<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa041.opp-lat1"><div n="10" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="7" unit="altchapter"/> Quid? si, inquiunt, uirgo nesciens uiro nupserit <lb/>
            alieno? hoc si semper nesciat, numquam ex hoc erit adultera; <lb/>
            si autem sciat, iam ex hoc esse incipit, ex quo cum alieno <lb n="20"/>
            uiro sciens cubauerit. sicut in iure praediorum tamdiu quisque <lb/>
            bonae fidei possessor rectissime dicitur, quamdiu se possidere <lb/>
            ignorat alienum, cum uero scierit nec ab aliena possessione

<note type="footnote"> 4 Col. 3, 10 5 Matth. 9, 16. 17 11 I Cor. 11, 29 </note>

<note type="footnote"> 2 ei <hi rend="italic">P</hi> dicatur <hi rend="italic">SMRBNAPXfibd</hi> induite--dicatur om. Al <lb/>
            5 assuit <hi rend="italic">IZBPXfibd</hi> 7 autem <hi rend="italic">er. in Ch</hi> 8 cathecumonorum Cl <lb/>
            cathecuminorum <hi rend="italic">ChSBBNA</hi> catecuminorum Pji 9 christianis <hi rend="italic">ChSM <lb/>
            BBPNA7</hi> christianus jIA1 11 et bibit <hi rend="italic">om. SMRBXPCh</hi> indigne <lb/>
            <hi rend="italic">om. R</hi> 12 sibi iudicium <hi rend="italic">PX</hi> bibat Nt 13 quod <hi rend="italic">SMRBNPA</hi> <lb/>
            14 ad <hi rend="italic">om. JZ</hi> cathecumenorum <hi rend="italic">CXP</hi> cathecuminorum <hi rend="italic">SMB1Z$cate-</hi> <lb/>
            cuminorum <hi rend="italic">R</hi> excipiant p accipiant <hi rend="italic">BN</hi> accipiat <hi rend="italic">SMRA</hi> 17 iam] <lb/>
            obiectioni iam <hi rend="italic">SMR</hi> Qł.&gt;ięçţiQ iam <hi rend="italic">B</hi> dederint (i <hi rend="italic">ex</hi> u) <hi rend="italic">N</hi> 18 si <lb/>
            uirgo P uiro] uir..o <hi rend="italic">S</hi> uirgo <hi rend="italic">M</hi> nubserit <hi rend="italic">CB</hi> 20 ex <hi rend="italic">ante</hi> hoc <lb/>
            <hi rend="italic">om. SMR</hi> incipiet <hi rend="italic">SMBNPAbd</hi> incipiet (e <hi rend="italic">ex</hi> a) <hi rend="italic">R</hi> ex] et <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            21 cucubauerit sciens <hi rend="italic">P</hi> nesciens <hi rend="italic">SM</hi> praegjdiorum <hi rend="italic">Z</hi> 22 poseessorum <lb/>
            <hi rend="italic">SMRBN</hi> se <hi rend="italic">om. NMX</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="46"/>
            recesserit, tunc malae fidei perhibetur, tunc iuste iniustus <lb/>
            uocatur. absit ergo, ut sensu plane non humano, sed plane <lb/>
            uano sic doleamus, cum flagitia corriguntur, tamquam conubia <lb/>
            dirimantur, maxime in ciuitate dei nostri, in monte sancto <lb/>
            eius, hoc est in ecclesia, ubi nuptiarum non solum uinculum,<lb n="5"/>
            uerum etiam sacramentum ita commendatur, ut non liceat <lb/>
            uiro uxorem suam alteri tradere, quod in republica tunc <lb/>
            Romana non solum minime culpabiliter, uerum etiam laudabiliter <lb/>
            Cato fecisse perhibetur. neque hinc modo diutius disputare <lb/>
            opus est, cum et illi, quibus respondeo, non audeant<lb n="10"/>
            adfir:uare nullum hoc esse peccatum neque negent esse adulterium, <lb/>
            ne ipsi domino sanctoque euangelio aperte conuincantur <lb/>
            obsistere. sed cum eis placet primum admittendos esse tales <lb/>
            ad percipiendum baptismi sacramentum et ad dominicam mensam, <lb/>
            etiamsi correctionem uoce manifestissima recusauerint;<lb n="15"/>
            immo uero nihil eos de hac re prorsus admoneri oportere, <lb/>
            sed postea doceri, ut, si praecepti obseruationem receperint <lb/>
            culpamque correxerint, habeantur in tritico; si autem contempserint, <lb/>
            inter zizania tolerentur: satis ostendunt non se <lb/>
            crimina ista defendere aut, quasi leuia uel nulla sint, agere. <lb n="20"/>
            quis enim adulterium bonae spei christianus nullum seu <lb/>
            paruum crimen existimet? 
</p></div><div n="11" subtype="section" type="textpart"><p>Ordinem tamen, quo haec in aliis uel corrigantur uel <lb/>
            ferantur, de scripturis sanctis se proferre arbitrantur, cum dicunt

<note type="footnote"> 4 cf. Ps. 47, 2 9 cf. Plut. Cat. min. c. 25 </note>

<note type="footnote"> 1 male <hi rend="italic">CSRN</hi> perhibebitur <hi rend="italic">BNPAX</hi> perhibitnr <hi rend="italic">B</hi> 2 uocabitur <lb/>
            <hi rend="italic">CJZPAX</hi> ut <hi rend="italic">om. SltlR</hi> plane <hi rend="italic">om. SJfRBNA</hi> plene <hi rend="italic">SMR</hi> <lb/>
            4 dei nostri] domini <hi rend="italic">SMB</hi> nostri <hi rend="italic">om. RNPAX</hi> et in monte <hi rend="italic">PX</hi> <lb/>
            7 uiro suo <hi rend="italic">CZ</hi> alteri tradere <hi rend="italic">in mfJ</hi>. 3 9 Cato] cola <hi rend="italic">I</hi> diutius <lb/>
            modo <hi rend="italic">SMBRNPAXbd</hi> 10 audebant <hi rend="italic">P</hi> 11 neglegent <hi rend="italic">S</hi> negentes <lb/>
            se <hi rend="italic">M</hi> 12 nec SM ipso <hi rend="italic">I</hi> seuangelio <hi rend="italic">R</hi> conuincatur <hi rend="italic">SM</hi> <lb/>
            13 absistere <hi rend="italic">IZ</hi> ammittendos <hi rend="italic">B</hi> 14 bapt. sacram. percipiendum <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            15 correptionem <hi rend="italic">SMRBNA</hi> 16 eos de] corde <hi rend="italic">IZ</hi> rg <hi rend="italic">I</hi> ammoneri <lb/>
            <hi rend="italic">SMRNP</hi> 18 habeantur ta ex u) <hi rend="italic">I</hi> 19 tolerantur (a <hi rend="italic">ex</hi> u) <hi rend="italic">I</hi> tollerentur <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            atis <hi rend="italic">Bl</hi> non <hi rend="italic">er. N</hi> 22 existiment <hi rend="italic">SlUR</hi> 23 quod <hi rend="italic">SM</hi> quo. <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            24 dicat <hi rend="italic">SMR</hi> dicant <hi rend="italic">BNA</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="47"/>
            apostolos sic egisse et de litteris eorum quaedam testimonia <lb/>
            proferunt, ubi reperiuntur prius insinuasse doctrinam fidei ac <lb/>
            deinde morum tradidisse praecepta. atque hinc intellegi uolunt <lb/>
            fidei tantummodo regulam baptizandis esse insinuandam, <lb/>
            postea uero iam baptizatis etiam uitae in melius mutandae <lb n="5"/>
            praecepta tradenda: quasi aliquas apostolorum epistulas legant <lb/>
            ad eos, qui baptizandi sunt, datas, ubi de fide disputauerunt, <lb/>
            et alias ad baptizatos, quibus praecepta de malis cauendis <lb/>
            bonisque instituendis moribus continentur. cum igitur eos ad <lb/>
            baptizatos iam christianos dedisse litteras constet, cur utroque <lb n="10"/>
            sermone contextae sunt, et eo scilicet, qui ad fidem, et eo, <lb/>
            qui ad uitam bonam pertinet? an forte iam placet, ut baptizandis <lb/>
            utrumque non demus et baptizatis utrumque reddamus? <lb/>
            quod si absurde dicitur, ergo fateantur apostolos doctrinam <lb/>
            suam ex utroque perfectam suis epistulis indidisse, sed propterea <lb n="15"/>
            plerumque insinuasse prius fidem ac deinde quod ad <lb/>
            uitam bonam pertinet subiecisse, quia et in homine ipso, nisi <lb/>
            praecedat fides, uita bona sequi non poterit. quidquid enim <lb/>
            homo ueluti recte fecerit, nisi ad pietatem, quae ad deum est, <lb/>
             referatur, rectum dici non oportet. quodsi arbitrarentur aliqui <lb n="20"/>
            stulti et nimis inperiti apostolorum epistulas ad catechumenos <lb/>
            datas, profecto etiam ipsi faterentur nondum baptizatis praecepta <lb/>
            morum, qui fidei congruant simul cum fidei regulis

<note type="footnote"> 1 sic apostolos <hi rend="italic">X</hi> apostolus <hi rend="italic">R</hi> 2 proferunt (nt <hi rend="italic">in ras. m. 2) B</hi> <lb/>
            ibi <hi rend="italic">SMRA</hi> repperiuntur <hi rend="italic">N</hi> 4 baptizandi <hi rend="italic">SMB1</hi> insinuandam] <lb/>
            intimandam <hi rend="italic">SMRBPAX</hi> intimandum <hi rend="italic">N</hi> 6 praecoepta P quasi] quia <lb/>
            si <hi rend="italic">R</hi> 7 fide] fide sola <hi rend="italic">SMRBNPA</hi> sola <hi rend="italic">fide$bd</hi> 9 ad christianos <lb/>
            iam baptizatos <hi rend="italic">SMRBNPAXbd</hi> 10 quur <hi rend="italic">SMRBN</hi> 11 eos scilicet <lb/>
            <hi rend="italic">SMRBPfi1</hi> eos <hi rend="italic">SM</hi> 12 iam] illis <hi rend="italic">SMRBNA</hi> 13 redamus <hi rend="italic">I</hi> <lb/>
            14 fateantar] faciantur <hi rend="italic">R</hi> 15 epistulis] epistolis <hi rend="italic">C2RN$aplis</hi> P <lb/>
            16 ad s. <hi rend="italic">I. IZ</hi> ad uitam] auditA <hi rend="italic">R</hi> 17 qui Rl hominej nomine P <lb/>
            18 quicquid <hi rend="italic">SMRBNPfi</hi> 19 dominum <hi rend="italic">SJJIR</hi> 20 arbitrentur P <lb/>
            aliquid <hi rend="italic">R</hi> aliqui. <hi rend="italic">S</hi> 21 cathecumenos <hi rend="italic">Cl</hi> cathecuminos <hi rend="italic">C2PNp</hi> catecuminos <lb/>
            <hi rend="italic">SMR</hi> 22 datos <hi rend="italic">M</hi> fatemur P non praecepta P <lb/>
            23 morumque <hi rend="italic">SMRIZ2</hi> morumque <hi rend="italic">X</hi> morum quae <hi rend="italic">ENPA$con-</hi> <lb/>
            gruat <hi rend="italic">A</hi> simul] sine P cum om. <hi rend="italic">IZ</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="48"/>
            intimanda: nisi forte ad hanc necessitatem sua nos isti disputatione <lb/>
            conpellunt, ut primas partes epistularum apostolicarum, <lb/>
            ubi de fide loquuntur, catechumenis legendas uelint, posteriores <lb/>
            autem fidelibus, ubi iam praecipitur, quemadmodum christiani <lb/>
            uiuere debeant. quod si stultissimum est dicere, nullum ergo<lb n="5"/>
            documentum est huius opinionis ex epistulis apostolorum, <lb/>
            cur ideo arbitremur baptizandos de sola fide, baptizatos autem <lb/>
            de moribus admonendos, quia illi primis partibus litterarum <lb/>
            suarum commendauerunt fidem ac postea consequenter, ut <lb/>
            bene a fidelibus uiueretur, hortati sunt. quamuis enim illud<lb n="10"/>
            prius, hoc posterius, saepissime tamen una contextione sermonis <lb/>
            utrumque catechumenis, utrumque fidelibus, utrumque <lb/>
            baptizandis, utrumque baptizatis, siue ut instruantur siue ne <lb/>
            obliuiscantur, siue ut profiteantur siue ut confirmentur, doctrina <lb/>
            sanissima et diligentissima praedicandum est. epistulae itaque<lb n="15"/>
            Petri, epistulae Iohannis, de quibus quaedam testimonia commemorant, <lb/>
            addant et Pauli et aliorum apostolorum. ea ratione <lb/>
            accipiendum est, quod aduerterunt prius de fide ac postea de <lb/>
            moribus dici, quam, nisi fallor, apertissime exposui. 
</p></div><div n="12" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="8" unit="altchapter"/> Sed in actibus apostolorum Petrus, inquiunt, sic <lb n="20"/>
            allocutus est illos, qui uerbo audito baptizati sunt uno die <lb/>
            tria milia, ut eis solam fidem, qua in Christum crederent, <lb/>
            praedicaret. qui cum dixissent: quid faciemus? respondit

<note type="footnote"> 23 Act. 2, 37-39 </note>

<note type="footnote"> 1 mtimanda <hi rend="italic">SMR</hi> nos] non <hi rend="italic">SMRB1</hi> ista <hi rend="italic">SMR</hi> 2 primae <lb/>
            <hi rend="italic">CSMBIZNPAX&amp;</hi> prime <hi rend="italic">R</hi> primas <hi rend="italic">bd</hi> 3 locuntur <hi rend="italic">SMRB</hi> cathecumenis <lb/>
            C1 catecumenis <hi rend="italic">SMRNP</hi> 4 ibi <hi rend="italic">SMRB1</hi> precepitur <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            precipitur <hi rend="italic">N</hi> 5 si <hi rend="italic">om. SMRBNPAX</hi> 7 quor <hi rend="italic">ANR</hi> baptizeinus <lb/>
            <hi rend="italic">SMR</hi> baptizandos (zandos <hi rend="italic">in ras. m. 2) B</hi> 8 illis <hi rend="italic">P</hi> 9 suarum <lb/>
            <hi rend="italic">om. SMRBNA</hi> 10 uiuerentur <hi rend="italic">(PIZ</hi> ortati <hi rend="italic">X</hi> 12 cathecumenis C1 <lb/>
            catecuminis <hi rend="italic">SMP</hi> cathecuminis <hi rend="italic">RNC2;</hi> catechumenis-utrumque <hi rend="italic">fin. om. I</hi> <lb/>
            13 ut <hi rend="italic">om. B</hi> 14 profiteantur] proficiantur <hi rend="italic">P</hi> 16 et epistulae <lb/>
            <hi rend="italic">SMRB</hi> 17 si addant <hi rend="italic">A</hi> et <hi rend="italic">pr. om. P</hi> ea (e m. <hi rend="italic">2 in ras.) B</hi> <lb/>
            18 ac] et <hi rend="italic">P</hi> 19 quam] quod <hi rend="italic">SMRNPAX</hi> exposui obiectio <hi rend="italic">SMB</hi>. <lb/>
            (obiectio <hi rend="italic">in mg.) R</hi> 21 locutus At 22 qua <hi rend="italic">SMB</hi> in <hi rend="italic">om. SMB</hi> <lb/>
            23 diiisse it <hi rend="italic">Bl</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="49"/>
            eis: agite paenitentiam, et baptizetur unusquisque <lb/>
            uestrum in nomine domini Iesu Christi in remissionem <lb/>
            peccatorum, et accipietis donum spiritus <lb/>
            sancti. cur ergo non aduertunt, quod dictum est: agite <lb/>
            paenitentiam? ibi est enim uitae ueteris spoliatio, ut noua <lb n="5"/>
            induantur qui baptizantur. cui autem fructuosa est paenitentia, <lb/>
            quae agitur de mortuis operibus, si in adulterio perseueret <lb/>
            aliisque sceleribus, quibus dilectio mundi huius inuoluitur? 
</p></div><div n="13" subtype="section" type="textpart"><p>Sed infidelitatis, inquiunt, tantummodo, qua in Christum <lb/>
            non crediderunt, eos uoluit agere paenitentiam. mira praesumptio <lb n="10"/>
            — nolo quicquam grauius dicere —, quando eo <lb/>
            audito, quod dictum est: agite paenitentiam, solius <lb/>
            infidelitatis acta dicitur, cum uita mutanda ex uetere in nouam <lb/>
            doctrina euangelica traderetur, ubi utique et illud est, quod <lb/>
            in ea sententia ponit apostolus: qui furabatur, iam non <lb n="15"/>
            furetur, et cetera, quibus exsequitur, quid sit deponere <lb/>
            ueterem hominem et induere nouum. in his autem ipsis uerbis <lb/>
            Petri habent, unde admoneri potuissent, si diligenter adtendere <lb/>
            uoluissent. cum enim dixisset: agite paenitentiam, et <lb/>
            baptizetur unusquisque uestrum in nomine domini <lb n="20"/>
            nostri Iesu Christi in remissionem peccatorum, <lb/>
            et accipietis donum spiritus sancti. nobis <lb/>
            enim haec est promissio et filiis nostris et omnibus <lb/>
            qui sunt longe quoscumque uocauerit dominus

<note type="footnote"> 15 Eph. 4, 28 19 Act. 2, 38-41 </note>

<note type="footnote"> 1 penitentiam C poenitentiam <foreign xml:lang="grc">Ρβ</foreign> baptizaretur <hi rend="italic">P</hi> 2 domini <lb/>
            nostri <hi rend="italic">SMRBNA</hi> remissione <hi rend="italic">B</hi> 4 quur <hi rend="italic">JRNA</hi> 5 penitentiam <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            poenitentiam P £ ezpoliatio <hi rend="italic">SMRBlNPA</hi> ezspoliatio <hi rend="italic">Xbd</hi> 6 cui] <lb/>
            cil <hi rend="italic">SMM</hi> 7 mortuis] moris <hi rend="italic">CIZ</hi> 8 inuolllitur] in obiectione uoluitur <lb/>
            <hi rend="italic">SMR, B (ras. nouem litt.;</hi> m. <hi rend="italic">2 add</hi>. in <hi rend="italic">ad uocem</hi> uoluitur) <lb/>
            9 obiectio <hi rend="italic">in mg. N</hi> 10 penitentiam <hi rend="italic">CNP</hi> ira B1 11 quidquam <lb/>
            <hi rend="italic">IAChXbd</hi> 12 solus <hi rend="italic">P</hi> 13 ueteri <hi rend="italic">IZ</hi> uetere <foreign xml:lang="grc">β</foreign> 14 doctrinam <lb/>
            <hi rend="italic">SMRB</hi> doctrinę P euangelicam <hi rend="italic">SMR</hi> 15 sententia (entia in <hi rend="italic">ras. <lb/>
             m. 2) B</hi> 16 exequitur <hi rend="italic">IPX</hi> ex«equitur <hi rend="italic">A</hi> 18 ammoneri <hi rend="italic">SNP</hi> <lb/>
            19 enim <hi rend="italic">om. P</hi> 21 nostri <hi rend="italic">om. Rbd</hi> remissione <hi rend="italic">BRPX</hi> 24 longe] <lb/>
            sub longe <hi rend="italic">SM om. R</hi> aduocauerit <hi rend="italic">SMRBNAbd</hi> </note>

<note type="footnote"> XXXXI Aug. Sect. V pari III. </note>

<note type="footnote"> 4 </note> <lb/>
             
<pb n="50"/>
            deus noster, continuo subiecit qui librum scripsit atque <lb/>
            ait: et ceteris uerbis pluribus testificabatur, . <lb/>
            dicens: eripite uos a saeculo hoc prauo. at illi <lb/>
            auidissime capientes exceperunt uerba et crediderunt <lb/>
            et baptizati sunt; et adiectae sunt illa die<lb n="5"/>
            tria milia animae. quis hic non intellegat "ceteris pluribus <lb/>
            uerbis", quae ab scriptore propter longitudinem reticentur, <lb/>
            id egisse Petrum, ut eriperent se ab hoc saeculo prauo, <lb/>
            quandoquidem ipsa sententia breuiter indita est, cui persuadendae <lb/>
            uerbis pluribus Petrus instabat? ipsa quippe summa<lb n="10"/>
            posita est, cum dictum est: eripite uos a saeculo hoc <lb/>
            prauo; uerbis autem pluribus, ut hoc fieret, testificabatur <lb/>
            Petrus. in his uerbis erat mortuorum operum condemnatio, <lb/>
            quae nequiter agunt huius saeculi dilectores, et commendatio <lb/>
            uitae bonae, quam teneant atque sectentur, qui se ab hoc <lb n="15"/>
            prauo saeculo eripiunt. iam itaque, si placet, adfirmare conentur <lb/>
            eum se eripere ab hoc saeculo prauo, qui tantummodo credit <lb/>
            in Christum, etiamsi in flagitiis quibus uoluerit perseueret <lb/>
            usque ad professionem adulterii. quod si dicere nefas est, <lb/>
            audiant baptizandi non solum quid credere debeant, sed etiam 1<lb n="20"/>
            quemadmodum se ab hoc prauo saeculo eripiant. ibi enim <lb/>
            necesse est, ut audiant quemadmodum credentes uiuere debeant. <lb/>
            </p></div></div></body></text></TEI>