<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa041.opp-lat1"><div n="33" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="18" unit="altchapter"/> Illud sane mirabile est, quod fratres, qui aliter <lb/>
            sapiunt, cum debeant ab ista uel noua uel uetere, perniciosa <lb/>
            tamen opinione discedere, ipsi insuper dicunt nouam esse<lb n="5"/>
            doctrinam, qua nequissimi homines in suis flagitiis se perseueraturos <lb/>
            in propatulo profitentes non admittuntur ad baptismum: <lb/>
            quasi nescio ubi peregrinentur, quando meretrices et <lb/>
            histriones et quilibet alii publicae turpitudinis professores <lb/>
            nisi solutis aut disruptis talibus uinculis ad christiana sacramenta<lb n="10"/>
            non permittuntur accedere, qui utique secundum istorum <lb/>
            sententiam omnes admitterentur, nisi antiquum et robustum <lb/>
            morem sancta ecclesia retineret, ex illa scilicet liquidissima <lb/>
            ueritate uenientem, qua certum habet, quoniam qui talia <lb/>
            agunt, regnum dei non possidebunt, et nisi egerint<lb n="15"/>
            ab his mortuis operibus paenitentiam, accedere ad baptismum <lb/>
            non sinuntur; si autem subrepserint, nisi uel postea mutati <lb/>
            egerint, salui esse non possunt. sed ebriosi, auari, maledici et <lb/>
            si qua alia uitia damnabilia apertis factis conuinci redarguique <lb/>
            non possunt, praeceptis tamen et catechismis ualidissime <lb n="20"/>
            flagellantnr atque omnes tales mutata in melius uoluntate ad <lb/>
            baptismum uidentur accedere. sed si forte adulteros, quos <lb/>
            non lex humana, sed diuina condemnat, id est qui alienas

<note type="footnote"> 14 Gal. 5, 21 18 cf. I Cor. 6, 10 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 ea <hi rend="italic">SM</hi> putant <hi rend="italic">SltlR</hi> obtemperent <hi rend="italic">R</hi> 2 obtemperet <hi rend="italic">SMST</hi> <lb/>
            peius <hi rend="italic">SM</hi> 3 qualiter <hi rend="italic">RPN1</hi> 4 ueteri <hi rend="italic">Z</hi> 6 quia <hi rend="italic">P$</hi> nequis <lb/>
            mihi <hi rend="italic">Al</hi> 7 ab ad <hi rend="italic">S</hi> 9 istriones <hi rend="italic">M</hi> qualibet <hi rend="italic">SMRB1</hi> publice jRLax <lb/>
            10 sacramenta christiana P 11 secundum <hi rend="italic">om. N</hi> historum <hi rend="italic">1Z</hi> <lb/>
            12 sententia. <hi rend="italic">N</hi> 13 sce <hi rend="italic">RN</hi> acae <hi rend="italic">SBl</hi> sancta. <hi rend="italic">N</hi> ecclesiae <hi rend="italic">BMRBt</hi> <lb/>
            ecclesia. <hi rend="italic">N</hi> 14 ueniente <hi rend="italic">SM</hi> 17 suprepserint <hi rend="italic">SM</hi> non subrepserint <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            uel <hi rend="italic">er. N</hi> 18 penitentiam egerint <hi rend="italic">XP</hi> egerint paenitentiam <hi rend="italic">SMRBNA</hi> <lb/>
            maledi <hi rend="italic">Ml</hi> et-conuinci <hi rend="italic">in mg. inf. M</hi> 19 dampnabilia <hi rend="italic">P</hi> apertis <lb/>
            (tis <hi rend="italic">8. l.) S</hi> conuincere P 20 cathecismis <hi rend="italic">CIZSMRPA</hi> chatecismis <hi rend="italic">N</hi> <lb/>
            catecismis <hi rend="italic">X</hi> ualedissime S1 21 mutatas <hi rend="italic">SMRB1</hi> uoluntates <lb/>
            <hi rend="italic">SMRB1</hi> 22 adultero <hi rend="italic">N</hi> qui <hi rend="italic">P</hi> 23 huma Sl </note> <lb/>
             
<pb n="79"/>
            uxores tamquam suas habent uel feminae [quae] alienos maritos, <lb/>
            alicubi neglegentius admitti solere aduerterunt, ex illis rectis <lb/>
            debent conari ista corrigere, hoc est, ut etiam isti non admittantur, <lb/>
            non ex his prauis illa recta deprauare, ut neque de <lb/>
            morum correctione catechizandos esse censeant conpetentes et <lb n="5"/>
            consequenter omnes etiam illarum publicarum turpitudinum <lb/>
            et scelerum professores, hoc est meretrices, lenones, gladiatores <lb/>
            ac si quid huius modi est, etiam in illis malis permanentes <lb/>
            admitti oportere arbitrentur. omnia quippe illa, quae apostolus <lb/>
            enumerat, concludens, quoniam qui talia agunt, regnum <lb n="10"/>
            dei non possidebunt, qui uehementius agunt, manifesta <lb/>
            sibi congruenter increpant et resistentes atque in eis se <lb/>
            permansuros profitentes ad accipiendum baptismum non admittunt. <lb/>
            </p></div></div></body></text></TEI>