<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa041.opp-lat1"><div n="18" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="12" unit="altchapter"/> Si ergo ita quisque ueniat ad sancti lauacri petitionem, <lb/>
            ut profiteatur se ab idolorum sacrificiis non recessurum <lb/>
            nisi forte postea, quando placuerit, baptismum tamen <lb n="5"/>
            iam iamque deposcat templumque dei uiui se fieri flagitet <lb/>
            non solum cultor idolorum, uerum etiam in aliquo tam nefario <lb/>
            sacerdotio perseuerans, quaero ab istis, utrum eum faciendum <lb/>
            uel catechumenum censeant: quod procul dubio fieri non <lb/>
            debere clamabunt; neque enim aliud de illorum corde sentiendum <lb n="10"/>
            est. reddant itaque rationem secundum testimonia <lb/>
            scripturarum, quae sic intellegenda putant, quo modo huic <lb/>
            audeant contradicere nec admittendum esse confirment reclamantem <lb/>
            atque dicentem: didici et ueneror Christum crucifixum, <lb/>
            credo filium dei esse Christum Iesum; non me ultra <lb n="15"/>
            differas, nihil amplius iam requiras. quos per euangelium <lb/>
            generabat apostolus, nihil eos nosse tunc amplius quam <lb/>
            Christum crucifixum uolebat; post uocem spadonis, qua se <lb/>
            credere Iesum Christum filium dei esse respondit, continuo <lb/>
             Philippus eum baptizare non distulit. quid me ab idolorum <lb n="20"/>
            cultu prohibes nec ad sacramentum Christi admittis, priusquam <lb/>
            inde discessero? illud a pueritia didici, consuetudine <lb/>
            ibi grauissima premor: faciam, cum potuero, cum commodum <lb/>
            fuerit; quod etsi non faciam, non tamen sine Christi sacramento <lb/>
            hanc uitam finiam, ne deus exigat animam meam de <lb n="25"/>
            manibus tuis. quid huic respondendum existimant? an placet, <lb/>
            ut admittatur? absit; nullo modo crediderim in tantum eos

<note type="footnote"> 4 ab <hi rend="italic">a. 1</hi>. P 6 iam <hi rend="italic">Otn. SM</hi> templumque (que 8. <hi rend="italic">I. m. 2) M</hi> <lb/>
            templam <hi rend="italic">NP</hi> 7 cultor idolorumj cultorideorum <hi rend="italic">SMRBA1</hi> cultor. deorum <lb/>
            <hi rend="italic">N</hi> 8 sacerdotio] scelere P sacerdotio sacrilego <hi rend="italic">SMBRNA</hi> 9 cathecuminum <lb/>
            <hi rend="italic">CRSM</hi> catecuminum <hi rend="italic">NP</hi> 10 enim <hi rend="italic">om. SM</hi> 18 mittendum <lb/>
            <hi rend="italic">CIZ</hi> 15 iesum xpm <hi rend="italic">SMRBA</hi> non me] nonne <hi rend="italic">SMRB1</hi> nonnfi <hi rend="italic">NAl</hi> <lb/>
            17 uenerabat <hi rend="italic">1Z</hi> 18 nolebat <hi rend="italic">I</hi> 20 ab] ad <hi rend="italic">SMR</hi> 21 priusquam] <lb/>
            prius <hi rend="italic">SMRBNA</hi> 22 disceasore <hi rend="italic">R</hi> puerititia <hi rend="italic">S</hi> 23 praemor <hi rend="italic">SMR</hi> <lb/>
            potų.ero <hi rend="italic">B</hi> 24 etsi] et <hi rend="italic">I</hi> sine <hi rend="italic">om. SM</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="58"/>
            progredi. quid ergo respondebunt haec dicenti et addenti, quod <lb/>
            nihil sibi de idololatria relinquenda saltem dici debuit ante <lb/>
            baptismum, sicut inde nihil ante mare rubrum populus ille <lb/>
            primus audiuit, quoniam lex haec habet, quam ex Aegypto <lb/>
            iam liberatus accepit. profecto dicturi sunt homini: templum<lb n="5"/>
            dei futurus es, cum baptismum acceperis; dicit autem apostolus: <lb/>
            quae conpositio templo dei cum idolis? <lb/>
            quare ergo non uident similiter esse dicendum: membrum <lb/>
            Christi futurus es, cum acceperis baptismum; non possunt <lb/>
            membra Christi esse membra meretricis? quia et hoc apostolus<lb n="10"/>
            dicit, qui et alio loco, nolite, inquit, errare; neque <lb/>
            fornicatores neque idolis seruientes et cetera, quae <lb/>
            illic enumerat, regnum dei possidebunt. cur ergo ad <lb/>
            baptismum idolis seruientes non admittimus et fornicatores <lb/>
            admittendos putamus, cum et his et ceteris malis dicat: et<lb n="15"/>
            haec quidam fuistis, sed abluti estis, sed sanctificati <lb/>
            estis, sed iustificati estis in nomine domini <lb/>
            Iesu Christi et in spiritu dei nostri? quid igitur <lb/>
            causae est, ut, cum potestas patet utrumque prohibendi, <lb/>
            uenientem ad baptismum permittam fornicarium permanere <lb n="20"/>
            et non permittam idolis seruientem, cum et illis et illis dici <lb/>
            audiam: et haec quidam fuistis, sed abluti estis? <lb/>
            sed eo mouentur isti, quia putant in tuto esse salutem eorum, <lb/>
            quamuis per ignem qui in Christum crediderint

<note type="footnote"> 7 H Cor. 6, 16 9 cf. I Cor. 6, 15 11 I Cor. 6, 9. 10 15 I <lb/>
            Cor. 6, 11 </note>

<note type="footnote"> 1 dicendi-addendi <hi rend="italic">SMJRPN</hi> 2 idolatria <hi rend="italic">SMRBNPIZAXfcbd</hi> saltim <lb/>
            <hi rend="italic">SMB</hi> salutem P 3 nihil inde <hi rend="italic">SMRBNPAXbd</hi> 4 hoc <hi rend="italic">SMRBNA$bd</hi> <lb/>
            7 templa <hi rend="italic">ZI\'</hi> 8 menbra <hi rend="italic">N</hi> 9 christi] dei <hi rend="italic">X</hi> 10 ho <hi rend="italic">S</hi> 11 qąi <lb/>
            gt <hi rend="italic">B om. P</hi> 13 quur <hi rend="italic">NA</hi> cum <hi rend="italic">C</hi> 16 quidem <hi rend="italic">SMRBIZNPAXaC3</hi> <lb/>
            17 domini nostri (nostri <hi rend="italic">exp.) C, PXfi</hi> 18 in <hi rend="italic">om. M</hi> 19 causa <hi rend="italic">SM</hi> <lb/>
            ut <hi rend="italic">om. Jfl</hi> cum] si <hi rend="italic">P</hi> pateatur <hi rend="italic">RSM</hi> pateat.. <hi rend="italic">B</hi> patiatur A <lb/>
            pateat <hi rend="italic">bd</hi> 20 ueniendi <hi rend="italic">SMR</hi> permittat <hi rend="italic">P</hi> 21 idoli <hi rend="italic">SM</hi> 22 quidem <lb/>
            <hi rend="italic">SMRBINAXZ1^</hi> 23 monentur <hi rend="italic">I</hi> putantes se P esse in <lb/>
            oto <hi rend="italic">SMRPX</hi> esse in tuto <hi rend="italic">BNAbd</hi> 24 crediderunt <hi rend="italic">Ri</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="59"/>
            sacramentumque eius acceperint, id est baptizati fuerint, etiamsi morum <lb/>
            corrigendorum ita neglegentes sint, ut nequiter uiuant. unde <lb/>
            mox uidebo, si deus iuuerit, quid secundum scripturas sentiendum <lb/>
            sit. 
</p></div></div></body></text></TEI>