<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa041.opp-lat1"><div n="24" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="15" unit="altchapter"/> Quapropter diligenter oportet adtendere, quo modo <lb/>
            accipienda sit apostoli Pauli illa sententia, plane ad intellegendum <lb n="20"/>
            difficilis, ubi ait: fundamentum enim aliud <lb/>
            nemo potest ponere praeter id quod positum est, <lb/>
            quod est Christus Iesus. si quis autem superaedificat super <lb/>
            fundamentum aurum, argentum, lapides <lb/>
            pretiosos, ligna, fenum, stipulam, uniuscuiusque

<note type="footnote"> 8 Iac. 2, 19 11 cf. Marc. 1, 24. 25 13 cf. Matth. 16, 16. 17 <lb/>
            14 Iac. 2, 14. 20 21 I Cor. 3, 11-15 </note>

<note type="footnote"> 1 infautorum <hi rend="italic">I</hi> 4 die <hi rend="italic">SMRBNPAX</hi> 6 tam <hi rend="italic">om. SMBARN</hi> <lb/>
            infessus <hi rend="italic">BNPAM1</hi> infensus <hi rend="italic">SRXMs</hi> 10 contremiscunt <hi rend="italic">XCPBabd</hi> <lb/>
            ueementius <hi rend="italic">R</hi> 13 prodest <hi rend="italic">P</hi> 14 dicat se quis <hi rend="italic">Pbd</hi> 15 haberet P <lb/>
            17 igiturj ergo <hi rend="italic">bd</hi> 19 diligenter carissimi <hi rend="italic">N</hi> 21 enim <hi rend="italic">om. P</hi> <lb/>
            22 praeter] per <hi rend="italic">SM</hi> et positum <hi rend="italic">P</hi> 23 superaedificat (super <hi rend="italic">s. l.) C</hi> <lb/>
            aedificat <hi rend="italic">IZ</hi> superaedificayit p 24 fundamentum hoc (hoc 8. <hi rend="italic">l. N) <lb/>
            PNbd</hi> 25 preciosoa <hi rend="italic">R</hi> praetiosos <hi rend="italic">N</hi> faenum <hi rend="italic">CSM</hi> foenum <hi rend="italic">AP</hi> <lb/>
            stipula P </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="65"/>
            opus manifestabitur. dies enim declarabit, quia <lb/>
            in igne reuelabitur, et uniuscuiusque opus quale <lb/>
            sit ignis probabit. si cuius opus permanserit, <lb/>
            quod super er aedificauit, mercedem accipiet; si <lb/>
            cuius autem, opus arserit, damnum patietur; ipse <lb n="5"/>
            autem saluus erit, sic tamen quasi per ignem. <lb/>
            quod ita intellegendum putant, ut illi uideantur aedificare <lb/>
            super hoc fundamentum aurum, argentum, lapides pretiosos, <lb/>
            qui fidei, quae in Christo est, bona opera adiciunt; illi autem <lb/>
            ligna, fenum, stipulam, qui cum eandem fidem habeant, male <lb n="10"/>
            operantur. unde arbitrantur per quasdam poenas ignis eos <lb/>
            posse purgari ad salutem percipiendam mento fundamenti. 
</p></div></div></body></text></TEI>