<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa041.opp-lat1"><div n="35" subtype="section" type="textpart"><p>Sed quoniam malorum christianorum mores, qui fuerunt <lb/>
            antea etiam pessimi, habuisse non uidentur hoc malum, <lb/>
            ut alienas uxores ducerent uiri aut alienis uiris feminae<lb n="5"/>
            nuberent, inde fortasse apud quasdam ecclesias neglegentia <lb/>
            ista subrepsit, ut in catechismis conpetentium nec quaererentur <lb/>
            nec percuterentur haec uitia, atque inde factum est, ut <lb/>
            inciperent defendi: quae tamen adhuc in baptizatis rara sunt, <lb/>
            si ea nos neglegendo non densa faciamus. talem quippe in<lb n="10"/>
            quibusdam neglegentiam, in aliis inperitiam, in aliis ignorantiam <lb/>
            probabiliter dominus somni nomine significasse intellegitur, <lb/>
            ubi ait: cum autem dormirent homines, uenit <lb/>
            inimicus et superseminauit zizania. hinc autem <lb/>
            existimandum est non ea primum adparuisse in moribus<lb n="15"/>
            quamuis malorum christianorum, quoniam beatus Cyprianus <lb/>
            in epistula de lapsis, cum deplorando et arguendo multa <lb/>
            commemoraret, quibus merito dicit indignationem dei fuisse <lb/>
            commotam, ut intolerabili persecutione ecclesiam suam sineret <lb/>
            flagellari, haec ibi omnino non nominat, cum etiam illud non <lb n="20"/>
            taceat et ad eosdem mores malos pertinere confirmet, iungere <lb/>
            cum infidelibus uinculum matrimonii nihil aliud esse asserens <lb/>
            quam prostituere gentilibus membra Christi: quae nostris <lb/>
            temporibus iam non putantur esse peccata, quoniam reuera <lb/>
            in nouo testamento nihil inde praeceptum est et ideo aut

<note type="footnote"> 13 Matth. 13, 25 16 Cypr. de lapsis Hartel I p. 324 </note>

<note type="footnote"> 2 nata] mota <hi rend="italic">SMBNA</hi> nominata <hi rend="italic">P</hi> S faerant A 7 cathesismis <lb/>
            <hi rend="italic">CSMRAPN2</hi> quaererent <hi rend="italic">M</hi> 8 ne P repercuterentur <hi rend="italic">SMBRP</hi> <lb/>
            atque uitia <hi rend="italic">P</hi> 9 et defendi <hi rend="italic">SMRBNPAXabd</hi> adhuc <hi rend="italic">post</hi> sunt <lb/>
            <hi rend="italic">in bd</hi> 10 nos] non <hi rend="italic">MBN A</hi> noneglegendo <hi rend="italic">S</hi> non] nos <hi rend="italic">ACh</hi> <lb/>
            . densaj defensa <hi rend="italic">P</hi> 12 somni] omnii <hi rend="italic">P</hi> nomine] in homine <hi rend="italic">SMRB1</hi> <lb/>
            13 autem] enim <hi rend="italic">SM</hi> 15 apperuisse <hi rend="italic">N</hi> 16 ciprianus <hi rend="italic">RN</hi> 17 labsis <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            18 indignatione <hi rend="italic">S</hi> dei <hi rend="italic">om. SMR</hi> 19 commorati <hi rend="italic">P</hi> intollerabili <lb/>
            <hi rend="italic">SMR</hi> siniret <hi rend="italic">SRB1</hi> 20 flagelrari <hi rend="italic">I</hi> 21 IĮIQTęŞ mores <hi rend="italic">N</hi> <lb/>
            pertinere. <hi rend="italic">S</hi> pertineret <hi rend="italic">R</hi> coniungere <hi rend="italic">P</hi> 22 uincula <hi rend="italic">SMRBA</hi> <lb/>
            adserens <hi rend="italic">SMRNA</hi> 23 gentibus <hi rend="italic">SMRBNA</hi> 24 non reuera <hi rend="italic">1</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="81"/>
            licere creditum est aut uelut dubium derelictum. sicut etiam <lb/>
            illud ambiguum est, utrum Herodes mortui duxerit an uiui <lb/>
            fratris uxorem, et ideo non ita claret, quid Iohannes ei non <lb/>
            licere dicebat. de concubina quoque, si professa fuerit nullum <lb/>
             se alium cognituram, etiamsi ab illo cui subdita est dimittatur,. <lb n="5"/>
            merito dubitatur, utrum ad percipiendum baptismum non <lb/>
            debeat admitti. quisquis etiam uxorem in adulterio deprehensam <lb/>
            dimiserit et aliam duxerit, non uidetur aequandus eis, qui <lb/>
            excepta causa adulterii dimittunt et ducunt; et in ipsis <lb/>
            diuinis sententiis ita obscurum est, utrum et iste, cui quidem <lb n="10"/>
            sine dubio adulteram licet dimittere, adulter tamen habeatur, <lb/>
            si alteram duxerit, ut, quantum existimo, uenialiter ibi quisque <lb/>
            fallatur. quamobrem quae manifesta sunt inpudicitiae crimina, <lb/>
            omni modo a baptismo prohibenda sunt, nisi mutatione uoluntatis <lb/>
            et paenitentia corrigantur; quae autem dubia, omni modo <lb n="15"/>
            conandum est, ne fiant tales coniunctiones. quid enim opus <lb/>
            est in tantum discrimen ambiguitatis caput mittere? si autem <lb/>
            factae fuerint, nescio utrum hi, qui fecerint, similiter ad <lb/>
            baptismum non debere uideantur admitti. 
</p></div></div></body></text></TEI>