<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa041.opp-lat1"><div n="30" subtype="section" type="textpart"><p>Ynde nec illa nobis mulier Chananaea praescribit, quia <lb/>
            dominus ei quod petebat dedit, cum ante dixisset: non est <lb/>
            bonum tollere panem filiorum et mittere canibus,

<note type="footnote">1 cf. I Cor. 7, 29 seqq. 16 cf. I Tim. 1, 10. 11 24 Matth. <lb/>
            15, 26. 28 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 faeno <hi rend="italic">C</hi> foeno <hi rend="italic">NB</hi> foena <hi rend="italic">S</hi> saluabjtur <hi rend="italic">C salaatur 1$3</hi> forte; <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            fortem <hi rend="italic">R</hi> 4 exiens <hi rend="italic">BiAipi</hi> 5 conubio P 7 et lapides <hi rend="italic">Xbd</hi> 8 superaedificat <lb/>
            <hi rend="italic">SMBBNA</hi> 9 in tantum om. p eius structura <hi rend="italic">bd</hi> 10 faenea <lb/>
            <hi rend="italic">CIZSBNXR3</hi> remaretur <hi rend="italic">P</hi> 11 uita tantum <hi rend="italic">SMRBNPA</hi> ista <lb/>
            homines <hi rend="italic">bd</hi> 12 subsecuntur <hi rend="italic">BRPA</hi> 13 aborret <hi rend="italic">SMRN1</hi> 14 huiuss. <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            huius P nerumptamen p 15 non mihi <hi rend="italic">P</hi> potius <hi rend="italic">om. NA1</hi> <lb/>
            eligendO? <hi rend="italic">C</hi> eligendum <hi rend="italic">IZ</hi> elegendus <hi rend="italic">SM</hi> 16 cogitur P 17 patricidia <lb/>
            <hi rend="italic">PBl</hi> 18 plagiaria <hi rend="italic">NBi</hi> periuris <hi rend="italic">C2Ii7SMRIZNAX$bd</hi> perinriis <lb/>
            <hi rend="italic">P</hi> 20 gloriae <hi rend="italic">om. P</hi> in <hi rend="italic">om. A</hi> 21 xpo <hi rend="italic">SMRPA</hi> 23 chananea <lb/>
            <hi rend="italic">CRNPMA</hi> 24 patebat JB1 dedit et P </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="74"/>
            quia ille cordis inspector mutatam uidit, quando laudauit. <lb/>
            et ideo non ait: o canis, magna est fides tua! sed: o mulier, <lb/>
            magna est fides tua! mutauit uocabulum, quia mutatum <lb/>
            uidit affectum adque illam correptionem ad fructum peruenisse <lb/>
            cognouit. miror autem, si laudaret in ea fidem sine operibus,<lb n="5"/>
            id est fidem non talem, quae iam per dilectionem posset <lb/>
            operari, fidem mortuam et, quod Iacobus dicere minime dubitauit, <lb/>
            fidem non christianorum, sed daemonum. postremo si <lb/>
            istam Chananaeam nolunt intellegere mutasse perditos mores, <lb/>
            quando eam Christus contemnendo et corripiendo redarguit,<lb n="10"/>
            quoscumque inuenerint tantummodo credere, uitam uero inquinatissimam <lb/>
            nec saltem occultare, sed etiam libere profiteri <lb/>
            ac nolle mutare, sanent filios eorum, si possunt, sicut sanata <lb/>
            est filia Chananaeae mulieris; non tamen eos faciant membra <lb/>
            Christi, cum ipsi esse non desinant membra meretricis. illud<lb n="15"/>
            sane non absurde intellegunt, eum peccare in spiritum sanctum <lb/>
            et esse sine uenia reum aeterni peccati, qui usque in finem <lb/>
            uitae noluerit credere in Christum, sed si recte intellegerent, <lb/>
            quid sit credere in Christum. non enim hoc est habere daemonum <lb/>
            fidem, quae recte mortua perhibetur, sed fidem, quae<lb n="20"/>
            per dilectionem operatur. 
</p></div></div></body></text></TEI>