<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa041.opp-lat1"><div n="28" subtype="section" type="textpart"><p>Quamobrem et illud, quod dicunt, ueluti probare cupientes, <lb/>
            quantum ualeat sola fides, ubi apostolus dicit: quod<lb n="5"/>
            si infidelis discedit, discedat; non est enim seruituti <lb/>
            subiectus frater aut soror in huius modi, <lb/>
            id est, ut propter fidem Christi ipsa uxor legitima societate <lb/>
            coniuncta sine ulla culpa relinquatur, si cum uiro christiano <lb/>
            propter hoc, quia christianus est, permanere noluerit, non<lb n="10"/>
            adtendunt eo modo illam rectissime dimitti, si uiro suo dicat: <lb/>
            non ero uxor tua, nisi mihi uel de latrocinio diuitias congeras <lb/>
            aut nisi solita lenocinia, quibus nostram domum transigebas, <lb/>
            etiam Christianus exerceas, aut si quid aliud uel <lb/>
            facinerosum uel flagitiosum in uiro nouerat, quo delectata uel<lb n="15"/>
            libidinem explebat uel facilem uictum habebat uel etiam incedebat <lb/>
            ornatior. tunc enim ille, cui hoc uxor dicit, si ueraciter <lb/>
            egit paenitentiam ab operibus mortuis, quando accessit <lb/>
            ad baptismum habetque in fundamento fidem, quae per dilectionem <lb/>
            operatur, procul dubio plus tenebitur amore diuinae <lb n="20"/>
            gratiae quam carnis uxoriae, et membrum, quod eum scandalizat. <lb/>
            fortiter amputat. quemcumque autem in hac diremptione <lb/>
            dolorem cordis propter carnalem affectum coniugis sustinebit, <lb/>
            hoc est detrimentum, quod patietur, hic est ignis, per quem

<note type="footnote"> 5 I Cor. 7, 15 </note>

<note type="footnote"> 1 idololatriam (lo <hi rend="italic">semier.) C</hi> idolatriam <hi rend="italic">SMRBNPAXfi</hi> similia. <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            2 quaequi g 4 dico ut (ut <hi rend="italic">in raa.) N</hi> 6 seruitutis p 7 aut] uel <lb/>
            <hi rend="italic">SMRBJNAPXbd</hi> eiusmodi P <hi rend="italic">8 etiam ipsa SMRBNPAX$bd</hi> 10 quia] <lb/>
            quod <hi rend="italic">SMRBNA</hi> uoluerit <hi rend="italic">SMRPX</hi> 11 illa <hi rend="italic">SMR</hi> 12 uel om. <lb/>
            <hi rend="italic">SMRBNPAX</hi> 13 transiebus <hi rend="italic">SMNA1^</hi> transigaB ps 15 facinerosum <lb/>
            <hi rend="italic">CBl:</hi> facinorosum <hi rend="italic">SMRIZB2NPAX$bd</hi> in <hi rend="italic">om. N</hi> quod <hi rend="italic">SMRX</hi> <lb/>
            16 exple»at S expleat <hi rend="italic">M</hi> \' facile <hi rend="italic">SMRXA</hi> habeat <hi rend="italic">SM</hi> 17 dixit P <lb/>
            20 amore] humore <hi rend="italic">Z</hi> 21 uxoriae] luxoriae <hi rend="italic">SMR</hi> luxuria <hi rend="italic">N</hi> luxurie <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            luxuriae (1 <hi rend="italic">ins.)</hi> P scandalizet <hi rend="italic">SMR</hi> 22 quicumque <hi rend="italic">SMR&amp;*</hi> quecumque <lb/>
            P quecumque <hi rend="italic">A</hi> ac <hi rend="italic">Rl</hi> hanc <hi rend="italic">NA</hi> direptionem <hi rend="italic">BNXAP</hi> <lb/>
            dire»ptionem <hi rend="italic">I</hi> diremptionem <hi rend="italic">R</hi> redemptionem <hi rend="italic">SM</hi> 24 quam <hi rend="italic">SM</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="73"/>
            feno ardente ipse saluabitur. si autem iam sic habebat uxorem <lb/>
            tamquam non habens, non propter concupiscentiam, sed propter <lb/>
            misericordiam, ne forte eam saluam faceret, reddens potius <lb/>
            quam exigens debitum coniugale, profecto nec dolebit carnaliter, <lb/>
            cum ab illo tale conubium separabitur; neque enim in <lb n="5"/>
            ea cogitabat, nisi quae sunt dei, quomodo placeret <lb/>
            deo. ac per hoc, in quantum aurum, argentum, lapides pretiosos <lb/>
            illis cogitationibus superaedificabat, in tantum detrimentum <lb/>
            nullum pateretur, in tantum structura eius, quae non <lb/>
            erat fenea, nullo incendio cremaretur. <lb n="10"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>