<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa041.opp-lat1"><div n="13" subtype="section" type="textpart"><p>Sed infidelitatis, inquiunt, tantummodo, qua in Christum <lb/>
            non crediderunt, eos uoluit agere paenitentiam. mira praesumptio <lb n="10"/>
            — nolo quicquam grauius dicere —, quando eo <lb/>
            audito, quod dictum est: agite paenitentiam, solius <lb/>
            infidelitatis acta dicitur, cum uita mutanda ex uetere in nouam <lb/>
            doctrina euangelica traderetur, ubi utique et illud est, quod <lb/>
            in ea sententia ponit apostolus: qui furabatur, iam non <lb n="15"/>
            furetur, et cetera, quibus exsequitur, quid sit deponere <lb/>
            ueterem hominem et induere nouum. in his autem ipsis uerbis <lb/>
            Petri habent, unde admoneri potuissent, si diligenter adtendere <lb/>
            uoluissent. cum enim dixisset: agite paenitentiam, et <lb/>
            baptizetur unusquisque uestrum in nomine domini <lb n="20"/>
            nostri Iesu Christi in remissionem peccatorum, <lb/>
            et accipietis donum spiritus sancti. nobis <lb/>
            enim haec est promissio et filiis nostris et omnibus <lb/>
            qui sunt longe quoscumque uocauerit dominus

<note type="footnote"> 15 Eph. 4, 28 19 Act. 2, 38-41 </note>

<note type="footnote"> 1 penitentiam C poenitentiam <foreign xml:lang="grc">Ρβ</foreign> baptizaretur <hi rend="italic">P</hi> 2 domini <lb/>
            nostri <hi rend="italic">SMRBNA</hi> remissione <hi rend="italic">B</hi> 4 quur <hi rend="italic">JRNA</hi> 5 penitentiam <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            poenitentiam P £ ezpoliatio <hi rend="italic">SMRBlNPA</hi> ezspoliatio <hi rend="italic">Xbd</hi> 6 cui] <lb/>
            cil <hi rend="italic">SMM</hi> 7 mortuis] moris <hi rend="italic">CIZ</hi> 8 inuolllitur] in obiectione uoluitur <lb/>
            <hi rend="italic">SMR, B (ras. nouem litt.;</hi> m. <hi rend="italic">2 add</hi>. in <hi rend="italic">ad uocem</hi> uoluitur) <lb/>
            9 obiectio <hi rend="italic">in mg. N</hi> 10 penitentiam <hi rend="italic">CNP</hi> ira B1 11 quidquam <lb/>
            <hi rend="italic">IAChXbd</hi> 12 solus <hi rend="italic">P</hi> 13 ueteri <hi rend="italic">IZ</hi> uetere <foreign xml:lang="grc">β</foreign> 14 doctrinam <lb/>
            <hi rend="italic">SMRB</hi> doctrinę P euangelicam <hi rend="italic">SMR</hi> 15 sententia (entia in <hi rend="italic">ras. <lb/>
             m. 2) B</hi> 16 exequitur <hi rend="italic">IPX</hi> ex«equitur <hi rend="italic">A</hi> 18 ammoneri <hi rend="italic">SNP</hi> <lb/>
            19 enim <hi rend="italic">om. P</hi> 21 nostri <hi rend="italic">om. Rbd</hi> remissione <hi rend="italic">BRPX</hi> 24 longe] <lb/>
            sub longe <hi rend="italic">SM om. R</hi> aduocauerit <hi rend="italic">SMRBNAbd</hi> </note>

<note type="footnote"> XXXXI Aug. Sect. V pari III. </note>

<note type="footnote"> 4 </note> <lb/>
             
<pb n="50"/>
            deus noster, continuo subiecit qui librum scripsit atque <lb/>
            ait: et ceteris uerbis pluribus testificabatur, . <lb/>
            dicens: eripite uos a saeculo hoc prauo. at illi <lb/>
            auidissime capientes exceperunt uerba et crediderunt <lb/>
            et baptizati sunt; et adiectae sunt illa die<lb n="5"/>
            tria milia animae. quis hic non intellegat "ceteris pluribus <lb/>
            uerbis", quae ab scriptore propter longitudinem reticentur, <lb/>
            id egisse Petrum, ut eriperent se ab hoc saeculo prauo, <lb/>
            quandoquidem ipsa sententia breuiter indita est, cui persuadendae <lb/>
            uerbis pluribus Petrus instabat? ipsa quippe summa<lb n="10"/>
            posita est, cum dictum est: eripite uos a saeculo hoc <lb/>
            prauo; uerbis autem pluribus, ut hoc fieret, testificabatur <lb/>
            Petrus. in his uerbis erat mortuorum operum condemnatio, <lb/>
            quae nequiter agunt huius saeculi dilectores, et commendatio <lb/>
            uitae bonae, quam teneant atque sectentur, qui se ab hoc <lb n="15"/>
            prauo saeculo eripiunt. iam itaque, si placet, adfirmare conentur <lb/>
            eum se eripere ab hoc saeculo prauo, qui tantummodo credit <lb/>
            in Christum, etiamsi in flagitiis quibus uoluerit perseueret <lb/>
            usque ad professionem adulterii. quod si dicere nefas est, <lb/>
            audiant baptizandi non solum quid credere debeant, sed etiam 1<lb n="20"/>
            quemadmodum se ab hoc prauo saeculo eripiant. ibi enim <lb/>
            necesse est, ut audiant quemadmodum credentes uiuere debeant. <lb/>
            </p></div></div></body></text></TEI>