<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa041.opp-lat1"><div n="38" subtype="section" type="textpart"><p>Commemorauerunt etiam Israhelitas multa mala et <lb/>
            grauia perpetrasse et effudisse multum sanguinem prophetarum <lb/>
            nec tamen ex his factis penitus meruisse deleri, sed ex infidelitate <lb/>
            sola, qua in Christum credere noluerunt, non <lb/>
            intuentes, quia peccatum eorum non hoc solum fuit, quia in <lb n="15"/>
            Christum non crediderunt, uerum etiam quia Christum occiderunt: <lb/>
            quorum unum pertinet ad crimen incredulitatis, alterum <lb/>
            ad crimen crudelitatis. illud ergo est contra fidem rectam, <lb/>
            illud contra bonam uitam. utroque autem uitio caret, qui <lb/>
            fidem Christi habet non sine operibus mortuam, quae etiam <lb n="20"/>
            in daemonibus inuenitur, sed fidem gratiae, quae per dilectionem <lb/>
            operatur. 
</p></div></div></body></text></TEI>