<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa041.opp-lat1"><div n="26" subtype="section" type="textpart"><p>Si ergo haec omnia et cetera, quae innumerabilia per <lb/>
            omnes scripturas sine ambiguitate dicta reperiri possunt, falsa <lb/>
            erunt, poterit uerus esse ille intellectus de lignis et feno et<lb n="15"/>
            stipula, quod hi salui erunt per ignem, qui solam in Christum <lb/>
            fidem tenentes bona opera neglexerunt. si autem ista et uera <lb/>
            et clara sunt, procul dubio in illa apostoli sententia alius <lb/>
            requirendus est intellectus atque in his deputanda est, quae <lb/>
            Petrus dicit esse in scriptis eius quaedam difficilia intellectu: <lb n="20"/>
            quam non debent homines peruertere ad proprium suum <lb/>
            interitum, ut contra euidentissima testimonia scripturarum <lb/>
            securos faciant de percipienda salute nequissimos, nequitiae <lb/>
            suae pertinacissime cohaerentes nec emendando aut paenitendo <lb/>
            mutatos.

<note type="footnote"> 8 Matth. 25, 46 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 dici hic <hi rend="italic">bd</hi> hoc P dici <hi rend="italic">om. SMRBNA</hi> 2 dicentes <hi rend="italic">Pbd: <lb/>
            om. CIZSMRBNA ChX$in</hi> ipsam <hi rend="italic">SM</hi> 3 qui] quia <hi rend="italic">SM</hi> 4 per <lb/>
            ignem per <hi rend="italic">B</hi> 6 eis P 7 prouidens <hi rend="italic">P</hi> 8 suam <hi rend="italic">om. P</hi> illi <hi rend="italic">8. I. M</hi> <lb/>
            11 dicit ueritaa <hi rend="italic">A</hi> dicit <hi rend="italic">SMRBNA</hi> 12 affuisse -P 18 hoc <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            14 ambiguitatem <hi rend="italic">R</hi> repperiri <hi rend="italic">CIBN</hi> 15 ille <hi rend="italic">om. P</hi> et <hi rend="italic">om. bd</hi> <lb/>
            faeno <hi rend="italic">CSMB$foeno R</hi> 16 xpo P 17 fidem <hi rend="italic">om. Al</hi> necglexerunt B <lb/>
            et <hi rend="italic">om. R</hi> 20 in scriptis eius esse P scripturis j3 21 quSe <lb/>
            (sic) P quae <hi rend="italic">bd</hi> suum <hi rend="italic">om. P</hi> 23 securas <hi rend="italic">SM</hi> 24 suae om. N.AI <lb/>
            coherentes <hi rend="italic">CN</hi> </note><lb n="25"/>
            
</p><pb n="69"/></div><div n="27" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="16" unit="altchapter"/> Hic a me fortasse quaeratur, de ipsa Pauli apostoli <lb/>
            sententia quid ego sentiam et quonam modo intellegendam <lb/>
            putem. fateor, hinc mallem audire intellegentiores atque <lb/>
            doctiores, qui sic eam exponant, ut illa omnia uera et inconcussa <lb/>
            permaneant, quae supra commemoraui et quaecumque <lb n="5"/>
            alia non commemoraui, quibus apertissime scriptura testatur <lb/>
            nihil prodesse fidem, nisi eam, quam definiuit apostolus, id <lb/>
            est quae per dilectionem operatur, sine operibus autem <lb/>
            saluare non posse neque praeter ignem neque per ignem: <lb/>
            quia, si per ignem saluat, ipsa utique saluat. absolute autem <lb n="10"/>
            dictum est et aperte: quid prodest, si dicat quis <lb/>
            fidem se habere, opera autem non habeat? numquid <lb/>
            poterit fides saluare eum? dicam tamen, quam <lb/>
            breuissime potero, etiam ipse quid sentiam de illa sententia <lb/>
            Pauli apostoli ad intellegendum difficili; dummodo illud, quod <lb n="15"/>
            ad meam professionem adtinet, praecipue teneatur, quod de <lb/>
            hac me malle dixi audire meliores. fundamentum Christus est <lb/>
            structura architecti sapientis. hoc expositione non indiget; <lb/>
            aperte enim dictum est: fundamentum enim aliud nemo <lb/>
             potest ponere praeter id quod positum est, quod <lb n="20"/>
            est Christus Iesus. si autem Christus, procul dubio fides <lb/>
            Christi; per fidem quippe habitat Christus in cordibus <lb/>
            nostris, sicut idem apostolus dicit. porro si fides Christi, <lb/>
            illa utique, quam definiuit apostolus, quae per

<note type="footnote"> 8 Gal. 5, 6 11 Iac. 2, 14 19 I Cor. 3: 11 22 cf. Eph. 3, 17 <lb/>
            24 Gal. 5, 6 </note>

<note type="footnote"> 1 hinc P apostoli <hi rend="italic">om. A</hi> 3 putent <hi rend="italic">A</hi> mallem] malle me <lb/>
            <hi rend="italic">SMRBNAX</hi> malle me hinc P 4 doctores <hi rend="italic">SMR$eas</hi> P incussa <lb/>
            <foreign xml:lang="grc">β</foreign> 5 et—commemoraui in <hi rend="italic">mg. R</hi> 9 saluari <hi rend="italic">IZ2</hi> neque <lb/>
            praeter ignem <hi rend="italic">om. SMRNPAfi</hi> 10 quia si] quasi <hi rend="italic">MAl</hi> 11 quid <lb/>
            prodest] quid dictam est <hi rend="italic">SMRBN om. A</hi> dicat se quis P dicat quis <lb/>
            ae <hi rend="italic">bd</hi> 13 ealuari <hi rend="italic">SM</hi> 14 ipse <hi rend="italic">om. N</hi> apostoli sententia <hi rend="italic">SMRBNA <lb/>
            15 Pauli om. SMRBNPA intellegendam SMR difficile MS-</hi> 16 professionem <lb/>
            meam P promissionem <hi rend="italic">SMRBNA</hi> pertinet <hi rend="italic">X</hi> 17 audiri <lb/>
            <hi rend="italic">SMR</hi> 18 in structara <hi rend="italic">SMRBNPAXfibd</hi> expositionfi <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            23 si <hi rend="italic">om. SMBNA</hi> Christi est <hi rend="italic">N</hi> 24 diffiniuit <hi rend="italic">A</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="70"/>
            dilectionem operatur. non enim fides illa daemonum, cum et <lb/>
            ipsi credant et contremescant et filium dei confiteantur Iesum, <lb/>
            potest accipi in fundamentum. quare? nisi quia non est fides, <lb/>
            quae operatur per dilectionem, sed quae exprimitur per timorem. <lb/>
            fides itaque Christi, fides gratiae christianae, id est ea<lb n="5"/>
            fides, quae per dilectionem operatur, posita in fundamento <lb/>
            neminem perire permittit. sed quid sit aedificare super hoc <lb/>
            fundamentum aurum, argentum, lapides pretiosos et ligna, <lb/>
            fenum, stipulam, si subtilius disserere coner, uereor, ne ad <lb/>
            intellegendum difficilior sit ipsa expositio; enitar tamen, quantum<lb n="10"/>
            dominus adiuuat, et breuiter et, quantum potero, dilucide <lb/>
            expedire quod sentio. ecce ille, qui quaesiuit a magistro bono, <lb/>
            quid faceret, ut haberet uitam aeternam, et audiuit, si ad <lb/>
            uitam uenire uellet, seruanda sibi esse mandata, et cum <lb/>
            quaereret, quae mandata, dictum est ei: non occides, non<lb n="15"/>
            moechaberis, non furtum facies, non falsum testimonium <lb/>
            dices, honora patrem tuum et matrem <lb/>
            tuam et: diliges proximum tuum tamquam te <lb/>
            ipsum, haec faciens in fide Christi teneret procul dubio <lb/>
            fidem, quae per dilectionem operatur. neque enim diligeret <lb n="20"/>
            proximum tamquam se ipsum nisi recepta dilectione dei, sine <lb/>
            qua non diligeret se ipsum. porro si faceret quod dominus <lb/>
            etiam addidit dicens: si uis esse perfectus, uade,

<note type="footnote"/>

<note type="footnote">1 cf. Iac. 2, 19 15 Matth. 19, 18. 19 23 Matth. 19, 21 </note>

<note type="footnote"> 2 contremeecunt <hi rend="italic">SMR</hi> contremiscant <hi rend="italic">AXfibd</hi> 3 fundamento <hi rend="italic">bd</hi> <lb/>
            4 quae per dilectionem operatur <hi rend="italic">bd</hi> non operatur P 5 fides uera <lb/>
            est quae operatur per dilectionem non quae exprimitur per timorem. <lb/>
            fides itaque <hi rend="italic">sqq</hi>. p 8 praetiosos <hi rend="italic">N$et om. P er. N</hi> 9 faenum <hi rend="italic">CN</hi> <lb/>
            foenum <hi rend="italic">R</hi> et stipulam <hi rend="italic">P</hi> euptilius <hi rend="italic">B</hi> 10 enitar] enita S En <lb/>
            ita <hi rend="italic">M</hi> quamtum <hi rend="italic">R</hi> 11 et <hi rend="italic">alt. er. N</hi> dilucideque <hi rend="italic">N</hi> 12 eiperire <lb/>
            <hi rend="italic">IZ</hi> 13 quod <hi rend="italic">P</hi> boni faceret <hi rend="italic">SMBBNAPXbd</hi> et <hi rend="italic">om</hi>. P <lb/>
            <hi rend="italic">del. ZN</hi> 14 esset <hi rend="italic">SM</hi> et-mandata <hi rend="italic">om. NAl</hi> 16 mechaueriB <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            mechaberis <hi rend="italic">MPR</hi> 18 tamquam] sicut P 19 haec] nec <hi rend="italic">SM</hi> teneret] <lb/>
            tenere et <hi rend="italic">SMRB</hi> 20 diliget Ml 21 dei <hi rend="italic">om. SMR</hi> 22 faceret <lb/>
            etiam <hi rend="italic">(om. P)</hi> quod dominus <hi rend="italic">SMRBNPAbd</hi> 23 etiam <hi rend="italic">om. X</hi> perfectus <lb/>
            esse <hi rend="italic">SMRBNPAXbd</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="71"/>
            uende omnia quae habes, et da pauperibus, et <lb/>
            habebis thesaurum in caelo; et ueni, sequere me, <lb/>
            aedificaret super illud fundamentum aurum, argentum, lapides <lb/>
            pretiosos; non enim cogitaret, nisi quae sunt dei, quomodo <lb/>
            placeret deo. et hae cogitationes sunt, quantum existimo, <lb n="5"/>
            aurum, argentum, lapides pretiosi. porro si circa diuitias suas <lb/>
            quodam carnali teneretur affectu, quamuis ex eis multas elemosynas <lb/>
            faceret nec ad eas augendas fraudis aliquid rapinaeque <lb/>
            moliretur aut earum minuendarum uel amittendarum metu <lb/>
            in aliquod facinus flagitiumue laberetur — alioquin iam se <lb n="10"/>
            isto modo ab illius fundamenti stabilitate subtraheret —, sed <lb/>
            propter carnalem, ut dixi, quem in eis habebat affectum, quo <lb/>
            talibus bonis sine dolore carere non posset, aedificaret super <lb/>
            fundamentum illud ligna, fenum, stipulam, maxime si et uxorem <lb/>
            sic haberet, ut etiam propter ipsam cogitaret ea, quae <lb n="15"/>
            sunt mundi, quomodo placeret uxori. haec igitur quoniam <lb/>
            adfectu dilecta carnali non sine dolore amittuntur, propterea <lb/>
            qui ea sic habent, ut habeant in fundamento fidem, quae <lb/>
            per dilectionem operatur, neque huic ista ulla ratione <lb/>
             uel cupiditate praeponunt, in eorum amissione passi detrimentum  <lb n="20"/>
            per ignem quendam doloris perueniunt ad salutem. <lb/>
            a quo dolore atque detrimento tanto est quisque securior, <lb/>
            quanto ea uel minus amauerit uel tamquam non habens <lb/>
            habuerit. qui uero propter illa uel tenenda uel adipiscenda

<note type="footnote"/>

<note type="footnote">4 <hi rend="italic">et</hi> 15 cf. I Cor. 7, 32. 38 18 cf. Gal. 5, 6 </note>

<note type="footnote"> 2 caelum <hi rend="italic">BN</hi> 3 et lapides <hi rend="italic">P</hi> 5 haec <hi rend="italic">SMBiIR</hi> hae* <hi rend="italic">ZN</hi> cogitationes] <lb/>
            orationes <hi rend="italic">SM</hi> 7 carnali quodam <hi rend="italic">bd</hi> quodam] quodiam <lb/>
            <hi rend="italic">SMB1</hi> elemosjnas <hi rend="italic">CZ</hi> elemosinas <hi rend="italic">SMBINPfi</hi> aelymosinaa <hi rend="italic">B</hi> 8 rapine <lb/>
            quae <hi rend="italic">N</hi> 9 ammittendarum <hi rend="italic">SMR</hi> 10 facinus (n <hi rend="italic">tx m)</hi> 8 flagitium <lb/>
            uel (ae <hi rend="italic">M)</hi> haberetur <hi rend="italic">SMB</hi> laberetur] liberetur P 11 subtraeret <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> 12 propterea <hi rend="italic">Z</hi> dixit <hi rend="italic">SJfRA</hi> habebat] habitat <hi rend="italic">SMB</hi> <lb/>
            haberet <hi rend="italic">bd</hi> quod <hi rend="italic">A</hi> 13 <hi rend="italic">donis A1</hi> 14 faenum <hi rend="italic">CI</hi> 17 dilecta <lb/>
            <hi rend="italic">om. P</hi> delicta A1 ammittuntur <hi rend="italic">B</hi> 18 qui ea] quia ea <hi rend="italic">SMRNAX</hi> <lb/>
            quia <hi rend="italic">P</hi> habemus <hi rend="italic">I</hi> ut] cum <hi rend="italic">SMBBNAX</hi> 19 operatur ut <hi rend="italic">N</hi> <lb/>
            ista <hi rend="italic">om. CIZ</hi> 20 praeponant <hi rend="italic">SMRBNPAXfibd</hi> ammissione <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            24 detenenda <hi rend="italic">P</hi></note> <lb/>
             
<pb n="72"/>
            homicidium, adulterium, fornicationem, idololatriam et similia <lb/>
            quaeque commiserit, non propter fundamentum per ignem <lb/>
            saluabitur, sed amisso fundamento aeterno igne torquebitur. 
</p></div><div n="28" subtype="section" type="textpart"><p>Quamobrem et illud, quod dicunt, ueluti probare cupientes, <lb/>
            quantum ualeat sola fides, ubi apostolus dicit: quod<lb n="5"/>
            si infidelis discedit, discedat; non est enim seruituti <lb/>
            subiectus frater aut soror in huius modi, <lb/>
            id est, ut propter fidem Christi ipsa uxor legitima societate <lb/>
            coniuncta sine ulla culpa relinquatur, si cum uiro christiano <lb/>
            propter hoc, quia christianus est, permanere noluerit, non<lb n="10"/>
            adtendunt eo modo illam rectissime dimitti, si uiro suo dicat: <lb/>
            non ero uxor tua, nisi mihi uel de latrocinio diuitias congeras <lb/>
            aut nisi solita lenocinia, quibus nostram domum transigebas, <lb/>
            etiam Christianus exerceas, aut si quid aliud uel <lb/>
            facinerosum uel flagitiosum in uiro nouerat, quo delectata uel<lb n="15"/>
            libidinem explebat uel facilem uictum habebat uel etiam incedebat <lb/>
            ornatior. tunc enim ille, cui hoc uxor dicit, si ueraciter <lb/>
            egit paenitentiam ab operibus mortuis, quando accessit <lb/>
            ad baptismum habetque in fundamento fidem, quae per dilectionem <lb/>
            operatur, procul dubio plus tenebitur amore diuinae <lb n="20"/>
            gratiae quam carnis uxoriae, et membrum, quod eum scandalizat. <lb/>
            fortiter amputat. quemcumque autem in hac diremptione <lb/>
            dolorem cordis propter carnalem affectum coniugis sustinebit, <lb/>
            hoc est detrimentum, quod patietur, hic est ignis, per quem

<note type="footnote"> 5 I Cor. 7, 15 </note>

<note type="footnote"> 1 idololatriam (lo <hi rend="italic">semier.) C</hi> idolatriam <hi rend="italic">SMRBNPAXfi</hi> similia. <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            2 quaequi g 4 dico ut (ut <hi rend="italic">in raa.) N</hi> 6 seruitutis p 7 aut] uel <lb/>
            <hi rend="italic">SMRBJNAPXbd</hi> eiusmodi P <hi rend="italic">8 etiam ipsa SMRBNPAX$bd</hi> 10 quia] <lb/>
            quod <hi rend="italic">SMRBNA</hi> uoluerit <hi rend="italic">SMRPX</hi> 11 illa <hi rend="italic">SMR</hi> 12 uel om. <lb/>
            <hi rend="italic">SMRBNPAX</hi> 13 transiebus <hi rend="italic">SMNA1^</hi> transigaB ps 15 facinerosum <lb/>
            <hi rend="italic">CBl:</hi> facinorosum <hi rend="italic">SMRIZB2NPAX$bd</hi> in <hi rend="italic">om. N</hi> quod <hi rend="italic">SMRX</hi> <lb/>
            16 exple»at S expleat <hi rend="italic">M</hi> \' facile <hi rend="italic">SMRXA</hi> habeat <hi rend="italic">SM</hi> 17 dixit P <lb/>
            20 amore] humore <hi rend="italic">Z</hi> 21 uxoriae] luxoriae <hi rend="italic">SMR</hi> luxuria <hi rend="italic">N</hi> luxurie <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            luxuriae (1 <hi rend="italic">ins.)</hi> P scandalizet <hi rend="italic">SMR</hi> 22 quicumque <hi rend="italic">SMR&amp;*</hi> quecumque <lb/>
            P quecumque <hi rend="italic">A</hi> ac <hi rend="italic">Rl</hi> hanc <hi rend="italic">NA</hi> direptionem <hi rend="italic">BNXAP</hi> <lb/>
            dire»ptionem <hi rend="italic">I</hi> diremptionem <hi rend="italic">R</hi> redemptionem <hi rend="italic">SM</hi> 24 quam <hi rend="italic">SM</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="73"/>
            feno ardente ipse saluabitur. si autem iam sic habebat uxorem <lb/>
            tamquam non habens, non propter concupiscentiam, sed propter <lb/>
            misericordiam, ne forte eam saluam faceret, reddens potius <lb/>
            quam exigens debitum coniugale, profecto nec dolebit carnaliter, <lb/>
            cum ab illo tale conubium separabitur; neque enim in <lb n="5"/>
            ea cogitabat, nisi quae sunt dei, quomodo placeret <lb/>
            deo. ac per hoc, in quantum aurum, argentum, lapides pretiosos <lb/>
            illis cogitationibus superaedificabat, in tantum detrimentum <lb/>
            nullum pateretur, in tantum structura eius, quae non <lb/>
            erat fenea, nullo incendio cremaretur. <lb n="10"/>
            
</p></div><div n="29" subtype="section" type="textpart"><p>Siue ergo in hac tantum uita homines ista patiuntur <lb/>
            siue etiam post hanc uitam talia quaedam iudicia subsequuntur, <lb/>
            non abhorret, quantum arbitror, a ratione ueritatis iste intellectus <lb/>
            huiusce sententiae. uerumtamen etiam si est alius, qui <lb/>
            mihi non occurrit, potius eligendus; istum quamdiu tenemus, <lb n="15"/>
            non cogimur dicere iniustis, non subditis, scelestis, contaminatis, <lb/>
            parricidis, matricidis, homicidis, fornicatoribus, masculorum <lb/>
            concubitoribus, plagiariis, mendacibus, peiuris et si quid <lb/>
            aliud sanae doctrinae aduersatur, quae est secundum <lb/>
             euangelium gloriae beati dei: si tantummodo in <lb n="20"/>
            Christum credatis et sacramentum baptismi eius accipiatis, <lb/>
            etiamsi uitam istam pessimam non mutaueritis, salui eritis. 
</p></div><div n="30" subtype="section" type="textpart"><p>Ynde nec illa nobis mulier Chananaea praescribit, quia <lb/>
            dominus ei quod petebat dedit, cum ante dixisset: non est <lb/>
            bonum tollere panem filiorum et mittere canibus,

<note type="footnote">1 cf. I Cor. 7, 29 seqq. 16 cf. I Tim. 1, 10. 11 24 Matth. <lb/>
            15, 26. 28 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 faeno <hi rend="italic">C</hi> foeno <hi rend="italic">NB</hi> foena <hi rend="italic">S</hi> saluabjtur <hi rend="italic">C salaatur 1$3</hi> forte; <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            fortem <hi rend="italic">R</hi> 4 exiens <hi rend="italic">BiAipi</hi> 5 conubio P 7 et lapides <hi rend="italic">Xbd</hi> 8 superaedificat <lb/>
            <hi rend="italic">SMBBNA</hi> 9 in tantum om. p eius structura <hi rend="italic">bd</hi> 10 faenea <lb/>
            <hi rend="italic">CIZSBNXR3</hi> remaretur <hi rend="italic">P</hi> 11 uita tantum <hi rend="italic">SMRBNPA</hi> ista <lb/>
            homines <hi rend="italic">bd</hi> 12 subsecuntur <hi rend="italic">BRPA</hi> 13 aborret <hi rend="italic">SMRN1</hi> 14 huiuss. <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            huius P nerumptamen p 15 non mihi <hi rend="italic">P</hi> potius <hi rend="italic">om. NA1</hi> <lb/>
            eligendO? <hi rend="italic">C</hi> eligendum <hi rend="italic">IZ</hi> elegendus <hi rend="italic">SM</hi> 16 cogitur P 17 patricidia <lb/>
            <hi rend="italic">PBl</hi> 18 plagiaria <hi rend="italic">NBi</hi> periuris <hi rend="italic">C2Ii7SMRIZNAX$bd</hi> perinriis <lb/>
            <hi rend="italic">P</hi> 20 gloriae <hi rend="italic">om. P</hi> in <hi rend="italic">om. A</hi> 21 xpo <hi rend="italic">SMRPA</hi> 23 chananea <lb/>
            <hi rend="italic">CRNPMA</hi> 24 patebat JB1 dedit et P </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="74"/>
            quia ille cordis inspector mutatam uidit, quando laudauit. <lb/>
            et ideo non ait: o canis, magna est fides tua! sed: o mulier, <lb/>
            magna est fides tua! mutauit uocabulum, quia mutatum <lb/>
            uidit affectum adque illam correptionem ad fructum peruenisse <lb/>
            cognouit. miror autem, si laudaret in ea fidem sine operibus,<lb n="5"/>
            id est fidem non talem, quae iam per dilectionem posset <lb/>
            operari, fidem mortuam et, quod Iacobus dicere minime dubitauit, <lb/>
            fidem non christianorum, sed daemonum. postremo si <lb/>
            istam Chananaeam nolunt intellegere mutasse perditos mores, <lb/>
            quando eam Christus contemnendo et corripiendo redarguit,<lb n="10"/>
            quoscumque inuenerint tantummodo credere, uitam uero inquinatissimam <lb/>
            nec saltem occultare, sed etiam libere profiteri <lb/>
            ac nolle mutare, sanent filios eorum, si possunt, sicut sanata <lb/>
            est filia Chananaeae mulieris; non tamen eos faciant membra <lb/>
            Christi, cum ipsi esse non desinant membra meretricis. illud<lb n="15"/>
            sane non absurde intellegunt, eum peccare in spiritum sanctum <lb/>
            et esse sine uenia reum aeterni peccati, qui usque in finem <lb/>
            uitae noluerit credere in Christum, sed si recte intellegerent, <lb/>
            quid sit credere in Christum. non enim hoc est habere daemonum <lb/>
            fidem, quae recte mortua perhibetur, sed fidem, quae<lb n="20"/>
            per dilectionem operatur. 
</p></div></div></body></text></TEI>