<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa041.opp-lat1"><div n="38" subtype="section" type="textpart"><p>Commemorauerunt etiam Israhelitas multa mala et <lb/>
            grauia perpetrasse et effudisse multum sanguinem prophetarum <lb/>
            nec tamen ex his factis penitus meruisse deleri, sed ex infidelitate <lb/>
            sola, qua in Christum credere noluerunt, non <lb/>
            intuentes, quia peccatum eorum non hoc solum fuit, quia in <lb n="15"/>
            Christum non crediderunt, uerum etiam quia Christum occiderunt: <lb/>
            quorum unum pertinet ad crimen incredulitatis, alterum <lb/>
            ad crimen crudelitatis. illud ergo est contra fidem rectam, <lb/>
            illud contra bonam uitam. utroque autem uitio caret, qui <lb/>
            fidem Christi habet non sine operibus mortuam, quae etiam <lb n="20"/>
            in daemonibus inuenitur, sed fidem gratiae, quae per dilectionem <lb/>
            operatur. 
</p></div><div n="39" subtype="section" type="textpart"><p>Haec est fides, de qua dicitur: regnum caelorum <lb/>
            intra uos est. hanc enim diripiunt, qui uim faciunt credendo, <lb/>
            inpetrantes spiritum caritatis, ubi est plenitudo

<note type="footnote"> 8 cf. Lue. 3, 13 20 cf. Iac. 2, 19 21 Gal. 5, 6 23 Lac. <lb/>
            17, 21 25 cf. Rom. 13, 10 </note>

<note type="footnote"> 1 et-persistere <hi rend="italic">in mg. N</hi> illios <hi rend="italic">R</hi> iniquitatem <hi rend="italic">R</hi> 3 ammittit <lb/>
            <hi rend="italic">RN</hi> 4 inuenire <hi rend="italic">SM</hi> 5 de his] deis p suspicientes <hi rend="italic">MS*</hi> <lb/>
            suspicientia <hi rend="italic">B</hi> 6 apostolus <hi rend="italic">I</hi> 7 possum <hi rend="italic">SMR om. CIZ</hi> niaiorS P1 <lb/>
            8 uenienientes <hi rend="italic">S</hi> 11 commemorarauerunt <hi rend="italic">S</hi> 12 effundisse <hi rend="italic">SMR</hi> <lb/>
            13 paenitus <hi rend="italic">B</hi> poenitus <hi rend="italic">P</hi> penitus penitus <hi rend="italic">SM</hi> deleri meruisse <hi rend="italic">SM</hi> <lb/>
            ex] et <hi rend="italic">P</hi> infidilitate <hi rend="italic">S</hi> 14 quia <hi rend="italic">SM</hi> 15 fuit <hi rend="italic">om. Sl</hi> 16 non <hi rend="italic">om. R</hi> <lb/>
            17 ad crimen <hi rend="italic">om. N</hi> 18 credulitatis <hi rend="italic">BiNi</hi> 19 illudJ istud <hi rend="italic">IN$bd</hi> <lb/>
            qui <hi rend="italic">om. N</hi> 24 uos uos <hi rend="italic">SM1</hi> hanc] hoc <hi rend="italic">d</hi> </note>

<note type="footnote"> 6* </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="84"/>
            legis, sine qua lex in littera reos faciebat etiam praeuaricationis. <lb/>
            non itaque putandum est ideo dictum: regnum <lb/>
            caelorum uim patitur et qui uim faciunt, diripiunt <lb/>
            illud, quia etiam mali tantummodo credendo et pessime <lb/>
            uiuendo perueniunt in regnum caelorum, sed quia reatus ille <lb n="5"/>
            praeuaricatonis, quem sola lex, id est littera sine spiritu <lb/>
            iubendo faciebat, credendo soluitur et uiolentia fidei sanctus <lb/>
            spiritus inpetratur, per quem diffusa caritate in cordibus <lb/>
            nostris lex non timore poenae, sed iustitiae amore <lb/>
            conpletur. <lb n="10"/>
            
</p></div><div n="40" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="22" unit="altchapter"/> Nequaquam ergo mens incauta fallatur, ut se <lb/>
            existimet deum cognouisse, si eum fide mortua, hoc est sine <lb/>
            bonis operibus confiteatur more daemonum, et ideo se iam <lb/>
            non dubitet ad uitam aeternam esse uenturam, quia dominus <lb/>
            dicit: haec est autem uita aeterna, ut cognoscant<lb n="15"/>
            te unum uerum deum et quem misisti Iesum <lb/>
            Christum. uenire quippe debet etiam illud in mentem, <lb/>
            quod scriptum est: in hoc cognoscimus eum, si mandata <lb/>
            eius seruemus. qui dicit quia cognoui eum, <lb/>
            et mandata eius non seruat, mendax est, et in hoc<lb n="20"/>
            ueritas non est. et ne quisquam existimet mandata eius <lb/>
            ad solam fidem pertinere — quamquam hoc dicere nullus est <lb/>
            ausus, praesertim quia mandata dixit, quae ne multitudine <lb/>
            cogitationem spargerent, in illis duobus tota lex pendet <lb/>
            et prophet ae — licet recte dici possit ad solamfidem pertinere

<note type="footnote"> 2 Matth. 11, 12 8 cf. Rom. 5, 5 15 loh. 17, 3 18 I loh. <lb/>
            2, 3. 4 24 Matth. 22, 40 </note>

<note type="footnote"> 1 in <hi rend="italic">er. N</hi> littera *eos n liberat (&amp; lib. 8. <hi rend="italic">I.)</hi> «»a i i reatu preuaricationis <lb/>
            <hi rend="italic">N</hi> 4 illid <hi rend="italic">S</hi> 5 regno <hi rend="italic">N</hi> 7 spiritus sanctus <hi rend="italic">IZSMHBAP <lb/>
            Afrbd</hi> 8 imperatur <hi rend="italic">N</hi> difnsa S caritatS <hi rend="italic">SM</hi> 9 nostris] christianis <lb/>
            <hi rend="italic">PX</hi> lex] quae <hi rend="italic">SMRBSp paene B</hi> pene <hi rend="italic">NS</hi> paenae <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            13 operibus bonis <hi rend="italic">N</hi> 14 uenturum <hi rend="italic">SMRBNpA</hi> 15 cognoscante <hi rend="italic">N</hi> <lb/>
            16 uerum unum <hi rend="italic">SMRBNA</hi> 17 <hi rend="italic">mente BNPAX</hi>. 19 seruauerimus <lb/>
            <hi rend="italic">SMBBNPAX</hi> quia] qui <hi rend="italic">BlN</hi> cognouit <hi rend="italic">NA</hi> 22 dicere hoc bd <lb/>
            23 ausus <hi rend="italic">om. SM</hi> ne <hi rend="italic">om. SMRBN A</hi> 24 cogitationes parerent <lb/>
            <hi rend="italic">SMBBNAb</hi> cogitatione <hi rend="italic">PX</hi> pendent R 25 posset <hi rend="italic">SMMBNPA</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="85"/>
            dei mandata, si non mortua, sed uiua illa intellegatur fides, <lb/>
            quae per dilectionem operatur, tamen postea Iohannes ipse <lb/>
            aperuit quid diceret, cum ait: hoc est mandatum eius, <lb/>
            ut credamus nomini filii eius Iesu Christi et diligamus <lb/>
            inuicem. <lb n="5"/>
            
</p></div><div n="41" subtype="section" type="textpart"><p>Hoc itaque prodest in deum recta fide credere, deum <lb/>
            colere, deum nosse, ut bene uiuendi ab illo sit nobis auxilium <lb/>
            et, si peccauerimus, ab illo indulgentiam mereamur, non in <lb/>
            factis quae odit securi perseuerantes, sed ab eis recedentes <lb/>
             eique dicentes: ego dixi, domine, miserere mei; sana <lb n="10"/>
            animam meam, quoniam peccaui tibi, quod non habent, <lb/>
            cui dicant, qui non in eum credunt; et frustra dicunt qui <lb/>
            cum tam longe ab illo sint, a gratia mediatoris alieni sunt. <lb/>
            hinc illa uerba sunt in libro Sapientiae, quae nescio quomodo <lb/>
            intellegit perniciosa securitas: et si peccauerimus, tui <lb n="15"/>
            sumus, quoniam scilicet bonum et magnum dominum habemus, <lb/>
            qui et uelit atque possit paenitentium peccata sanare, non <lb/>
            qui minime audeat permanentes in malignitate disperdere, <lb/>
            denique cum dixisset \'tui sumus\', addidit: scientes potentiam <lb/>
            tuam, utique potentiam, cui se subtrahere nequeat aut <lb n="20"/>
            occultare peccator. ideoque secutus adiunxit: non peccabimus <lb/>
            autem, scientes quoniam tui-sumus deputati. <lb/>
            quis enim digne cogitans habitationem apud deum, in qua <lb/>
            omnes praedestinatione sunt deputati, qui secundum propositum <lb/>
             uocati sunt, non enitatur ita uiuere, ut tali habitationi

<note type="footnote">3 I Ioh. 3, 23 10 Ps. 40, 5 15. 19. 21 Sap. 15, 2 </note>

<note type="footnote"> 3 apparuit <hi rend="italic">PAt</hi> quod j3 6 hoc] hoc est <hi rend="italic">BRNA</hi> hoc ęşţ <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            ita <hi rend="italic">A</hi> credere recta fide <hi rend="italic">P</hi> recttt <hi rend="italic">I</hi> 7 et bene <hi rend="italic">SMRBNAfibd</hi> <lb/>
            illo] ipso <hi rend="italic">P</hi> 10 eiquae 8 eaque <hi rend="italic">P</hi> 11 quia <hi rend="italic">M</hi> peccabit <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            tibi <hi rend="italic">om. P</hi> 12 cui] qui <hi rend="italic">SM</hi> qui cum] quocQ P 16 dominum] deum <lb/>
            <hi rend="italic">SMRBA</hi> 17 et <hi rend="italic">om. SMRBN P A</hi> uellit <hi rend="italic">N</hi> atque et (ęţ <hi rend="italic">Z)</hi> <lb/>
            possit <hi rend="italic">IZ</hi> 18 gaudeat <hi rend="italic">P</hi> ly sciens <hi rend="italic">Al</hi> 21 adiunciit <hi rend="italic">8</hi> peccauimua <lb/>
            <hi rend="italic">SMRBINPAX$l</hi> 23 quis-deputati <hi rend="italic">in mg. M</hi> 24 praedistinationes <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> praedestinationes <hi rend="italic">R</hi> praedestinatione. <hi rend="italic">N</hi> praedistinationis <lb/>
            8 praedestinationis <hi rend="italic">M</hi> 25 innitatur (in s. <hi rend="italic">er</hi>. e) <hi rend="italic">M</hi> habitatione <lb/>
            <hi rend="italic">ClSMR</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="86"/>
            congruat? quod ergo et Iohannes dicit: haec scripsi uobis, <lb/>
            ut non peccetis. et si quis pecccauerit, aduocatum <lb/>
            habemus ad patrem, Iesum Christum iustum; et <lb/>
            ipse est exoratio pro peccatis nostris, non id agit, <lb/>
            ut cum securitate peccemus, sed ut recedentes a peccato, si<lb n="5"/>
            quod admissum est, propter illum aduocatum, quem non habent <lb/>
            infideles, minime de indulgentia desperemus. 
</p></div></div></body></text></TEI>