<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa041.opp-lat1"><div n="21" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="14" unit="altchapter"/> Quamobrem iam illud uideamus, quod excutiendum <lb n="5"/>
            est a cordibus religiosis, ne mala securitate salutem <lb/>
            suam perdant, si ad eam obtinendam sufficere fidem putauerint, <lb/>
            bene autem uiuere et bonis operibus uiam dei tenere <lb/>
            neglexerint. nam etiam temporibus apostolorum non intellectis <lb/>
             quibusdam subobscuris sententiis apostoli Pauli hoc eum <lb n="10"/>
            quidam arbitrati sunt dicere: faciamus mala, ut ueniant <lb/>
            bona, quia dixerat: lex subintrauit, ut abundaret <lb/>
            delictum; ubi autem abundauit delictum, superabundauit <lb/>
            gratia. quod ideo uerum est, quia legem <lb/>
             accipientes homines, qui do suis uiribus superbissime praesumebant, <lb n="15"/>
            nec diuinum adiutorium uincendarum malarum <lb/>
            concupiscentiarum recta fide inpetrantes pluribus grauioribusque <lb/>
            delictis etiam lege praeuaricata onerati sunt: ac sic magno <lb/>
            reatu conpellente confugerunt ad fidem, qua misericordiam indulgentiae <lb/>
             mererentur et auxilium a domino, qui fecit caelum <lb n="20"/>
            et terram, ut diffusa per spiritum sanctum caritate in cordibus <lb/>
            suis cum dilectione agerent, quae contra saeculi huius <lb/>
            concupiscentias iuberentur secundum id, quod praedictum <lb/>
            fuerat in psalmo: multiplicatae sunt infirmitates <lb/>
             eorum; postea adcelerauerunt. cum ergo dicit apostolus <lb n="25"/>
            arbitrari se iustificari hominem per fidem sine operibus

<note type="footnote">11 Rom. 3, 8 12 Rora. 5, 20 20 cf. Pa. 120, 2 21 cf. Bom. <lb/>
            5, 5 24 Pe. 15, 4 25 cf. Rom. c. 4 </note>

<note type="footnote"> 2 et <hi rend="italic">er. I</hi> credidit <hi rend="italic">I</hi> 3 praecepit <hi rend="italic">C2IZRPAX$bd</hi> praecipit <hi rend="italic">BN</hi> <lb/>
            5 Qaamobrem] quare <hi rend="italic">SMRBNA</hi> 7 optinendam <hi rend="italic">CBM</hi> 9 neglegerint <lb/>
            <hi rend="italic">I</hi> intellect\' <hi rend="italic">P</hi> 12 qui <hi rend="italic">SMRBA</hi> habundaret <hi rend="italic">SMRBNP</hi> <lb/>
            13 habnndauit <hi rend="italic">MRN</hi> superhabundauit <hi rend="italic">SMR</hi> 14 gratiam <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            17 fldei <hi rend="italic">SMRB</hi> imperantes <hi rend="italic">P</hi> granioribus <hi rend="italic">P</hi> 18 dilectis <hi rend="italic">IR</hi> <lb/>
            legem <hi rend="italic">R</hi> 19 qua <hi rend="italic">SMRIZ1</hi> qu*. <hi rend="italic">B</hi> qua. <hi rend="italic">N</hi> indulgentiae] intellegentig <lb/>
            <hi rend="italic">P</hi> 21 diffuaam <hi rend="italic">SMRB</hi> diffusa. <hi rend="italic">N</hi> sanctam <hi rend="italic">SM</hi> caritatem <lb/>
            <hi rend="italic">SMRB</hi> caritate. <hi rend="italic">N</hi> 26 per fidem <hi rend="italic">in mg</hi>. (3 </note> <lb/>
             
<pb n="62"/>
            legis, non hoc agit, ut percepta ac professa fide opera iustitiae <lb/>
            contemnantur, sed ut sciat se quisque per fidem posse iustificari, <lb/>
            etiamsi legis opera non praecesserint. sequuntur enim <lb/>
            iustificatum, non praecedunt iustificandum. unde in praesenti <lb/>
            opere non opus est latius disputare, praesertim quia ex hac<lb n="5"/>
            quaestione prolixum librum edidi, qui inscribitur "De littera <lb/>
            et spiritu". quoniam ergo haec opinio tunc fuerat exorta, aliae <lb/>
            apostolicae epistulae, Petri, Iohannis, Iacobi, Iudae, contra <lb/>
            eam dirigunt intentionem, ut uehementer astruant fidem sine <lb/>
            operibus non prodesse: sicut etiam ipse Paulus non qualemlibet<lb n="10"/>
            fidem, qua in deum creditur, sed eam salubrem planeque <lb/>
            euangelicam definiuit, cuius opera ex dilectione procedunt. <lb/>
            et fides, inquit, quae per dilectionem operatur. <lb/>
            unde illam fidem, quae sufficere ad salutem quibusdam uidetur, <lb/>
            ita nihil prodesse adseuerat, ut dicat: si habeam omnem<lb n="15"/>
            fidem, ita ut montes transferam, caritatem autem <lb/>
            non habeam, nihil sum. ubi autem fidelis caritas operatur, <lb/>
            sine dubio bene uiuitur; plenitudo enim legis caritas. 
</p></div></div></body></text></TEI>