Si ergo ita quisque ueniat ad sancti lauacri petitionem, ut profiteatur se ab idolorum sacrificiis non recessurum nisi forte postea, quando placuerit, baptismum tamen iam iamque deposcat templumque dei uiui se fieri flagitet non solum cultor idolorum, uerum etiam in aliquo tam nefario sacerdotio perseuerans, quaero ab istis, utrum eum faciendum uel catechumenum censeant: quod procul dubio fieri non debere clamabunt; neque enim aliud de illorum corde sentiendum est. reddant itaque rationem secundum testimonia scripturarum, quae sic intellegenda putant, quo modo huic audeant contradicere nec admittendum esse confirment reclamantem atque dicentem: didici et ueneror Christum crucifixum, credo filium dei esse Christum Iesum; non me ultra differas, nihil amplius iam requiras. quos per euangelium generabat apostolus, nihil eos nosse tunc amplius quam Christum crucifixum uolebat; post uocem spadonis, qua se credere Iesum Christum filium dei esse respondit, continuo Philippus eum baptizare non distulit. quid me ab idolorum cultu prohibes nec ad sacramentum Christi admittis, priusquam inde discessero? illud a pueritia didici, consuetudine ibi grauissima premor: faciam, cum potuero, cum commodum fuerit; quod etsi non faciam, non tamen sine Christi sacramento hanc uitam finiam, ne deus exigat animam meam de manibus tuis. quid huic respondendum existimant? an placet, ut admittatur? absit; nullo modo crediderim in tantum eos 4 ab a. 1 . P 6 iam Otn. SM templumque (que 8. I. m. 2) M templam NP 7 cultor idolorumj cultorideorum SMRBA1 cultor. deorum N 8 sacerdotio] scelere P sacerdotio sacrilego SMBRNA 9 cathecuminum CRSM catecuminum NP 10 enim om. SM 18 mittendum CIZ 15 iesum xpm SMRBA non me] nonne SMRB1 nonnfi NAl 17 uenerabat 1Z 18 nolebat I 20 ab] ad SMR 21 priusquam] prius SMRBNA 22 disceasore R puerititia S 23 praemor SMR potų.ero B 24 etsi] et I sine om. SM progredi. quid ergo respondebunt haec dicenti et addenti, quod nihil sibi de idololatria relinquenda saltem dici debuit ante baptismum, sicut inde nihil ante mare rubrum populus ille primus audiuit, quoniam lex haec habet, quam ex Aegypto iam liberatus accepit. profecto dicturi sunt homini: templum dei futurus es, cum baptismum acceperis; dicit autem apostolus: quae conpositio templo dei cum idolis? quare ergo non uident similiter esse dicendum: membrum Christi futurus es, cum acceperis baptismum; non possunt membra Christi esse membra meretricis? quia et hoc apostolus dicit, qui et alio loco, nolite, inquit, errare; neque fornicatores neque idolis seruientes et cetera, quae illic enumerat, regnum dei possidebunt. cur ergo ad baptismum idolis seruientes non admittimus et fornicatores admittendos putamus, cum et his et ceteris malis dicat: et haec quidam fuistis, sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed iustificati estis in nomine domini Iesu Christi et in spiritu dei nostri? quid igitur causae est, ut, cum potestas patet utrumque prohibendi, uenientem ad baptismum permittam fornicarium permanere et non permittam idolis seruientem, cum et illis et illis dici audiam: et haec quidam fuistis, sed abluti estis? sed eo mouentur isti, quia putant in tuto esse salutem eorum, quamuis per ignem qui in Christum crediderint 7 H Cor. 6, 16 9 cf. I Cor. 6, 15 11 I Cor. 6, 9. 10 15 I Cor. 6, 11 1 dicendi-addendi SMJRPN 2 idolatria SMRBNPIZAXfcbd saltim SMB salutem P 3 nihil inde SMRBNPAXbd 4 hoc SMRBNA$bd 7 templa ZI\' 8 menbra N 9 christi] dei X 10 ho S 11 qąi gt B om. P 13 quur NA cum C 16 quidem SMRBIZNPAXaC3 17 domini nostri (nostri exp.) C, PXfi 18 in om. M 19 causa SM ut om. Jfl cum] si P pateatur RSM pateat.. B patiatur A pateat bd 20 ueniendi SMR permittat P 21 idoli SM 22 quidem SMRBINAXZ1^ 23 monentur I putantes se P esse in oto SMRPX esse in tuto BNAbd 24 crediderunt Ri sacramentumque eius acceperint, id est baptizati fuerint, etiamsi morum corrigendorum ita neglegentes sint, ut nequiter uiuant. unde mox uidebo, si deus iuuerit, quid secundum scripturas sentiendum sit. Nunc in hac quaestione adhuc uersor, in qua eis uidetur baptizatos admonendos esse de moribus ad christianam uitam pertinentibus, baptizandis autem solam insinuandam fidem. quod si ita esset, praeter tam multa, quae diximus, non Iohannes Baptista uenientibus ad baptismum suum diceret: generatio uiperarum, quis ostendit uobis fugere ab ira uentura? facite ergo fructum dignum paenitentiae et cetera, quae utique non de fide, sed de bonis operibus admonet. unde et militibus dicentibus: quid faciemus? non dixit: interim credite et baptizamini, post audietis quid facere debeatis, sed ante dixit, ante praemonuit, ut uenturo domino in cor eorum tamquam praecursor mundaret uiam: neminem concusseritis, nulli calumniam feceritis, sufficiat uobis stipendium uestrum. similiter publicanis quaerentibus, quid facere deberent, nihil amplius, inquit, exigatis praeter quam constitutum est uobis. his breuiter commemoratis euangelista — non enim totos catechismos inserere debuit — satis significauit pertinere ad eum, a quo baptizandus catechizatur, docere et monere de moribus. quodsi respondissent Iohanni: prorsus non faciemus fructus dignos paenitentiae, calumniaturi sumus, concussuri sumus, ea quae nobis non debentur exacturi sumus, 10 Matth. 8, 7. 8 13-24 Luc. 3, 12-14 1 accepei β ai baptizati IZXP 4 sit om. M1 5 Nunc] nã P non X 6 ammonendos SMNP, om. CZ 8 esset] est et CIZ praeter tam] praeterita SM ut ptermitta A2 9 non] in Al auum om. SMRBNA 11 poenitentie P penitentiae C 13 amraonet SMNP 14 baptizabimini (bi a. I. m. 1) S,M 15 in uenturo P 17 uiam] uitam SMBN calumpniam P 19 puplicanis M 20 inquid SMB1 quem I quam quod (quod s. l.) ,3 22 cathecismos CSMZNRPAfi significat Bl 23 catbecizatur CPN catecizatur SM 24 monere eQ P quid P 25 et calumniaturi P calumniatores P et nihilominus eos post hanc professionem baptizaret, nec sic tamen dici posset, unde modo quaestio est, non esse temporis, cum quisque baptizandus est, ut prius illi sermo fiat, quemadmodum uitam bonam agere debeat. Quid ipse dominus, ut alia omittam, cum ab eo diues ille quaereret, quid boni faceret, ut uitam aeternam consequeretur, recolant quid responderit. si uis uenire, inquit, ad uitam, serua mandata. ait ille: quae? tunc dominus commemorauit praecepta legis: non occides, non moechaberis et cetera. ubi cum ille respondisset haec se fecisse a iuuentute sua, addidit etiam perfectionis praeceptum, ut uenditis suis omnibus et in pauperum elemosynas erogatis haberet thesaurum in caelo et eundem dominum sequeretur. uideant igitur non ei dictum esse, ut crederet et baptizaretur — quo solo adiutorio putant isti uenire hominem ad uitam — sed morum praecepta homini data, quae utique sine fide custodiri obseruarique non possunt. nec tamen quia hic de insinuanda fide dominus uidetur tacuisse, praescribimus nos atque contendimus morum tantummodo praecepta dicenda esse hominibus ad uitam peruenire cupientibus. utraque enim mutuo conexa sunt, sicut ante dixi, quia neque dilectio dei potest esse in homine, qui non diligit proximum, nec dilectio proximi, qui non diligit deum. et ideo aliquando alterum sine altero, siue illud siue illud, pro plena doctrina inuenitur 5—13 cf. Matth. 19, 16—21 1 nihilhominus BZ$si SMRPX 2 dicit SMR posse SMB possit P esse] esset R 3 est om. P 5 Quod p 7 respondit p inquid SMB1 8 ait] at SMRBNAfibd at ille ait PX tunc quae A 9 maechabfria C mechaberis SMP 10 ubi er. N ille er. N et haec SM hoc P se om. SM 12 elemosinia SMNA aelemosinis R elemosynis Bfl elemosynas CZ elemosinas IPX erogasti R 18 eumdem C undem Mx deum SM 14 ei non P 16 fine A 17 nee] haec M 18 perscribimus SM 19 contendimus] contenti sumus (in ros. S) SMRNA 23 qui] in eo qui PXbd et om. SMRBNAbd 24 siue] sine I illQd (~ exp.) I siue illud s. I. S om. CIZRNA scriptura commemorare, ut etiam hoc modo intellegatur alterum sine altero esse non posse: quia et qui credit deo, debet facere quod praecipit deus, et qui propterea facit, quia praecepit deus, necesse est, ut credat deo. Quamobrem iam illud uideamus, quod excutiendum est a cordibus religiosis, ne mala securitate salutem suam perdant, si ad eam obtinendam sufficere fidem putauerint, bene autem uiuere et bonis operibus uiam dei tenere neglexerint. nam etiam temporibus apostolorum non intellectis quibusdam subobscuris sententiis apostoli Pauli hoc eum quidam arbitrati sunt dicere: faciamus mala, ut ueniant bona, quia dixerat: lex subintrauit, ut abundaret delictum; ubi autem abundauit delictum, superabundauit gratia. quod ideo uerum est, quia legem accipientes homines, qui do suis uiribus superbissime praesumebant, nec diuinum adiutorium uincendarum malarum concupiscentiarum recta fide inpetrantes pluribus grauioribusque delictis etiam lege praeuaricata onerati sunt: ac sic magno reatu conpellente confugerunt ad fidem, qua misericordiam indulgentiae mererentur et auxilium a domino, qui fecit caelum et terram, ut diffusa per spiritum sanctum caritate in cordibus suis cum dilectione agerent, quae contra saeculi huius concupiscentias iuberentur secundum id, quod praedictum fuerat in psalmo: multiplicatae sunt infirmitates eorum; postea adcelerauerunt. cum ergo dicit apostolus arbitrari se iustificari hominem per fidem sine operibus 11 Rom. 3, 8 12 Rora. 5, 20 20 cf. Pa. 120, 2 21 cf. Bom. 5, 5 24 Pe. 15, 4 25 cf. Rom. c. 4 2 et er. I credidit I 3 praecepit C2IZRPAX$bd praecipit BN 5 Qaamobrem] quare SMRBNA 7 optinendam CBM 9 neglegerint I intellect\' P 12 qui SMRBA habundaret SMRBNP 13 habnndauit MRN superhabundauit SMR 14 gratiam P 17 fldei SMRB imperantes P granioribus P 18 dilectis IR legem R 19 qua SMRIZ1 qu*. B qua. N indulgentiae] intellegentig P 21 diffuaam SMRB diffusa. N sanctam SM caritatem SMRB caritate. N 26 per fidem in mg . (3 legis, non hoc agit, ut percepta ac professa fide opera iustitiae contemnantur, sed ut sciat se quisque per fidem posse iustificari, etiamsi legis opera non praecesserint. sequuntur enim iustificatum, non praecedunt iustificandum. unde in praesenti opere non opus est latius disputare, praesertim quia ex hac quaestione prolixum librum edidi, qui inscribitur "De littera et spiritu". quoniam ergo haec opinio tunc fuerat exorta, aliae apostolicae epistulae, Petri, Iohannis, Iacobi, Iudae, contra eam dirigunt intentionem, ut uehementer astruant fidem sine operibus non prodesse: sicut etiam ipse Paulus non qualemlibet fidem, qua in deum creditur, sed eam salubrem planeque euangelicam definiuit, cuius opera ex dilectione procedunt. et fides, inquit, quae per dilectionem operatur. unde illam fidem, quae sufficere ad salutem quibusdam uidetur, ita nihil prodesse adseuerat, ut dicat: si habeam omnem fidem, ita ut montes transferam, caritatem autem non habeam, nihil sum. ubi autem fidelis caritas operatur, sine dubio bene uiuitur; plenitudo enim legis caritas.