<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa040.opp-lat1"><div n="5" subtype="chapter" type="textpart"><p>Hinc illud etiam fortasse cognoscerem, quod consequens <lb n="20"/>
            esse manifestum est, cum iniustitia et intemperantia ceteraque <lb/>
            animi uitia non sentiantur, sed intellegantur: quomodo fiat, <lb/>
            ut etiam ista, quae detestamur et damnanda censemus, tamen <lb/>
            quoniam intellegibilia sunt, anteire hanc lucem queant, cum

<note rend="script" type="footnote"> de <lb/>
            2 biliorem <hi rend="italic">B</hi> 4 si <hi rend="italic">om. b</hi> õ censerem (im <hi rend="italic">corr. in</hi> em) B1 <lb/>
            6 paruQ <hi rend="italic">BAS</hi> 7 tinnaret <hi rend="italic">b (in marg. al</hi>. formatio) 8$&lt;}huc <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            e <lb/>
            9 currentesJkL426 <hi rend="italic">aut om.BASb</hi> 10 uolantes pinnnlas Az pennullas <lb/>
            (i <hi rend="italic">in</hi> e <hi rend="italic">corr.) B</hi> moderetur (de <hi rend="italic">ex</hi> di <hi rend="italic">corr.) B*</hi> 11 eminet (et <hi rend="italic">ex</hi> it <lb/>
            d <lb/>
            <hi rend="italic">tn.2corr.) B 12 p///stringenti (ex prae) A perstringenti b</hi> 18 quicquidi2 <lb/>
            nellns <lb/>
            id <hi rend="italic">om. MS, s. I. m 2 BA</hi> id est <hi rend="italic">om. b</hi> intellegibile esse <hi rend="italic">M</hi> 14 quod <lb/>
            ..9 <lb/>
            <hi rend="italic">om. b</hi> 15 cognitionS <hi rend="italic">S</hi> cognitione <hi rend="italic">b</hi> p cipimus <hi rend="italic">(ex</hi> prae) <hi rend="italic">B2</hi> percipiausM <lb/>
            t larri <lb/>
            16 aliud esse$liu&lt;J A* 18 <hi rend="italic">distare M1</hi> sensibilia intelligilibus p <hi rend="italic">(in<lb/>
             ras.) A</hi> sensibilibus <hi rend="italic">om. MB (s. I.)</hi> non <hi rend="italic">om. b</hi> 19 cum ipsepraeferatur <lb/>
            <hi rend="italic">omissa</hi> uoce tantum\' <hi rend="italic">infra in marg. B</hi> 22 <hi rend="italic">fiant A</hi> fiaijt <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            mur <lb/>
            23 detestantnr <hi rend="italic">B</hi> dampnanda <hi rend="italic">AB</hi> 24 qugant <hi rend="italic">A</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="56"/>
            in suo genere ista laudanda sit. suggeritur enim animo bene <lb/>
            se deo subicienti primo non omne, quod laudamus. omni. <lb/>
            quod uituperamus. esse anteponendum. neque enim quia laudo <lb/>
            purgatissimum plumbum. ob hoc illud uituperando auro pluris <lb/>
            aestimo. in suo enim genere quidque considerandum est. inprobo<lb n="5"/>
            iurisconsultum multas leges ignorantem, sed eum tamen <lb/>
            probatissimo sutori sic praefero, ut ne comparandum quidem <lb/>
            putem. at istum laudo, quod suae artis peritissimus sit; illum <lb/>
            autem. quod suam professionem minus inpleat, iure reprehendo. <lb/>
            ex quo reperire deberem lucem istam, quod in genere proprio<lb n="10"/>
            perfecta esset. iure laudari; tamen quia sensibilium rerum <lb/>
            numero includitur, quod genus intellegibilium generi cedat <lb/>
            necesse est, infra iniustas et intemperantes animas, quoniam <lb/>
            sunt intellegibiles, esse deputandam, quamuis istas non iniuria <lb/>
            damnatione dignissimas iudicemus. quaerimus namque in his<lb n="15"/>
            quod concilietur deo, non quod isti fulgori praeferatur. quapropter <lb/>
            quisquis hoc lumen ex deo esse contenderet, non <lb/>
            repugnarem, sed magis animas dicerem, uitiosas etiam, non in <lb/>
            quantum uitiosae. sed in quantum animae sunt, deum sibi <lb/>
            esse creatorem fateri oportere. <lb n="20"/>
            
</p></div><div n="6" subtype="chapter" type="textpart"><p>Hoc loco si quisquam illorum cautus et uigilans iam <lb/>
            etiam studiosior quam pertinacior me admoneret non de uitiosis <lb/>
            animis. sed de ipsis uitiis esse quaerendum — quae quoniam <lb/>
            sensu corporis non cognoscerentur. et tamen cognoscerentur, <lb/>
            non nisi intellegibilia posse accipi; quae si sensibilibus

<note rend="script" type="footnote"> ftlU dan <lb/>
            1 regalilauda <hi rend="italic">B</hi> six <hi rend="italic">MB</hi> suggereretur <hi rend="italic">M</hi> suggeretur <hi rend="italic">AB</hi> 2 se deo] <lb/>
            riau <lb/>
            sed eo <hi rend="italic">Sb</hi> 3 esse <hi rend="italic">(s. I.) A</hi> anteponendtl esse <hi rend="italic">A</hi> laudo (dan <hi rend="italic">paene</hi> <lb/>
            o q; <lb/>
            <hi rend="italic">er.) B</hi> 4 plumbum purgatissimum <hi rend="italic">S</hi> 5 quid <hi rend="italic">A</hi> quid <hi rend="italic">M</hi> quidQ; <hi rend="italic">B</hi> quid <lb/>
            tvm * <lb/>
            quod <hi rend="italic">S</hi> 6 eu tafli <hi rend="italic">A</hi> 7 nec <hi rend="italic">AM</hi> 8 potest <hi rend="italic">(corr. ex</hi> putem) <hi rend="italic">A</hi> ad <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            illam \'riftn <lb/>
            istum <hi rend="italic">A</hi> laudo (dan <hi rend="italic">paen.e er.) B</hi> 10 repperire <hi rend="italic">MBA</hi> 13 intempe- <lb/>
            ....lai <lb/>
            raų.ţęę <hi rend="italic">A</hi> intemperatas <hi rend="italic">S</hi> 14 noniniuria <hi rend="italic">Bl</hi> 15 dampnatione <hi rend="italic">A</hi> 22 studiosor <lb/>
            <hi rend="italic">A</hi> studiosior (ior <hi rend="italic">ex</hi> ius <hi rend="italic">m. 2 corr.) B</hi> pertinatior <hi rend="italic">MBA</hi> ammoh <lb/>
            * polhlH <lb/>
            neret <hi rend="italic">AB</hi> de <hi rend="italic">om. AB1</hi> 23 animas <hi rend="italic">li4</hi> ipsis uitiis <hi rend="italic">B1</hi> 24 et cognoscerentur <lb/>
            <hi rend="italic">om. b</hi> cagnoscerentur (a <hi rend="italic">corr. ex</hi> e <hi rend="italic">m. 2) B</hi> 25 quel) <lb/>
            ti <lb/>
            sensibilibos (si <hi rend="italic">er.) A</hi> quae <hi rend="italic">sensib. B</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="57"/>
            omnibus antecellunt, cur lucem deo auctori esse tribuendam inter <lb/>
            nos conueniret, uitiorum uero auctorem deum nemo nisi sacrilegus <lb/>
            diceret — responderem homini, si aut statim et repente. <lb/>
            ut bonis dei cultoribus solet. diuinitus infulsisset huius solutio <lb/>
            quaestionis, aut fuisset antea praeparata: quorum si neutrum <lb n="5"/>
            meruissem atque potuissem, coepta differrem; quodque esset <lb/>
            propositum, difficile esse ad dinoscendum atque arduum confiterer. <lb/>
            recurrerem in me, prosternerer deo, alte ingemerem <lb/>
            quaerens, ne me in medio spatio, quo certis rationibus promouissem, <lb/>
            haerere pateretur; ne ancipiti quaestione cogerer <lb n="10"/>
            aut intellegibilia sensibilibus submittere ac subdere. aut ipsum <lb/>
            uitiorum dicere auctorem: cum esset utrumuis horum falsitatis <lb/>
            inpietatisque plenissimum. nullo modo possem existimare. quod <lb/>
            me sic adfectum ille desereret. admoneret ergo suis illis ineffabilibus <lb/>
            modis, ut considerarem etiam atque etiam. utrum <lb n="15"/>
            animi uitia. de quibus aestuarem, inter intellegibilia numeranda <lb/>
            essent. quod ut reperirem propter inbecillitatem interioris oculi <lb/>
            mei, quae mihi peccatis meis iure accidisset, aliquem mihi ad <lb/>
            inuisibilia contuenda in ipsis uisibilibus machinarer gradum: <lb/>
            quorum esset nobis nullo modo certior cognitio, sed consuetudo <lb n="20"/>
            fidentior. itaque statim quaererem, quid ad sensum proprie <lb/>
            pertineret oculorum. inuenirem colores, quorum principatum <lb/>
            lux ista obtineret. haec enim sunt. quae nullus alius sensus <lb/>
            adtingit: nam motus corporum et magnitudines et interualla <lb/>
            et figuras. quamuis et oculis. non tamen proprie. sed tactu <lb n="25"/>
            etiam posse sentiri. unde colligerem tanto ceteris corporeis et <lb/>
            sensibilibus praestare lucem, quanto aliis sensibus aspectus <lb/>
            esset inlustrior. eiecta igitur ex omnibus, quae corpore

<note rend="script" type="footnote"> 2 uiciorum <hi rend="italic">A</hi> 4 <hi rend="italic">solucio A</hi> 6 meruissè (&lt;—\' <hi rend="italic">m. 2 add.) B</hi> cepta <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            cepta <hi rend="italic">M</hi> Ccepta <hi rend="italic">b</hi> 7 propositum <hi rend="italic">b (in marg. al</hi>. proditum) ad <lb/>
            ft <lb/>
            inoscendflS ntqueilf 8 recurre«f-4 <hi rend="italic">ingemescerem.4 ingemescerem Bb</hi> <lb/>
            10 quaestione (ne <hi rend="italic">ex</hi> ni <hi rend="italic">corr. m. 2) B</hi> 11 summittere <hi rend="italic">A</hi> committere S <lb/>
            12 dicere uitiorum A 13 impietatisquae <hi rend="italic">B1</hi> possim M existumare <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            puel\' ..., <lb/>
            <hi rend="italic">14 ergo B2</hi> 17 QtfĮ Ii\' <hi rend="italic">A repperirem MBA (pp ubique in M)</hi> 19 ipsis <lb/>
            michi uisibilib\' <hi rend="italic">A</hi> 21 propriae B propria <hi rend="italic">MA</hi> 25 <hi rend="italic">proprił,\\e B</hi> proprie ilf <lb/>
            28 electa <hi rend="italic">pos. ante</hi> ista luce <hi rend="italic">A</hi> ex omnibus igitur <hi rend="italic">A</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="58"/>
            sentiuntur, ista luce. qua niterer et in qua gradum illum inquisitionis <lb/>
            meae necessario conlocarem, pergerem adtendere, quid <lb/>
            ageretur hoc modo. mecumque ista sermocinarer: si sol iste <lb/>
            tanta claritate conspicuus et diei luce sufficiens usque ad lunae <lb/>
            similitudinem in conspectu nostro paulatim deficeret, num aliud<lb n="5"/>
            quicquam oculis sentiremus quam lucem utcumque fulgentem, <lb/>
            lucem tamen quaerentes. quod fuerat, non uidendo et haurientes <lb/>
            uidendo quod aderat? non ergo illum defectum uideremus, <lb/>
            sed lucem. quae defectui remaneret. cum autem non <lb/>
            uideremus, non sentiremus: quicquid enim sentimus aspectu. <lb n="10"/>
            non potest non uideri. quare si defectus ille neque uisu neque <lb/>
            alio sensu sentiretur, non posset inter sensibilia numerari. <lb/>
            nihil enim sensibile est. quod sentiri non potest. referamus nunc <lb/>
            considerationem ad uirtutem, cuius intellegibili luce splendere <lb/>
            animum conuenientissime dicimus. porro ab hac luce uirtutis<lb n="15"/>
            defectus quidam non perimens animam. sed obscurans uitium <lb/>
            uocatur. potest igitur recte uitium quoque animi nequaquam <lb/>
            inter intellegibilia numerari. ut lucis ille defectus recte de <lb/>
            sensibilium numero eximitur: illud tamen quod remanet animae, <lb/>
            id est hoc ipsum. quod uiuit atque anima est, tam est intellegibile<lb n="20"/>
            quam sensibile illud, quod in hoc uisibili lumine <lb/>
            post defectum quantumcumque fulgeret: et ideo animam in <lb/>
            quantum anima esset et uitae participaret, sine qua nullo <lb/>
            pacto esse anima potest. rectissime omnibus sensibilibus anteferri. <lb/>
            quamobrem maximi erroris esse ullam animam dicere <lb n="25"/>
            non esse ex deo. ex quo esse solem lunamque glorieris.

<note rend="script" type="footnote"> V B O <lb/>
            1 nitirer <hi rend="italic">M1</hi> inquisitioni M1 2 necessarig, <hi rend="italic">B1</hi> quod <hi rend="italic">A B S</hi> <lb/>
            t.fe 1 P <lb/>
            3 solis <hi rend="italic">M</hi> 4 <hi rend="italic">tanto A</hi> die <hi rend="italic">B1</hi> 5 nom <hi rend="italic">A non S</hi> 7 uiuendo <hi rend="italic">BA</hi> <lb/>
            h e riefecturn <lb/>
            aurientes A 8 deftnjctfl .4* defunctumJB4 11 despectus-4 12 <hi rend="italic">possit B</hi> <lb/>
            i <lb/>
            13 sentiri iri <hi rend="italic">ex</hi> rej A sentir? <hi rend="italic">B1</hi> 14 splendore <hi rend="italic">A</hi> splendentem <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            illunolbll. esae <lb/>
            16 uicium <hi rend="italic">B</hi> 17 anime <hi rend="italic">Sb</hi> 22 quantOq; <hi rend="italic">B</hi> fulgeret <hi rend="italic">(m 2?) M</hi> <lb/>
            ft <lb/>
            23 partiparet <hi rend="italic">A</hi> 24 ala esse <hi rend="italic">b</hi> nnimQ <hi rend="italic">B</hi> potest esse <hi rend="italic">A</hi> 25 erroq; <lb/>
            <lb/>
            ris ёjj (e <hi rend="italic">er.) B</hi> 26 lunamqn? M7 gloriaris <hi rend="italic">b</hi> </note> 
<pb n="59"/>
            
</p></div><div n="7" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quod si iam placeret omnia sensibilia nominare, non <lb/>
            modo ea, quae sentiremus, sed etiam ea, quae non sentiendo, <lb/>
            tamen per corpus iudicaremus, sicut per oculos tenebras et <lb/>
            per aures silentium — et illas enim non uidendo et hoc non <lb/>
            audiendo cognoscimus — rursusque intellegibilia, non ea <lb n="5"/>
            tantum, quae inlustrata mente conspicimus, sicuti est ipsa <lb/>
            sapientia, sed etiam illa, quae ipsius inlustrationis priuatione <lb/>
            auersamur, ut est insipientia, quam tenebras animi congrue <lb/>
            dixerimus: nullam de uerbo facerem controuersiam, sed totam <lb/>
            quaestionem facili diuisione dissoluerem statimque adprobarem <lb n="10"/>
            bene adtendentibus substantias intellegibiles sensibilibus substantiis <lb/>
            diuina et incorrupta ueritatis lege praeponi, non earum <lb/>
            - substantiarum defectus, quamuis hos intellegibiles, illes sensibiles <lb/>
            appellare uellemus. quapropter qui et haec lumina uisibilia <lb/>
            et illas intellegibiles animas substantias esse faterentur, <lb n="15"/>
            omni modo eos cogi sublimiores partes animis tribuere atque <lb/>
            concedere, defectus uero utriusque generis non posse alteros <lb/>
            alteris anteponi; priuant enim tantum et non esse indicant, <lb/>
            quod usquequaque eandem uim habent, sicut ipsae negationes. <lb/>
            nam cum dicimus: non est aurum, et: non est uirtus, quamuis <lb n="20"/>
            inter aurum et uirtutes plurimum, nihil tamen inter negationes, <lb/>
            quas eis adiunximus, distat. uerum enimuero peius <lb/>
            est non esse uirtutem quam non esse aurum, nemo sanus hinc <lb/>
            ambigit, quod non propter ipsas negationes, sed propter res, <lb/>
            quibus adiunguntur, accidere quis non intellegat? auro enim <lb n="25"/>
            uirtus quanto praestat, tanto est uirtute quam auro carere <lb/>
            miserius. quamobrem cum res intellegibiles sensibilibus rebus <lb/>
            antecellunt, defectum in intellegibilibus quam in sensibilibus <lb/>
            merito aegrius toleramus, non eos defectus, sed ea, quae

<note rend="script" type="footnote">1 iam-collspicimus <hi rend="italic">m. 2 in marg. A</hi> nominaret <hi rend="italic">A</hi> 6 inlustra <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            i <lb/>
            est] et <hi rend="italic">M</hi> 7 inlustrationis (es <hi rend="italic">corr. in</hi> is) <hi rend="italic">B</hi> 8 insg,pientia <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            I V: <lb/>
            quas <hi rend="italic">BA</hi> 9 dixerimys <hi rend="italic">A</hi> dixerim <hi rend="italic">Sb</hi> 10 facile <hi rend="italic">B</hi> facilem diuisionem M <lb/>
            12 proponi-4 16 concedere atque tribuere <hi rend="italic">b</hi> 19 habet <hi rend="italic">AB</hi> 23 uir- <lb/>
            łutèŞ <hi rend="italic">A (corr</hi>. m. 1) 25 intelligatur S 26 quantum <hi rend="italic">A</hi> 27 quam ob rem <lb/>
            <hi rend="italic">(corr. ex</hi> quamuis) <hi rend="italic">A</hi> 28 antecellant <hi rend="italic">(m. 2</hi> u <hi rend="italic">corr. in</hi> ai <hi rend="italic">B</hi> in <lb/>
            <hi rend="italic">a</hi>. intell. <hi rend="italic">om. AB (s. l. m. 2)</hi> in intellegilibus <hi rend="italic">om. S</hi> 29 egrius <hi rend="italic">M</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="60"/>
            deficiunt, carius uel uilius aestimantes. ex quo iam illud adparet <lb/>
            defectum uitae, quae intellegibilis est, multo miserabiliorem <lb/>
            esse quam huius sensibilis lucis, quod scilicet multo est <lb/>
            carior intellecta uita quam lux ista conspecta. 
</p></div><div n="8" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quae cum ita sint, audebitne quisquam, cum solem ac<lb n="5"/>
            lunam et quicquid in sideribus, quicquid denique in hoc igni <lb/>
            nostro atque terreno luce uisibili effulget, deo tribuat, animas <lb/>
            quaslibet, quae profecto nisi uiuendo animae non sunt, cum <lb/>
            tanto hoc lumen uita praecedat. ex deo esse nolle concedere? <lb/>
            et cum ille uerum dicat. qui dicit: in quantum nitet. ex deo<lb n="10"/>
            est, egone tandem. deus magne. mentiar, si dicam: in quantum <lb/>
            uiuit. ex deo est? non usque adeo. quaeso, caecitas mentis <lb/>
            subpliciaque augeantur animorum. ut haec homines non intellegant. <lb/>
            sed quoquo modo illorum error aut pertinacia sese <lb/>
            haberet, his ego fretus armatusque rationibus credo, cum ad<lb n="15"/>
            eos rem ita consideratam perspectamque detulissem et cum <lb/>
            his placide contulissem. uererer. ne mihi quisquam eorum <lb/>
            alicuius momenti esse uideretur, si aut intellectum aut ea, <lb/>
            quae intellectu, non per defectum perciperentur, sensui conaretur <lb/>
            praeferre aut saltem conparare corporeo uel his rebus, quae<lb n="20"/>
            ad eundem sensum cognoscendum similiter pertinerent. quo <lb/>
            constituto quando ille mihi uel quisquam negare auderet <lb/>
            animas, quantum uellet malas, tamen, quoniam animae essent, <lb/>
            intellegibilium rerum numero contineri neque illas per defectum <lb/>
            intellegi ? siquidem animae non alio essent, nisi quo uiuerent<lb n="25"/>
            licet enim per defectum intellegerentur uitiosae, quia uirtutis

<note rend="script" type="footnote"> 1 uel] et <hi rend="italic">b</hi> uilius <hi rend="italic">(ex</hi> bilius <hi rend="italic">m. 2) B</hi> 2 defectum <hi rend="italic">om. A</hi> 5 audeant <lb/>
            sut <lb/>
            bitne] aut <hi rend="italic">debet ne B tum A</hi> ac] aut b$$A 7 luce] qui <lb/>
            <hi rend="italic">luce A</hi> deo <hi rend="italic">om. B 9 tanto] tfli b nolle concedere ex deo esse b</hi> <lb/>
            q:io <lb/>
            10 et <hi rend="italic">om. S</hi> 12 adeo ce citas <hi rend="italic">A</hi> cecitas <hi rend="italic">b (in marg. al</hi>. societas) <lb/>
            14 pertinatia <hi rend="italic">MBA</hi> 15 ergo <hi rend="italic">ASb</hi> ergo <hi rend="italic">MB1</hi> 16 detulissem (de ex <lb/>
            rp <lb/>
            con <hi rend="italic">corr.) A</hi> 17 uerer A2 nec <hi rend="italic">M</hi> 19 quae intellectQ <hi rend="italic">B</hi> nondtl <lb/>
            perfecte b conarenturJ56 <hi rend="italic">20 prneferre om. A saltim B 21 noscenda BA</hi> <lb/>
            rm i <lb/>
            <hi rend="italic">noscendtl Sb cognoscendg, M1 22 illi BAb</hi> 23 ueliti?.S.44ft <hi rend="italic">24 numerQ Â</hi> <lb/>
            i <lb/>
            25 que <hi rend="italic">A</hi> 26 intellegerentur <hi rend="italic">A2</hi> uitiose <hi rend="italic">AS</hi> uirtutis (es in is) <hi rend="italic">B</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="61"/>
            egestate uitiosae, non tamen per defectum animae, quia ui. <lb/>
            uendo animae. nec fieri potest, ut uitae praesentia sit causa <lb/>
            deficiendi, cum tanto quidque deficiat, quanto deseritur uita. 
</p></div></div></body></text></TEI>