<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa041.opp-lat1"><div n="17" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="11" unit="altchapter"/> At enim populus Israhel primum per mare rubrum <lb/>
            ductus est, quo significatur baptismus, et postea legem accepit, <lb/>
            ubi disceret, quemadmodum uiueret. cur ergo

<note type="footnote"> 4 Matth. 22, 37, 89 10 I Ioh. 4, 20 13 I Ioh. 2, 15 </note>

<note type="footnote"> 1 Quid? quod] quicquid <hi rend="italic">P</hi> 2 huic] hinc <hi rend="italic">SMR</hi> 6 simile est <foreign xml:lang="grc">β</foreign> <lb/>
            7 tamquam] sicut X 8 credant <hi rend="italic">om. SMBBNA</hi> baptizandum <lb/>
            <hi rend="italic">SMRBNA</hi> 9 conuersionis <hi rend="italic">N</hi> 11 tuum <hi rend="italic">otn. SMBA</hi> dominum <hi rend="italic">SMB</hi> <lb/>
            13 eandem epistolam <hi rend="italic">X</hi> mundum diligit <hi rend="italic">A</hi> 14 illo] eo <hi rend="italic">SMRBNA</hi> <lb/>
            quo. <hi rend="italic">BN</hi> 16 pertineret <hi rend="italic">SM</hi> 17 pacto ex peccato 8 18 consideratus <lb/>
            <hi rend="italic">SMRN</hi> ista duo <hi rend="italic">SMRBNPAXbd</hi> 19 repperiuntur CS <lb/>
            20 prosit P diligat <hi rend="italic">SMR</hi> 21 diligat <hi rend="italic">SMR</hi> dominum <hi rend="italic">SM</hi> <lb/>
            22 sufficiat <hi rend="italic">PX</hi> 23 enim inquiunt (inquiunt <hi rend="italic">add. m. 2) A</hi> 24 quod <lb/>
            <hi rend="italic">SM</hi> significa..tur <hi rend="italic">N</hi> 25 disceret (s s. <hi rend="italic">l.) Z</hi> quemammodum <hi rend="italic">N</hi> <lb/>
            quur <hi rend="italic">NS</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="55"/>
            baptizandis uel symbolum tradimus reddendumque poscimus? nihil <lb/>
            enim tale factum est erga illos, quos per mare rubrum deus <lb/>
            ab Aegyptiis liberauit. si autem recte intellegunt hoc significari <lb/>
            praecedentibus mysteriis de sanguine ouis postibus inlito <lb/>
            et de azymis sinceritatis et ueritatis, cur non etiam illud <lb n="5"/>
            consequenter intellegunt ipsam ab Aegyptiis separationem <lb/>
            significare discessionem a peccatis, quam baptizandi profitentur? <lb/>
            ad hoc enim pertinet, quod a Petro dictum est: agite <lb/>
            paenitentiam, et baptizetur unusquisque uestrum <lb/>
            in nomine domini nostri Iesu Christi, tamquam <lb n="10"/>
            diceret: recedite ab Aegypto et per mare rubrum transite. <lb/>
            unde et in epistula, quae ad Hebraeos inscribitur, cum eorum <lb/>
            qui baptizantur commemorarentur initia, posita est ibi paenitentia <lb/>
            a mortuis operibus. sic enim dicit: ideo remittentes <lb/>
            initii Christi uerbum in consummationem respiciamus, <lb n="15"/>
            non iterum iacientes fundamentum paenitentiae <lb/>
            a mortuis operibus et fidei in deum, lauacri <lb/>
            doctrinae, inpositionis manuum, resurrectionis <lb/>
            etiam mortuorum et iudicii aeterni. haec igitur <lb/>
            omnia pertinere ad initia neophytorum satis aperteque scriptura <lb n="20"/>
            testatur. quid est autem a mortuis operibus paenitentia nisi <lb/>
            ab his, quae oportet mortificari, ut uiuamus? quae si adulteria <lb/>
            fornicationesque non sunt, quid iam inter opera mortua nominandum <lb/>
            est? sic autem non sufficit professio recessionis a <lb/>
            talibus, nisi etiam lauacro regenerationis cuncta praeterita,

<note type="footnote"> 4 cf. Ex. 12, 7 sqq. 8 Act. 2, 38 14 Hebr. 6, 1. 2 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 uel <hi rend="italic">om. P</hi> simbolum <hi rend="italic">SMR</hi> trademus <hi rend="italic">SMRN</hi> reposcimus <lb/>
            <hi rend="italic">SMBNPAXPbd</hi> repoBsimaB B 2 tale enim <hi rend="italic">NA</hi> 3 egyptiis P <lb/>
            recte <hi rend="italic">om. P</hi> 5 azimis <hi rend="italic">CIZSMP</hi> quur <hi rend="italic">NA</hi> 7 discessionem] dissensionem <lb/>
            <hi rend="italic">OIPZ2</hi> discensionem AI X dissentionem <hi rend="italic">Zl</hi> bapzandi fi <lb/>
            9 penitentiam <hi rend="italic">C</hi> poenitentiam <hi rend="italic">P</hi> 10 domini dei <hi rend="italic">I</hi> 12 et <hi rend="italic">om. P</hi> <lb/>
            in <hi rend="italic">om. SMEBA</hi> hebreos <hi rend="italic">N</hi> ebreos <hi rend="italic">P</hi> 13 initia] ita <hi rend="italic">CIZ</hi> 14 ideoque <lb/>
            <hi rend="italic">SMRBNPA</hi> 15 initia <hi rend="italic">BSMBNACh$bd</hi> 17 et fidei <hi rend="italic">om. P</hi> <lb/>
            dum <hi rend="italic">R</hi> 19 iadicia <hi rend="italic">SMR</hi> 20 neophitorum <hi rend="italic">C1ZMX$neofitorum <lb/>
            SRBP</hi> neoffitorum <hi rend="italic">NA</hi> 22 si] sit <hi rend="italic">R</hi> 23 fornicationes quae <hi rend="italic">SR</hi> <lb/>
            iam] nam P, <hi rend="italic">8. l. S</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="56"/>
            quae uelut persequuntur, peccata deleantur, sicut non sufficit <lb/>
            Israhelitis recedere ab Aegypto, nisi ea quae insequebatur <lb/>
            hostium multitudo eiusdem maris fluctibus interiret, qui dei <lb/>
            populo transituro liberandoque patuerunt. qui ergo profitetur <lb/>
            ab adulterio se nolle mutare, quomodo per mare rubrum<lb n="5"/>
            ducetur, cum ab Aegypto adhuc recuset abscedere? deinde <lb/>
            non adtendunt in ea lege, quae post transitum maris rubri <lb/>
            illi populo data est, primum esse praeceptum: non erunt <lb/>
            tibi dii alii praeter me. non facies tibi idola <lb/>
            neque ullum simulacrum, quaecumque in caelo<lb n="10"/>
            sunt sursum et quaecumque in terra deorsum et <lb/>
            quaecumque in aqua et sub terra. non adorabis <lb/>
            ea neque serui eis, et cetera ad hoc praeceptum pertinentia. <lb/>
            adfirment itaque isti, si uolunt, contra ipsam suam <lb/>
            adsertionem etiam de unius dei cultu cauendaque idololatria<lb n="15"/>
            non adhuc baptizandis, sed iam baptizatis esse praedicandum <lb/>
            et non iam dicant eis, qui baptismum percepturi sunt, fidem <lb/>
            tantum quae in deo est intimandam et post eius sacramenti <lb/>
            perceptionem de moribus uitae tamquam de secundo praecepto <lb/>
            eos quod ad dilectionem proximi pertinet instruendos. utrumque<lb n="20"/>
            enim lex continet, quam post mare rubrum tamquam <lb/>
            post baptismum populus accepit; nec ita facta est distributio <lb/>
            praeceptorum, ut ante illius maris transitum de cauenda <lb/>
            idololatria plebs doceretur et, posteaquam transierunt, audiret <lb/>
            honorandum patrem et matrem, non moechandum, non

<note type="footnote"> 8 Ex. 20, 3-5 24 cf. Ex. 20, 12 sqq. </note>

<note type="footnote"> 1 nelud <hi rend="italic">R</hi> persecuntur P suffecit <hi rend="italic">Xbd</hi> 4 trantito... <hi rend="italic">I</hi> <lb/>
            5 nolle se <hi rend="italic">SMBBNAbd</hi> 6 inducetur P ab] ex <hi rend="italic">SMRBNPA</hi> <lb/>
            9 alii <hi rend="italic">dii$bd</hi> 10 ullum <hi rend="italic">om. P</hi> 12 sub terram <hi rend="italic">SMB</hi> 13 ei <hi rend="italic">SMARKP</hi> <lb/>
            ia et cetera <hi rend="italic">in ras. m. 2 B</hi> pertinentia praeceptum <hi rend="italic">A</hi> 14 ista <hi rend="italic">NA</hi> <lb/>
            15 etiam <hi rend="italic">om</hi>. <foreign xml:lang="grc">β</foreign> idololatria <hi rend="italic">C:</hi> idolatria <hi rend="italic">SMRBIZ<foreign xml:lang="grc">ΝΡΑΧβ</foreign>b</hi> 16 iam] <lb/>
            etiam <hi rend="italic">SMA</hi> 18 tantam <hi rend="italic">ZC2</hi> deum <hi rend="italic">SMBBNPAXbd</hi> 20 quod] <lb/>
            quos (a <hi rend="italic">in ras.) SM</hi> pertinent <hi rend="italic">SM</hi> 23 maris] matris <hi rend="italic">N</hi> 24 idolatria <lb/>
            <hi rend="italic">SMRBIZSPAX°bd</hi> plea P audirent <hi rend="italic">RBNAfibd</hi> audierunt <lb/>
            <hi rend="italic">SM</hi> 25 mecandum <hi rend="italic">S</hi> mechandum <hi rend="italic">hIRPr</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="57"/>
            occidendum et cetera bonae atque innocentis conuersationis humanae. <lb/>
            </p></div></div></body></text></TEI>