Qui autem opinantur cetera elemosynis facile conpensari, tria tamen mortifera esse non dubitant et excommunicationibus punienda, donec paenitentia humiliore sanentur, inpudicitiam, idololatriam, homicidium. neque nunc opus est quaerere, qualis sit eorum ista sententia et utrum corrigenda an adprobanda, ne opus susceptum mittamus in longum propter eam quaestionem, quae huic absoluendo minime necessaria est. sufficit enim, quia si omnia non sunt admittenda ad baptismi sacramentum, inter haec omnia est adulterium; si autem tria 10 cf. Gal. 5, 21 1 feminas [jbd: feminae (faeminae N) CIZSMRBNAPChX quae $bd: om. CJZSMRBNPAChX aliae nos R 2 ammitti R retia P 3 ut om. N 4 recte SMRBNA1 5 cathecizandoB CSPA chatecizandos N conpetenter R*N2 6 consequentes SM 7 meretricis SM leonea P 8 est om. P in om. SMNlA 9 oporteret SMRB omniaque qvippf P 11 ueementius R manifestata SMRBNPAbd 13 mansuros P ammittunt R 15 et cetera SMRBNA elemo- . synis C elemosinis SMBIZNPA$X elimosinis R 16 et om. SMRBNA . excommunicatione SMRBNA 17 poenitentia R humili ore P 18 idololatriam CB: idolatriam SMRNPAXIZ& nunc Ni non N2 21 ea R absoluenda CIZ abaoluendo SMRBPAChX ibsoluendae N?łbd 22 enim] etiam SMRBA non] sic non SM illa sola excipienda sunt, etiam in his tribus est adulterium, unde ista disputatio nata est. Sed quoniam malorum christianorum mores, qui fuerunt antea etiam pessimi, habuisse non uidentur hoc malum, ut alienas uxores ducerent uiri aut alienis uiris feminae nuberent, inde fortasse apud quasdam ecclesias neglegentia ista subrepsit, ut in catechismis conpetentium nec quaererentur nec percuterentur haec uitia, atque inde factum est, ut inciperent defendi: quae tamen adhuc in baptizatis rara sunt, si ea nos neglegendo non densa faciamus. talem quippe in quibusdam neglegentiam, in aliis inperitiam, in aliis ignorantiam probabiliter dominus somni nomine significasse intellegitur, ubi ait: cum autem dormirent homines, uenit inimicus et superseminauit zizania. hinc autem existimandum est non ea primum adparuisse in moribus quamuis malorum christianorum, quoniam beatus Cyprianus in epistula de lapsis, cum deplorando et arguendo multa commemoraret, quibus merito dicit indignationem dei fuisse commotam, ut intolerabili persecutione ecclesiam suam sineret flagellari, haec ibi omnino non nominat, cum etiam illud non taceat et ad eosdem mores malos pertinere confirmet, iungere cum infidelibus uinculum matrimonii nihil aliud esse asserens quam prostituere gentilibus membra Christi: quae nostris temporibus iam non putantur esse peccata, quoniam reuera in nouo testamento nihil inde praeceptum est et ideo aut 13 Matth. 13, 25 16 Cypr. de lapsis Hartel I p. 324 2 nata] mota SMBNA nominata P S faerant A 7 cathesismis CSMRAPN2 quaererent M 8 ne P repercuterentur SMBRP atque uitia P 9 et defendi SMRBNPAXabd adhuc post sunt in bd 10 nos] non MBN A noneglegendo S non] nos ACh . densaj defensa P 12 somni] omnii P nomine] in homine SMRB1 13 autem] enim SM 15 apperuisse N 16 ciprianus RN 17 labsis C 18 indignatione S dei om. SMR 19 commorati P intollerabili SMR siniret SRB1 20 flagelrari I 21 IĮIQTęŞ mores N pertinere. S pertineret R coniungere P 22 uincula SMRBA adserens SMRNA 23 gentibus SMRBNA 24 non reuera 1 licere creditum est aut uelut dubium derelictum. sicut etiam illud ambiguum est, utrum Herodes mortui duxerit an uiui fratris uxorem, et ideo non ita claret, quid Iohannes ei non licere dicebat. de concubina quoque, si professa fuerit nullum se alium cognituram, etiamsi ab illo cui subdita est dimittatur,. merito dubitatur, utrum ad percipiendum baptismum non debeat admitti. quisquis etiam uxorem in adulterio deprehensam dimiserit et aliam duxerit, non uidetur aequandus eis, qui excepta causa adulterii dimittunt et ducunt; et in ipsis diuinis sententiis ita obscurum est, utrum et iste, cui quidem sine dubio adulteram licet dimittere, adulter tamen habeatur, si alteram duxerit, ut, quantum existimo, uenialiter ibi quisque fallatur. quamobrem quae manifesta sunt inpudicitiae crimina, omni modo a baptismo prohibenda sunt, nisi mutatione uoluntatis et paenitentia corrigantur; quae autem dubia, omni modo conandum est, ne fiant tales coniunctiones. quid enim opus est in tantum discrimen ambiguitatis caput mittere? si autem factae fuerint, nescio utrum hi, qui fecerint, similiter ad baptismum non debere uideantur admitti. Quantum adtinet igitur ad doctrinam salubrem ueritatis, ne cuiquam mortifero peccato perniciosissima securitas detur uel etiam pestilentiosissima tribuatur auctoritas, iste curationis ordo est, ut baptizandi credant in deum patrem et filium et spiritum sanctum eo ritu. quo symbolum traditur, et a mortuis operibus agant paenitentiam omniumque se 2 Ios. Fl. Antiqu. iud. 18, 7 3 cf. Matth. 14, 3. 4 9 cf. Matth. 5, 32 1 uelut om. SM derelictum est SMRBNA 3 quod SMBP 4 cumcubina SM* . coque S quaeque N 5 cognitura SMRN 6 perciendum S 7 atmitti p ammitti R in om. SMRBN A 9 addncunt P 10 isti SM 11 abeatur SR 13 quae om. SMR inpudicia p inpndicitio R 14 a] ad RN baptisma SMRBNA 17 capud B 18 factae om. CIZ utrum s. 1. m. 2 S hi] ii bd om. SMRBNA 19 ammitti SMRBlNA 21 nec Nt pernitiosissima R saecularibus detur SMRBNA 23 ut] ad SMR credat SMR 24 sinbolam C simbolum SMR 25 agat SM XXXXI Ang. Sect. V pars III. 6 omnino praeteritorum remissionem in baptismo accepturos esse non dubitent: non ut peccare liceat, sed ut peccasse non noceat, ut sit facti remissio, non permissio faciendi. tunc uere dici potest etiam spiritaliter: ecce sanus factus es; iam noli peccare, quod dominus de corporali sanitate ideo dixit, quoniam sciebat ei, quem saluum fecerat, meritis peccatorum illum etiam carnis accidisse languorem. hi autem ei homini, qui et baptizandus adulter ingreditur et baptizatus adulter egreditur, miror quomodo dici existiment: ecce sanus factus es. quis enim grauis et exitiabilis morbus erit, si adulterium sanitas erit? Sed in tribus milibus, inquiunt, quos uno die apostoli baptizarunt, et in tot milibus credentium, in quibus apostolus ab Hierusalem usque Illyricum euangelium repleuit, erant utique aliqui alienis uxoribus copulati uel feminae alienis maritis: in quibus regulam apostoli constituere debuerunt, quae deinceps in ecclesiis seruaretur, utrum non admitterentur ad baptismum, nisi illa adulteria correxissent. quasi non similiter aduersus eos dici possit, quod non inueniunt aliquem commemoratum, qui, cum talis esset, admissus est; aut uero possent singulorum hominum crimina, quod infinitum erat, commemorari, cum generalis illa regula satis superque sufficiat, ubi Petrus pluribus uerbis testificans baptizandis ait: eripite uos ab hoc saeculo prauo. quis enim dubitet ad huius saeculi prauitatem adulteria 4 Ioh. 5, 14 14 cf. Rom. 15, 19 24 Act. 2, 40 1 omninino S 2 ut alt. om. SM 3 factis SMRBA factQ N1 remisio N 7 langorem PN hii SN hic Z2P hi. R 10 est SM existimabilis SMR erit om. SM 18 apostoli om. R baptatizarunt SM 14 hierasalem CIZBN P A ieruaalem SMXf hyernsalem R usque in SMRBNPAXbd illiricom CIZBBMP-s repleuit eaangelium PX 15 aliqui qui SMBA1 aliquis qui R 18 ammitterentnr SR a-mitterentur M admitteretur P 20 inuenef P commeratum P 21 ammissus SMR aut] ut SMR possint SMBBN.AIrç,bd 23 ibi N uerbis om. SMR 24 ait] an SMR eripit SMR prauo om. 81 25 dubitet (e ex a) N pertinere et illos, qui elegerint in eadem iniquitate persistere? similiter autem dici potest publicas meretrices, quas utique ad baptismum nisi ab illa turpitudine liberatas nulla admittit ecclesia, potuisse inueniri in tot milibus tunc credentium per tot gentes et de his suscipiendis uel prohibendis constituere apostolos exempla debuisse. uerumtamen de quibusdam minoribus possumus coniectare maiora. si enim ad baptismum Iohannis uenientes publicani prohibiti sunt aliquid amplius exigere, quam quod eis fuerat constitutum, miror, si uenientibus ad baptismum Christi posset permitti adulterium.