<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa041.opp-lat1"><div n="19" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="13" unit="altchapter"/> Nunc in hac quaestione adhuc uersor, in qua eis <lb n="5"/>
            uidetur baptizatos admonendos esse de moribus ad christianam <lb/>
            uitam pertinentibus, baptizandis autem solam insinuandam <lb/>
            fidem. quod si ita esset, praeter tam multa, quae diximus, <lb/>
            non Iohannes Baptista uenientibus ad baptismum suum diceret: <lb/>
            generatio uiperarum, quis ostendit uobis fugere <lb n="10"/>
            ab ira uentura? facite ergo fructum dignum paenitentiae <lb/>
            et cetera, quae utique non de fide, sed de bonis <lb/>
            operibus admonet. unde et militibus dicentibus: quid faciemus? <lb/>
            non dixit: interim credite et baptizamini, post audietis <lb/>
            quid facere debeatis, sed ante dixit, ante praemonuit, ut uenturo <lb n="15"/>
            domino in cor eorum tamquam praecursor mundaret <lb/>
            uiam: neminem concusseritis, nulli calumniam <lb/>
            feceritis, sufficiat uobis stipendium uestrum. <lb/>
            similiter publicanis quaerentibus, quid facere deberent, nihil <lb/>
             amplius, inquit, exigatis praeter quam constitutum <lb n="20"/>
            est uobis. his breuiter commemoratis euangelista — non <lb/>
            enim totos catechismos inserere debuit — satis significauit <lb/>
            pertinere ad eum, a quo baptizandus catechizatur, docere et <lb/>
            monere de moribus. quodsi respondissent Iohanni: prorsus <lb/>
             non faciemus fructus dignos paenitentiae, calumniaturi sumus, <lb n="25"/>
            concussuri sumus, ea quae nobis non debentur exacturi sumus,

<note type="footnote"> 10 Matth. 8, 7. 8 13-24 Luc. 3, 12-14 </note>

<note type="footnote"> 1 accepei <foreign xml:lang="grc">β</foreign> ai baptizati <hi rend="italic">IZXP</hi> 4 sit <hi rend="italic">om. M1</hi> 5 Nunc] nã P <lb/>
            non <hi rend="italic">X</hi> 6 ammonendos <hi rend="italic">SMNP, om. CZ</hi> 8 esset] est et <hi rend="italic">CIZ</hi> <lb/>
            praeter tam] praeterita <hi rend="italic">SM</hi> ut ptermitta A2 9 non] in Al auum <lb/>
            <hi rend="italic">om. SMRBNA</hi> 11 poenitentie <hi rend="italic">P</hi> penitentiae <hi rend="italic">C</hi> 13 <hi rend="italic">amraonet SMNP</hi> <lb/>
            14 baptizabimini (bi <hi rend="italic">a. I. m. 1) S,M</hi> 15 in uenturo <hi rend="italic">P</hi> 17 uiam] <lb/>
            uitam <hi rend="italic">SMBN</hi> calumpniam P 19 puplicanis <hi rend="italic">M</hi> 20 inquid <hi rend="italic">SMB1</hi> <lb/>
            quem <hi rend="italic">I</hi> quam quod (quod s. <hi rend="italic">l.)</hi> ,3 22 cathecismos <hi rend="italic">CSMZNRPAfi</hi> <lb/>
            significat <hi rend="italic">Bl</hi> 23 catbecizatur <hi rend="italic">CPN</hi> catecizatur <hi rend="italic">SM</hi> 24 monere eQ P <lb/>
            quid P 25 et calumniaturi P calumniatores <hi rend="italic">P</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="60"/>
            et nihilominus eos post hanc professionem baptizaret, nec sic <lb/>
            tamen dici posset, unde modo quaestio est, non esse temporis, <lb/>
            cum quisque baptizandus est, ut prius illi sermo fiat, quemadmodum <lb/>
            uitam bonam agere debeat. 
</p></div></div></body></text></TEI>