<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa041.opp-lat1"><div n="10" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="7" unit="altchapter"/> Quid? si, inquiunt, uirgo nesciens uiro nupserit <lb/>
            alieno? hoc si semper nesciat, numquam ex hoc erit adultera; <lb/>
            si autem sciat, iam ex hoc esse incipit, ex quo cum alieno <lb n="20"/>
            uiro sciens cubauerit. sicut in iure praediorum tamdiu quisque <lb/>
            bonae fidei possessor rectissime dicitur, quamdiu se possidere <lb/>
            ignorat alienum, cum uero scierit nec ab aliena possessione

<note type="footnote"> 4 Col. 3, 10 5 Matth. 9, 16. 17 11 I Cor. 11, 29 </note>

<note type="footnote"> 2 ei <hi rend="italic">P</hi> dicatur <hi rend="italic">SMRBNAPXfibd</hi> induite--dicatur om. Al <lb/>
            5 assuit <hi rend="italic">IZBPXfibd</hi> 7 autem <hi rend="italic">er. in Ch</hi> 8 cathecumonorum Cl <lb/>
            cathecuminorum <hi rend="italic">ChSBBNA</hi> catecuminorum Pji 9 christianis <hi rend="italic">ChSM <lb/>
            BBPNA7</hi> christianus jIA1 11 et bibit <hi rend="italic">om. SMRBXPCh</hi> indigne <lb/>
            <hi rend="italic">om. R</hi> 12 sibi iudicium <hi rend="italic">PX</hi> bibat Nt 13 quod <hi rend="italic">SMRBNPA</hi> <lb/>
            14 ad <hi rend="italic">om. JZ</hi> cathecumenorum <hi rend="italic">CXP</hi> cathecuminorum <hi rend="italic">SMB1Z$cate-</hi> <lb/>
            cuminorum <hi rend="italic">R</hi> excipiant p accipiant <hi rend="italic">BN</hi> accipiat <hi rend="italic">SMRA</hi> 17 iam] <lb/>
            obiectioni iam <hi rend="italic">SMR</hi> Qł.&gt;ięçţiQ iam <hi rend="italic">B</hi> dederint (i <hi rend="italic">ex</hi> u) <hi rend="italic">N</hi> 18 si <lb/>
            uirgo P uiro] uir..o <hi rend="italic">S</hi> uirgo <hi rend="italic">M</hi> nubserit <hi rend="italic">CB</hi> 20 ex <hi rend="italic">ante</hi> hoc <lb/>
            <hi rend="italic">om. SMR</hi> incipiet <hi rend="italic">SMBNPAbd</hi> incipiet (e <hi rend="italic">ex</hi> a) <hi rend="italic">R</hi> ex] et <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            21 cucubauerit sciens <hi rend="italic">P</hi> nesciens <hi rend="italic">SM</hi> praegjdiorum <hi rend="italic">Z</hi> 22 poseessorum <lb/>
            <hi rend="italic">SMRBN</hi> se <hi rend="italic">om. NMX</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="46"/>
            recesserit, tunc malae fidei perhibetur, tunc iuste iniustus <lb/>
            uocatur. absit ergo, ut sensu plane non humano, sed plane <lb/>
            uano sic doleamus, cum flagitia corriguntur, tamquam conubia <lb/>
            dirimantur, maxime in ciuitate dei nostri, in monte sancto <lb/>
            eius, hoc est in ecclesia, ubi nuptiarum non solum uinculum,<lb n="5"/>
            uerum etiam sacramentum ita commendatur, ut non liceat <lb/>
            uiro uxorem suam alteri tradere, quod in republica tunc <lb/>
            Romana non solum minime culpabiliter, uerum etiam laudabiliter <lb/>
            Cato fecisse perhibetur. neque hinc modo diutius disputare <lb/>
            opus est, cum et illi, quibus respondeo, non audeant<lb n="10"/>
            adfir:uare nullum hoc esse peccatum neque negent esse adulterium, <lb/>
            ne ipsi domino sanctoque euangelio aperte conuincantur <lb/>
            obsistere. sed cum eis placet primum admittendos esse tales <lb/>
            ad percipiendum baptismi sacramentum et ad dominicam mensam, <lb/>
            etiamsi correctionem uoce manifestissima recusauerint;<lb n="15"/>
            immo uero nihil eos de hac re prorsus admoneri oportere, <lb/>
            sed postea doceri, ut, si praecepti obseruationem receperint <lb/>
            culpamque correxerint, habeantur in tritico; si autem contempserint, <lb/>
            inter zizania tolerentur: satis ostendunt non se <lb/>
            crimina ista defendere aut, quasi leuia uel nulla sint, agere. <lb n="20"/>
            quis enim adulterium bonae spei christianus nullum seu <lb/>
            paruum crimen existimet? 
</p></div></div></body></text></TEI>