<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa041.opp-lat1"><div n="29" subtype="section" type="textpart"><p>Siue ergo in hac tantum uita homines ista patiuntur <lb/>
            siue etiam post hanc uitam talia quaedam iudicia subsequuntur, <lb/>
            non abhorret, quantum arbitror, a ratione ueritatis iste intellectus <lb/>
            huiusce sententiae. uerumtamen etiam si est alius, qui <lb/>
            mihi non occurrit, potius eligendus; istum quamdiu tenemus, <lb n="15"/>
            non cogimur dicere iniustis, non subditis, scelestis, contaminatis, <lb/>
            parricidis, matricidis, homicidis, fornicatoribus, masculorum <lb/>
            concubitoribus, plagiariis, mendacibus, peiuris et si quid <lb/>
            aliud sanae doctrinae aduersatur, quae est secundum <lb/>
             euangelium gloriae beati dei: si tantummodo in <lb n="20"/>
            Christum credatis et sacramentum baptismi eius accipiatis, <lb/>
            etiamsi uitam istam pessimam non mutaueritis, salui eritis. 
</p></div></div></body></text></TEI>