<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa040.opp-lat1"><div n="9" subtype="chapter" type="textpart"><p>Omni modo igitur cum pateret non posse ullas animas <lb/>
            ab eo auctore separari, a quo lux ista non separaretur, iam <lb n="5"/>
            quicquid adferrent, non acciperem admoneremque potius, ut <lb/>
            eos mecum sequi mallent, qui omne, quicquid esset, quoniam <lb/>
            esset, in quantumcumque esset, ex uno deo esse praedicarent. <lb/>
            Recitarent aduersum me uoces illas euangelicas: uos propterea <lb/>
            non auditis, quia non estis ex deo; uos ex <lb n="10"/>
            patre diabolo estis. ego quoque contra recitarem: omnia <lb/>
            per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil, <lb/>
            et illud apostoli: unus deus, ex quo omnia, et unus dominus <lb/>
            Iesus Christus, per quem omnia, et iterum eiusdem <lb/>
            apostoli: ex quo omnia, per quem omnia, in quo <lb n="15"/>
            omnia, insi gloria, hortarerque homines — si tamen homines <lb/>
            inuenirem —, nihil nos iam quasi conperisse praesumeremus, <lb/>
            sed quaereremus potius magistros, qui sententiarum istarum, <lb/>
            quae nobis inter se pugnare uiderentur, pacem concordiamque <lb/>
            monstrarent. non in una atque eadem auctoritate scripturarum <lb n="20"/>
            cum alibi sonaret: omnia ex deo, et alibi: uos non estis <lb/>
            ex deo, quoniam libros temere condemnare nefas esset, quis <lb/>
            non uideret peritum doctorem, cui quaestionis huius solutio <lb/>
            nota esset, inueniendum fuisse? qui profecto si esset bonus

<note type="footnote"> 9 Ioh. 8, 47 et 44 11 Ioh. 1, 3 13 I Cor. 8, 6 15 Rom. <lb/>
            11, 36 21 I Cor. 11, 12 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 3 quisque <hi rend="italic">b</hi> a uita <hi rend="italic">BSb</hi> 4 et non posset A et non posse <hi rend="italic">BS</hi> <lb/>
            5 ab eo animo ab eo auctore <hi rend="italic">M</hi> ista lux <hi rend="italic">S</hi> 6 afferent <hi rend="italic">B</hi> monei <lb/>
            <lb/>
            remque <hi rend="italic">BASb</hi> 7 malent <hi rend="italic">B</hi> 8 esse <hi rend="italic">om. A</hi> 9 aduersus S 10 audistis <lb/>
            B1 ex deo non estis ASb a patre <hi rend="italic">Mb</hi> 12 sine ipsum <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            at <lb/>
            14 et iterum—apostoli <hi rend="italic">om. b</hi> 15 p qufi omla <hi rend="italic">in marg. A</hi> 17 nihil <lb/>
            re <lb/>
            (ut m. <hi rend="italic">2 add.) B</hi> 18 quaeremus <hi rend="italic">B</hi> queremus <hi rend="italic">A</hi> magistros nrs <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            tn <lb/>
            istarum <hi rend="italic">(s. I. m. 2) B om. S</hi> 20 atq; eadS <hi rend="italic">Al</hi> 22 libros <hi rend="italic">(8. I.) M</hi> <lb/>
            condimpnare <hi rend="italic">A</hi> 23 doctorem (in <hi rend="italic">ras.) A</hi> solutio (8. <hi rend="italic">I.)</hi> M </note><lb/>
             
<pb n="62"/>
            intellector et. ut diuinitus dicitur, homo spiritalis. quoniam <lb/>
            necessario faueret ueris rationibus, quas de intellegibili sensibilique <lb/>
            natura, quantum potui, tractaui atque disserui. immo <lb/>
            eas ipse multo melius et ad docendum aptius aperiret. nihil <lb/>
            ab eo aliud de hac quaestione audiremus, nisi quemadmodum<lb n="5"/>
            fieri posset, ut et nullum animarum genus non esset ex deo, <lb/>
            et recte tamen peccatoribus et infidelibus diceretur: non <lb/>
            estis ex deo. nam et nos fortasse inplorato in auxilium deo <lb/>
            facile uidere possemus aliud esse uiuere, aliud peccare. et <lb/>
            quamquam uita in peccatis in conparatione iustae uitae mors<lb n="10"/>
            appellata sit. utrumque tamen in homine uno posse inueniri, <lb/>
            ut simul sit uiuus atque peccator. sed quod uiuus, ex deo, <lb/>
            quod peccator. non ex deo. in qua diuisione utimur ea parte <lb/>
            de duabus, quae nostrae sententiae conpetit, ut, cum dei conditoris <lb/>
            omnipotentiam insinuare uolumus, etiam peccatoribus<lb n="15"/>
            dicamus. quod ex deo sint — dicimus enim his, qui aliqua <lb/>
            specie continentur, dicimus animantibus, dicimus rationalibus, <lb/>
            dicimus postremo, quod ad rem maxime adtingit, uiuentibus, <lb/>
            quae omnia per se ipsa diuina sunt munera-, cum autem malos <lb/>
            arguere propositum est. recte dicimus: non estis ex deo. <lb n="20"/>
            dicimus enim se a ueritate auertentibus, infidelibus, facinorosis. <lb/>
            flagitiosis, et quod nomine uno totum continet, peccatoribus: <lb/>
            quae rursus omnia ex deo non esse quis dubitet? itaque <lb/>
            Christus peccatoribus id ipsum, quod peccatores erant et sibi <lb/>
            non credebant, coarguens, quid mirum si ait: non estis ex

<note type="footnote"> 1 cf. I. Tim. 2, 15 10 cf. I Tim. 6, 6 </note>

<note rend="script" type="footnote"> t 1 <lb/>
            1 dicitur <hi rend="italic">A</hi> 2 intellegibile <hi rend="italic">B</hi> 4 ipse <hi rend="italic">om. A</hi> 5 aliud ab eo A <lb/>
            Iiel *t r <lb/>
            6 possit <hi rend="italic">Bl</hi> esse <hi rend="italic">ABS</hi> 8 auxiliQm di <hi rend="italic">A</hi> 9 possemus uidere <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            i <lb/>
            possimus M possemus (i <hi rend="italic">in</hi> e <hi rend="italic">corr.) B</hi> 11 <hi rend="italic">inuenir? A</hi> 12 quod-deo <hi rend="italic">(8.1.) M</hi> <lb/>
            OUOI <lb/>
            13 quali <hi rend="italic">uisione A</hi> ea] ex <hi rend="italic">B</hi> 14 de duabus \'J alab\' B-j ut\'/,\' (rO <hi rend="italic">er.) A</hi> <lb/>
            I <lb/>
            16 sqnt A 17 spe <hi rend="italic">A</hi> spe t- <hi rend="italic">m. 2 add.) B</hi> dicimus-rationalibus <lb/>
            rtifottftUb\' q.. <lb/>
            <hi rend="italic">om. £ MA</hi> et dicimus <hi rend="italic">Bi</hi> 18 ad rem] rem <hi rend="italic">ABS</hi> attinet <hi rend="italic">b</hi> 19 <hi rend="italic">que If*</hi> <lb/>
            O <lb/>
            21 facin?rosis <hi rend="italic">Bi</hi> 23 non <hi rend="italic">om. A</hi> 25 si <hi rend="italic">om. b</hi> agit <hi rend="italic">B1</hi> si non estis <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            ■tla <lb/>
            ex deo <hi rend="italic">A</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="63"/>
            deo. ex alia parte illa salua manente sententia quod omnia <lb/>
            per ipsum facta sunt, et: omnia ex deo. nam si Christo <lb/>
            non credere, Christi aduentum repudiare. Christum non recipere <lb/>
            certum indicium esset animarum, quae non sunt dei. <lb/>
            et ideo dictum esset: uos propterea non auditis. quia <lb n="5"/>
            non estis ex deo, quomodo uera esset uox illa apostoli in <lb/>
            ipso euangelii memorabili principio, qua dictum est: in sua <lb/>
            propria uenit et sui eum non receperunt? unde sui. si <lb/>
            non receperunt? aut unde ideo non sui. quia non receperunt? <lb/>
            nisi quia homines peccatores, eo quod sunt homines. ad deum. <lb n="10"/>
            eo uero, quod peccatores, ad diabolum pertinent. hic ergo <lb/>
            partem naturae tenuit qui ait: sui eum non receperunt. <lb/>
            ille uoluntatis qui ait: non estis ex deo. euangelista enim <lb/>
            dei opera commendabat. Christus hominum peccata cohercebat. <lb/>
            
</p></div><div n="10" subtype="chapter" type="textpart"><p>Hic fortasse quis dicat: unde ipsa peccata et omnino <lb n="15"/>
            unde malum? si ab homine, unde homo? si ab angelo. unde <lb/>
            angelus ? quos ex deo esse cum dicitur. quamuis recte uereque <lb/>
            dicantur, uidentur tamen inperitis et minus ualentibus acriter <lb/>
            res abditas intueri quasi per quandam catenam ad deum mala <lb/>
            et peccata conecti. hac in quaestione illi regnare se putant, <lb n="20"/>
            quasi uero interrogare sit scire. utinam id esset: nemo me <lb/>
            scientior reperiretur. sed nescio quomodo saepe in altercando <lb/>
            magnae quaestionis propositor personam magni doctoris ostentat

<note type="footnote"> 5 Ioh. 8. 47 7 Ioh. 1. 11 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 3 credere 9913 cr?&lt;J?r?m A xpl (i in <hi rend="italic">ras. ex u 1B</hi> repudiare/I (m <hi rend="italic">er.) A</hi> <lb/>
            4 iuditium <hi rend="italic">MA</hi> 5 audistis <hi rend="italic">B</hi> quia] qfli b 6 ex deo non estis <hi rend="italic">AS</hi> <lb/>
            7 euangio <hi rend="italic">AB</hi> quia A 8 unde — receperunt <hi rend="italic">om. A</hi> unde — 9 <hi rend="italic">fin</hi>. <lb/>
            ii <lb/>
            <hi rend="italic">receperunt otn. S</hi> nonB* 9 reciperuntM aut ideo undeA reciped <lb/>
            ulem <lb/>
            runt <hi rend="italic">M</hi> reperunt <hi rend="italic">A</hi> 11 addiabolum <hi rend="italic">B</hi> 12 autem eum <hi rend="italic">A2</hi> reciperunt <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            uero <lb/>
            13 uoluntatis <hi rend="italic">B2</hi> uoluntates <hi rend="italic">b</hi> 14 operam <hi rend="italic">A</hi> peccata <hi rend="italic">(s. 1. m. 2) B</hi> <lb/>
            h <lb/>
            coercebat <hi rend="italic">SA</hi> coercebat <hi rend="italic">M</hi> 16 omine <hi rend="italic">A</hi> 17 quos esse ex deo <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            uerequa <hi rend="italic">M</hi> 18 dicantur <hi rend="italic">A</hi> dicatur <hi rend="italic">Sb</hi> uidentur <hi rend="italic">om. A</hi> minusq; <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            20 in <hi rend="italic">sup. lin. m. 2 add. B om. Sb</hi> 21 sit] scit <hi rend="italic">A</hi> sciret <hi rend="italic">M</hi> nam <lb/>
            nia <lb/>
            nemo <hi rend="italic">AB</hi> me scientior nemo <hi rend="italic">S</hi> 22 sepe <hi rend="italic">M</hi> 23 quęstio <hi rend="italic">B</hi> questionis <lb/>
            <hi rend="italic">M</hi> propositos <hi rend="italic">M</hi> ostendat <hi rend="italic">Sb</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="64"/>
            plerumque ipse ipso. quem tenet, in eo, de quo terret, indoctior. <lb/>
            itaque isti multitudini se praeferendos arbitrantur, quia <lb/>
            priores interrogant. quod cum multitudine ignorant. sed si eo <lb/>
            tempore, quo cum eis me, non sicut iam diu ago, egisse nunc <lb/>
            paenitet, mihi has rationes depromenti hoc obiecissent, dicerem:<lb n="5"/>
            quaeso. interim mecum cognoscite, quod facillimum est, si <lb/>
            nihil potest fulgere sine deo, multo minus posse aliquid uiuere <lb/>
            sine deo, ne in tantis monstris opinionum remaneamus, ut <lb/>
            nescio quas animas uitam non ex deo habere praedicemus. sic <lb/>
            enim fortasse continget, ut id quod mecum ignoratis, id est<lb n="10"/>
            unde sit malum, uel simul uel quolibet ordine aliquando discamus. <lb/>
            quid ? si enim cognitio summi mali sine summi boni <lb/>
            cognitione contingere homini non potest? non enim nossemus <lb/>
            tenebras, si in tenebris semper essemus; sed lucis notitia <lb/>
            contrarium suum non siuit incognitum. summum autem bonum<lb n="15"/>
            id est, quo superius esse nihil potest; deus autem bonum et <lb/>
            deo superius nihil est: deus igitur summum bonum. cognoscamus <lb/>
            ergo deum atque ita nos illud, quod praepropere <lb/>
            quaerimus, non latebit. mediocrisne tandem negotii uel meriti <lb/>
            cognitionem dei esse arbitramini? quod enim nobis aliud <lb n="20"/>
            praemium quam uita aeterna promittitur, quae dei cognitio <lb/>
            est? ait enim magister deus: haec est autem uita aeterna, <lb/>
            ut cognoscant te solum et uerum deum et quem

<note type="footnote"> -22 Ioh. 17, 3 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 ipse <hi rend="italic">om. ABb</hi> ipse ipso <hi rend="italic">om. S</hi> 2 preferendos <hi rend="italic">M</hi> pnjferendo A. <lb/>
            f 1 r o <lb/>
            pręferendo <hi rend="italic">B2</hi> 4 egęsse <hi rend="italic">M</hi> 5 ha <hi rend="italic">B</hi> deprimenti <hi rend="italic">A</hi> depromendi S <lb/>
            erpo iuua mn <lb/>
            7 potest sine deo fulgere <hi rend="italic">b</hi> 8 ne in <hi rend="italic">B2</hi> remaneas <hi rend="italic">B1</hi> remaneas A <lb/>
            V ftltqiio <lb/>
            9 non ex <hi rend="italic">b (in marg. al</hi>. sine) 10 contiget <hi rend="italic">B</hi> 11 uel qcĮ libet <hi rend="italic">Xt*</hi> <lb/>
            qi-n <lb/>
            libet <hi rend="italic">M2</hi> 12 quid (i <hi rend="italic">corr. ex</hi> o) <hi rend="italic">A</hi> enim si <hi rend="italic">Bb</hi> maliJ boni <hi rend="italic">b</hi> sine <lb/>
            cognitione summi boni (mali <hi rend="italic">b) ASb</hi> 18 non potest homini <hi rend="italic">A</hi> 14 essect.u. <lb/>
            e <lb/>
            mus] s.irous (c <hi rend="italic">er.) A</hi> 15 sinit <hi rend="italic">Sb</hi> 16 potest; deus] potest deus <hi rend="italic">B2</hi> <lb/>
            dr <lb/>
            potest ds <hi rend="italic">M, -</hi> deus-deus <hi rend="italic">om. S</hi> 17 nihil esse potest b nihil est suyree <lb/>
            <lb/>
            perius A 18 qd q; propere <hi rend="italic">(p in mg. m. 2) B prepropere M</hi> 19 querirous <lb/>
            <hi rend="italic">M</hi> negotii tandem <hi rend="italic">b</hi> 23 solum et <hi rend="italic">om. JlASb</hi> solum deum <lb/>
            uerum <hi rend="italic">B</hi> . </note> <lb/>
             
<pb n="65"/>
            misisti Iesum Christum. etenim anima quamuis sit inmortalis, <lb/>
            tamen quia mors eius rite dicitur a dei cognitione auersio, <lb/>
            cum se conuertit ad deum. meritum est aeternae uitae consequendae, <lb/>
            ut sit aeterna uita, sicut dictum est, ipsa cognitio. <lb/>
            conuerti autem ad deum nemo, nisi ab hoc mundo se auerterit, <lb n="5"/>
            potest. hoc ego mihi arduum et difficillimum sentio; <lb/>
            uobis si facile est, ille ipse deus uiderit. ego uellem credere, <lb/>
            nisi me moueret, quod cum iste mundus, a quo nos auertere <lb/>
            iubemur, uisibilis sit dixeritque apostolus: ea quae uidentur, <lb/>
            temporalia sunt; quae autem non uidentur, aeterna <lb n="10"/>
            sunt, uos plus istorum oculorum quam mentis iudicio tribuitis, <lb/>
            apud quos nullam esse fulgentem pennam, quae non <lb/>
            ex deo fulgeat, et esse uiuentem animam, quae non ex deo <lb/>
            uiuat, praedicatur et creditur. haec et similia uel illis etiam <lb/>
            dicerem uel mecum ipse reputarem. possem namque deum <lb n="15"/>
            omnibus, ut dicitur, uisceribus deprecans et scripturis, quantum <lb/>
            licebat, intentus etiam tunc fortasse talia uel dicere uel, quod <lb/>
            saluti sat erat, cogitare. 
</p></div><div n="11" subtype="chapter" type="textpart"><p>Sed me duo quaedam maxime, quae incautam illam <lb/>
            aetatem facile capiunt, per admirabiles adtriuere circuitus: <lb n="20"/>
            quorum est unum familiaritas nescio quomodo repens quadam <lb/>
            imagine bonitatis tamquam sinuosum aliquod uinculum multipliciter <lb/>
            collo inuolutum, alterum, quod quaedam noxia uictoria <lb/>
            paene mihi semper in disputationibus proueniebat disserenti <lb/>
            cum inperitis, sed tamen fidem suam certatim, ut quisque <lb n="25"/>
            posset, defendere molientibus christianis. quo successu

<note type="footnote">9 n Cor. 4, 18. </note>

<note rend="script" type="footnote"> di <lb/>
            2 rite] recte <hi rend="italic">Sb</hi> 4 ipsa cognitio <hi rend="italic">B2</hi> 5 auertit <hi rend="italic">M</hi> auertat <hi rend="italic">Sb</hi> <lb/>
            n <lb/>
            6 ego] g <hi rend="italic">b</hi> 8 nos auerti <hi rend="italic">Sb</hi> 11 iuditio <hi rend="italic">MA</hi> tribuistis <hi rend="italic">b</hi> 12 <hi rend="italic">aput A</hi> <lb/>
            pinnam <hi rend="italic">M</hi> pennam (i <hi rend="italic">in</hi> e <hi rend="italic">corr. m. 1) A</hi> 14 et his similia <hi rend="italic">Ab</hi> <lb/>
            15 <hi rend="italic">dicere B</hi> ipse <hi rend="italic">om. Sb</hi> reputare <hi rend="italic">Sb</hi> possS (~ <hi rend="italic">m. 2 suprascr.) B</hi> <lb/>
            rd <lb/>
            16 <hi rend="italic">depcans A</hi> 17 uel <hi rend="italic">ante</hi> dicere <hi rend="italic">om. A</hi> dicerSft 18 <hi rend="italic">salutis erat Ai</hi> <lb/>
            aderat <hi rend="italic">b</hi> cogitarS <hi rend="italic">b</hi> 20 amicabiles <hi rend="italic">b (in marg. al</hi>. admirabiles) <lb/>
            21 nescio-bonitatis <hi rend="italic">(s. I. m. 2) B om. S</hi> 22 bonitatis <hi rend="italic">om. b</hi> 24 poene <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            25 cum christianis imperitis66 26 posset (e <hi rend="italic">corr. ex i) B molentibua A</hi> <lb/>
            molentibus B* </note>

<note type="footnote">XXV. Aug. sect. 6. </note>

<note type="footnote"> 5 </note> <lb/>
             
<pb n="66"/>
            creberrimo gliscebat adulescentis animositas et inpetus suos in peruicaciae <lb/>
            magnum malum inprudenter urgebat. quod altercandi <lb/>
            genus quia post eorum auditionem adgressus eram, quicquid <lb/>
            in eo uel qualicumque ingenio uel aliis lectionibus poteram, <lb/>
            solis illis libentissime tribuebam. ita ex illorum sermonibus<lb n="5"/>
            ardor in certamina, ex certaminum prouentu amor in illos <lb/>
            cotidie nouabatur. ex quo accidebat, ut quicquid dicerent, <lb/>
            miris quibusdam modis, non quia sciebam, sed quia optabam <lb/>
            uerum esse, pro uero adprobarem. ita factum est, ut quamuis <lb/>
            pedetemtim atque caute, tamen diu sequerer homines nitidam<lb n="10"/>
            stipulam uiuenti animae praeferentes. 
</p></div><div n="12" subtype="chapter" type="textpart"><p>Uerum esto: non poteram illo tempore sensibilia haec <lb/>
            ab intellegibilibus, carnalia scilicet ab spiritalibus diiudicare <lb/>
            atque discernere. non erat aetatis. non disciplinae, non cuiusdam <lb/>
            etiam consuetudinis. non ullorum denique meritorum non<lb n="15"/>
            enim parui gaudii felicitatisque res est —: itane tandem <lb/>
            ne illud quidem arripere poteram, quod in omnium hominum <lb/>
            iudicio summi dei legibus natura ipsa constituit? 
</p><p rend="script">Quiuis enim homines, quos modo a communi sensu generis <lb/>
            humani nulla disrupisset amentia, quae uellent ad iudicandum <lb n="20"/>
            studia detulissent, quamlibet inperitiam, quantamcumque etiam <lb/>
            tarditatem, uelim experiri, quid mihi responderent roganti, <lb/>
            utrum eis peccasse uideretur, de cuius dormientis manu

<note rend="script" type="footnote"> t <lb/>
            1 adholescentis <hi rend="italic">A</hi> adulescentęs <hi rend="italic">M</hi> adolescentis <hi rend="italic">Bl</hi> inpetu suos <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            a <lb/>
            impetu suo S peruicatię <hi rend="italic">MA</hi> paruicacię <hi rend="italic">b</hi> 2 urgebat <hi rend="italic">A</hi> uergebat <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            r bmn Ia <lb/>
            3 auditionem eorum-4 eåB2 4 in eo] <hi rend="italic">meo MSb</hi> 5 tribus <hi rend="italic">BJ</hi> 6 apuept? -41 <lb/>
            armor S in <hi rend="italic">om. BA (s. I.)</hi> 7 nouabatur (ua <hi rend="italic">corr. m. 2 ex</hi> ue) <hi rend="italic">B</hi> mone- <lb/>
            1 <lb/>
            batur <hi rend="italic">ASb</hi> accedebat <hi rend="italic">Mb</hi> accędebat <hi rend="italic">B2</hi> ut (s. <hi rend="italic">I. m. 2) B</hi> 8 obtabam <lb/>
            <hi rend="italic">ABM</hi> obstabil <hi rend="italic">b</hi> 10 pedetentim <hi rend="italic">AS</hi> 11 stippulam A <lb/>
            12 <hi rend="italic">uerum esto non poteram ista A uerum</hi> ita <hi rend="italic">S</hi> uerum ista <hi rend="italic">B2b</hi> haecj <lb/>
            12 uerum non poteram ista A uerum ita S uerum istaBb haecj <lb/>
            hec ac <hi rend="italic">A om. Sb</hi> 13 diudicare <hi rend="italic">M</hi> iudicare <hi rend="italic">B2</hi> 14 dissernere <hi rend="italic">M</hi> etatis <lb/>
            m <lb/>
            <hi rend="italic">(corr. ex</hi> etas) <hi rend="italic">A</hi> 15 non. lllorum <hi rend="italic">A</hi> 16 ita <hi rend="italic">b</hi> 17 quidip <hi rend="italic">B1</hi> <lb/>
            « <lb/>
            20 dirupisset <hi rend="italic">b</hi> uellnt <hi rend="italic">A-B\'1</hi> uelint <hi rend="italic">b</hi> 21 et quamlibet (et <hi rend="italic">add. m. 2) B</hi> <lb/>
            quantumcumque etiam tarditate <hi rend="italic">B</hi> 22 uellem <hi rend="italic">MB1</hi> responderent <lb/>
            <lb/>
            (ent <hi rend="italic">ex</hi> int <hi rend="italic">corr. m</hi>. 2) <hi rend="italic">B</hi> 23 is ęis <hi rend="italic">B2</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="67"/>
            scripsisset alius aliquid flagitiosum. omnes quis dubitet ita fuisse <lb/>
            negaturos illud esse peccatum, ita reclamaturos, ut etiam <lb/>
            succenserent fortasse, quod tali eos rogatione dignos putarim ? <lb/>
            a quibus ego, quoque modo poteram. reconciliatis et in consilium <lb/>
            restitutis peterem, ut me aliud tam manifestum, tam <lb n="5"/>
            in omnium cognitione positum interrogantem non moleste <lb/>
            ferrent. tunc quaererem: si non dormientis, sed scientis manu, <lb/>
            qui membris tamen ceteris uinctus atque constrictus esset, <lb/>
            quisquam ualentior aliquid similiter fecisset mali, utrum quia <lb/>
            id nosset. quamuis omnino noluisset, ullo peccati nomine <lb n="10"/>
            teneretur. et hic mihi omnes mirantes, quod talia sciscitarer, <lb/>
            sine cunctatione responderent nihil etiam istum omnino peccasse. <lb/>
            quid ita ? quia de quo nesciente uel resistere non <lb/>
            ualente quisquam quippiam mali fecerit, iuste damnari nullo <lb/>
            modo potest. atque id ipsum cur ita esset, si in illis hominibus <lb n="15"/>
            naturam ipsam percontarer humanam, facile peruenirem <lb/>
            ad id, quod cuperem, isto modo quaerens: quid? si dormiens <lb/>
            ille iam sciret, quid alius de manu eius facturus esset, et <lb/>
            de industria se plus potus etiam, ne expergisceretur, somno <lb/>
            dederet, ut aliquem iurando falleret, num ei quicquam somnus <lb n="20"/>
            ad innocentiam suffragaretur ? quid aliud illi quam nocentem <lb/>
            hominem pronuntiarent ? quid? si et ille uolens uinctus est, <lb/>
            ut aliquem similiter praetenta defensione deciperet, quid ei <lb/>
            tandem, ut peccato careat. illa uincula profuerunt? quamquam <lb/>
            his obstrictus reuera resistere non ualeret, sicut ille dormiens,

<note rend="script" type="footnote"> 1 5nes h* 3 succenserent <hi rend="italic">(ex</hi> suo cernerent <hi rend="italic">corr.) B</hi> putarem <hi rend="italic">Sb</hi> <lb/>
            putarim (e <hi rend="italic">in</hi> i <hi rend="italic">corr.) A</hi> putarl (I <hi rend="italic">corr. ex</hi> S <hi rend="italic">m. 2) B</hi> 5 <hi rend="italic">scripsi</hi> maniet <lb/>
            <lb/>
            festum ram : manifestum (et <hi rend="italic">man. 2 add.) B</hi> manifestum <hi rend="italic">A.\'-\'::Mb</hi> 7 ferrg <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            t <lb/>
            sed scientis <hi rend="italic">om. SM ; 8. 1. m. 2 A et B</hi> 8 menbris <hi rend="italic">A</hi> esse <hi rend="italic">M\'J <lb/>
            11 suscitarer B 12 istA B .13 quo] aliquo A</hi> 14 quidpiam S <hi rend="italic">male M</hi> <lb/>
            •i i IIIio <lb/>
            dampnari <hi rend="italic">AB</hi> 15 similis <hi rend="italic">B2</hi> simillis <hi rend="italic">(ad</hi> n <hi rend="italic">add</hi>. post i) <hi rend="italic">A</hi> similem olb\' <lb/>
            ........f <lb/>
            naturi <hi rend="italic">b</hi> 16 percunctarer <hi rend="italic">B</hi> perconctarer <hi rend="italic">A</hi> 17 qd <hi rend="italic">B</hi> 18 aliud <hi rend="italic">B1</hi> <lb/>
            •• i I <lb/>
            aliud S 19 plus potu <hi rend="italic">A</hi> potus <hi rend="italic">Bz pro</hi> eipergisceretur <hi rend="italic">spatium uac</hi>. <lb/>
            •ccns <lb/>
            <hi rend="italic">in S</hi> 20 dederat <hi rend="italic">AB</hi> ////ando <hi rend="italic">M2</hi> quicq\'4 <hi rend="italic">A</hi> 21 aliud <hi rend="italic">////</hi> quam <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            illi aliquid quam <hi rend="italic">A</hi> 22 quodsi <hi rend="italic">A</hi> </note>

<note type="footnote"> b* </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="68"/>
            quid tunc fieret. omnino nesciret. numquidnam igitur dubitandum <lb/>
            est, quin peccasse ambo iudicarentur ? quibus concessis <lb/>
            colligerem nusquam scilicet nisi in uoluntate esse peccatum, <lb/>
            cum mihi auxiliaretur etiam illud, quod iustitia peccantes <lb/>
            tenet sola mala uoluntate. quamuis quod uoluerint inplere<lb n="5"/>
            nequiuerint. 
</p></div></div></body></text></TEI>