Commemorauerunt etiam Israhelitas multa mala et grauia perpetrasse et effudisse multum sanguinem prophetarum nec tamen ex his factis penitus meruisse deleri, sed ex infidelitate sola, qua in Christum credere noluerunt, non intuentes, quia peccatum eorum non hoc solum fuit, quia in Christum non crediderunt, uerum etiam quia Christum occiderunt: quorum unum pertinet ad crimen incredulitatis, alterum ad crimen crudelitatis. illud ergo est contra fidem rectam, illud contra bonam uitam. utroque autem uitio caret, qui fidem Christi habet non sine operibus mortuam, quae etiam in daemonibus inuenitur, sed fidem gratiae, quae per dilectionem operatur. Haec est fides, de qua dicitur: regnum caelorum intra uos est. hanc enim diripiunt, qui uim faciunt credendo, inpetrantes spiritum caritatis, ubi est plenitudo 8 cf. Lue. 3, 13 20 cf. Iac. 2, 19 21 Gal. 5, 6 23 Lac. 17, 21 25 cf. Rom. 13, 10 1 et-persistere in mg. N illios R iniquitatem R 3 ammittit RN 4 inuenire SM 5 de his] deis p suspicientes MS* suspicientia B 6 apostolus I 7 possum SMR om. CIZ niaiorS P1 8 uenienientes S 11 commemorarauerunt S 12 effundisse SMR 13 paenitus B poenitus P penitus penitus SM deleri meruisse SM ex] et P infidilitate S 14 quia SM 15 fuit om. Sl 16 non om. R 17 ad crimen om. N 18 credulitatis BiNi 19 illudJ istud IN$bd qui om. N 24 uos uos SM1 hanc] hoc d 6* legis, sine qua lex in littera reos faciebat etiam praeuaricationis. non itaque putandum est ideo dictum: regnum caelorum uim patitur et qui uim faciunt, diripiunt illud, quia etiam mali tantummodo credendo et pessime uiuendo perueniunt in regnum caelorum, sed quia reatus ille praeuaricatonis, quem sola lex, id est littera sine spiritu iubendo faciebat, credendo soluitur et uiolentia fidei sanctus spiritus inpetratur, per quem diffusa caritate in cordibus nostris lex non timore poenae, sed iustitiae amore conpletur. Nequaquam ergo mens incauta fallatur, ut se existimet deum cognouisse, si eum fide mortua, hoc est sine bonis operibus confiteatur more daemonum, et ideo se iam non dubitet ad uitam aeternam esse uenturam, quia dominus dicit: haec est autem uita aeterna, ut cognoscant te unum uerum deum et quem misisti Iesum Christum. uenire quippe debet etiam illud in mentem, quod scriptum est: in hoc cognoscimus eum, si mandata eius seruemus. qui dicit quia cognoui eum, et mandata eius non seruat, mendax est, et in hoc ueritas non est. et ne quisquam existimet mandata eius ad solam fidem pertinere — quamquam hoc dicere nullus est ausus, praesertim quia mandata dixit, quae ne multitudine cogitationem spargerent, in illis duobus tota lex pendet et prophet ae — licet recte dici possit ad solamfidem pertinere 2 Matth. 11, 12 8 cf. Rom. 5, 5 15 loh. 17, 3 18 I loh. 2, 3. 4 24 Matth. 22, 40 1 in er. N littera *eos n liberat (& lib. 8. I.) «»a i i reatu preuaricationis N 4 illid S 5 regno N 7 spiritus sanctus IZSMHBAP Afrbd 8 imperatur N difnsa S caritatS SM 9 nostris] christianis PX lex] quae SMRBSp paene B pene NS paenae B 13 operibus bonis N 14 uenturum SMRBNpA 15 cognoscante N 16 uerum unum SMRBNA 17 mente BNPAX . 19 seruauerimus SMBBNPAX quia] qui BlN cognouit NA 22 dicere hoc bd 23 ausus om. SM ne om. SMRBN A 24 cogitationes parerent SMBBNAb cogitatione PX pendent R 25 posset SMMBNPA dei mandata, si non mortua, sed uiua illa intellegatur fides, quae per dilectionem operatur, tamen postea Iohannes ipse aperuit quid diceret, cum ait: hoc est mandatum eius, ut credamus nomini filii eius Iesu Christi et diligamus inuicem. Hoc itaque prodest in deum recta fide credere, deum colere, deum nosse, ut bene uiuendi ab illo sit nobis auxilium et, si peccauerimus, ab illo indulgentiam mereamur, non in factis quae odit securi perseuerantes, sed ab eis recedentes eique dicentes: ego dixi, domine, miserere mei; sana animam meam, quoniam peccaui tibi, quod non habent, cui dicant, qui non in eum credunt; et frustra dicunt qui cum tam longe ab illo sint, a gratia mediatoris alieni sunt. hinc illa uerba sunt in libro Sapientiae, quae nescio quomodo intellegit perniciosa securitas: et si peccauerimus, tui sumus, quoniam scilicet bonum et magnum dominum habemus, qui et uelit atque possit paenitentium peccata sanare, non qui minime audeat permanentes in malignitate disperdere, denique cum dixisset \'tui sumus\', addidit: scientes potentiam tuam, utique potentiam, cui se subtrahere nequeat aut occultare peccator. ideoque secutus adiunxit: non peccabimus autem, scientes quoniam tui-sumus deputati. quis enim digne cogitans habitationem apud deum, in qua omnes praedestinatione sunt deputati, qui secundum propositum uocati sunt, non enitatur ita uiuere, ut tali habitationi 3 I Ioh. 3, 23 10 Ps. 40, 5 15. 19. 21 Sap. 15, 2 3 apparuit PAt quod j3 6 hoc] hoc est BRNA hoc ęşţ S ita A credere recta fide P recttt I 7 et bene SMRBNAfibd illo] ipso P 10 eiquae 8 eaque P 11 quia M peccabit R tibi om. P 12 cui] qui SM qui cum] quocQ P 16 dominum] deum SMRBA 17 et om. SMRBN P A uellit N atque et (ęţ Z) possit IZ 18 gaudeat P ly sciens Al 21 adiunciit 8 peccauimua SMRBINPAX$l 23 quis-deputati in mg. M 24 praedistinationes B praedestinationes R praedestinatione. N praedistinationis 8 praedestinationis M 25 innitatur (in s. er . e) M habitatione ClSMR congruat? quod ergo et Iohannes dicit: haec scripsi uobis, ut non peccetis. et si quis pecccauerit, aduocatum habemus ad patrem, Iesum Christum iustum; et ipse est exoratio pro peccatis nostris, non id agit, ut cum securitate peccemus, sed ut recedentes a peccato, si quod admissum est, propter illum aduocatum, quem non habent infideles, minime de indulgentia desperemus.