<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa041.opp-lat1"><div n="23" subtype="section" type="textpart"><p>Iacobus autem tam uehementer infestus est eis, qui <lb/>
            sapiunt fidem sine operibus ualere ad salutem, ut illos etiam <lb/>
            daemonibus conparet dicens: tu credis quoniam unus <lb/>
            est deus? bene facis; et daemones credunt et <lb/>
            contremescunt. quid breuius, uerius, uehementius dici <lb n="10"/>
            potuit, cum et in euangelio legamus hoc dixisse daemonia, <lb/>
            cum Christum filium dei confiterentur et ab illo corriperentur, <lb/>
            quod in Petri confessione laudatum est? quid proderit, <lb/>
            ait Iacobus, fratres mei, si fidem quis dicat se <lb/>
            habere, opera autem non habeat? numquid poterit<lb n="15"/>
            fides saluare eum? dicit etiam, quia fides sine operibus <lb/>
            mortua est. quousque igitur falluntur, qui de fide <lb/>
            mortua sibi uitam perpetuam pollicentur! 
</p></div></div></body></text></TEI>