hi rend="italic">N</hi> non <lb/>
            secundum (secundum <hi rend="italic">aemier.) S</hi> 7 uelamen <hi rend="italic">SMA3</hi> 8 et <hi rend="italic">om. SMRNA</hi> <lb/>
            liii <hi rend="italic">SMIBI</hi> 9 turbin§ P 10 uanitas <hi rend="italic">SM</hi> 11 impudentie <hi rend="italic">IZ</hi> 13 illi <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            15 additus <hi rend="italic">I</hi> 17 conseruatores j3 18 superamur <hi rend="italic">SMR</hi> 19 illis <lb/>
            erat <hi rend="italic">P</hi> 20 cognoscentibus <hi rend="italic">SMRBNPAXfi</hi> 21 sancto <hi rend="italic">om. CIZ</hi> 22 contingit <lb/>
            P enim <hi rend="italic">om. SMRNAX</hi> 23 suum uomitum <hi rend="italic">SMRBNPAbd</hi> <lb/>
            24 sceni <hi rend="italic">N</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="91"/>
            non cognouissent<foreign xml:lang="grc">ό</foreign>t, cum apertissime dicatur: melius erat <lb/>
            illis non cognoscere uiam iustitiae quam cognoscentibus <lb/>
            retrorsum reflecti a tradito sibi sancto <lb/>
            mandato? 
</p></div></div></body></text></TEI>