<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa041.opp-lat1"><div n="20" subtype="section" type="textpart"><p>Quid ipse dominus, ut alia omittam, cum ab eo diues<lb n="5"/>
            ille quaereret, quid boni faceret, ut uitam aeternam consequeretur, <lb/>
            recolant quid responderit. si uis uenire, inquit, <lb/>
            ad uitam, serua mandata. ait ille: quae? tunc dominus <lb/>
            commemorauit praecepta legis: non occides, non moechaberis <lb/>
            et cetera. ubi cum ille respondisset haec se fecisse<lb n="10"/>
            a iuuentute sua, addidit etiam perfectionis praeceptum, ut <lb/>
            uenditis suis omnibus et in pauperum elemosynas erogatis <lb/>
            haberet thesaurum in caelo et eundem dominum sequeretur. <lb/>
            uideant igitur non ei dictum esse, ut crederet et baptizaretur <lb/>
            — quo solo adiutorio putant isti uenire hominem ad uitam —<lb n="15"/>
            sed morum praecepta homini data, quae utique sine fide <lb/>
            custodiri obseruarique non possunt. nec tamen quia hic de <lb/>
            insinuanda fide dominus uidetur tacuisse, praescribimus nos <lb/>
            atque contendimus morum tantummodo praecepta dicenda esse <lb/>
            hominibus ad uitam peruenire cupientibus. utraque enim<lb n="20"/>
            mutuo conexa sunt, sicut ante dixi, quia neque dilectio dei <lb/>
            potest esse in homine, qui non diligit proximum, nec dilectio <lb/>
            proximi, qui non diligit deum. et ideo aliquando alterum sine <lb/>
            altero, siue illud siue illud, pro plena doctrina inuenitur

<note type="footnote">5—13 cf. Matth. 19, 16—21 </note>

<note type="footnote">1 nihilhominus <hi rend="italic">BZ$si SMRPX</hi> 2 dicit <hi rend="italic">SMR</hi> posse <hi rend="italic">SMB</hi> <lb/>
            possit P esse] <hi rend="italic">esset R 3 est om. P</hi> 5 Quod p 7 respondit p <lb/>
            inquid <hi rend="italic">SMB1</hi> 8 ait] at <hi rend="italic">SMRBNAfibd</hi> at ille ait <hi rend="italic">PX</hi> tunc quae <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            9 maechabfria <hi rend="italic">C</hi> mechaberis <hi rend="italic">SMP</hi> 10 ubi <hi rend="italic">er. N</hi> ille <hi rend="italic">er. N</hi> et <lb/>
            haec <hi rend="italic">SM</hi> hoc <hi rend="italic">P</hi> se <hi rend="italic">om. SM</hi> 12 elemosinia <hi rend="italic">SMNA</hi> aelemosinis <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            elemosynis <hi rend="italic">Bfl</hi> elemosynas <hi rend="italic">CZ</hi> elemosinas <hi rend="italic">IPX</hi> erogasti <hi rend="italic">R</hi> 18 eumdem <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> undem <hi rend="italic">Mx</hi> deum <hi rend="italic">SM</hi> 14 ei non <hi rend="italic">P</hi> 16 fine <hi rend="italic">A</hi> 17 nee] <lb/>
            haec <hi rend="italic">M</hi> 18 perscribimus <hi rend="italic">SM</hi> 19 contendimus] contenti sumus (in <lb/>
            <hi rend="italic">ros. S) SMRNA</hi> 23 qui] in eo qui <hi rend="italic">PXbd</hi> et <hi rend="italic">om. SMRBNAbd</hi> <lb/>
            24 siue] sine <hi rend="italic">I</hi> illQd (~ <hi rend="italic">exp.) I</hi> siue illud <hi rend="italic">s. I. S om. CIZRNA</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="61"/>
            scriptura commemorare, ut etiam hoc modo intellegatur alterum <lb/>
            sine altero esse non posse: quia et qui credit deo, debet <lb/>
            facere quod praecipit deus, et qui propterea facit, quia praecepit <lb/>
            deus, necesse est, ut credat deo. 
</p></div></div></body></text></TEI>