<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa040.opp-lat1"><div n="21" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quamobrem quid habet argumenti aestuans in utramque <lb/>
            partem deliberatio modo in peccatum prona, modo in recte <lb n="20"/>
            factum subuecta, ut duo animarum genera, quorum alterius <lb/>
            natura ex deo sit, alterius non sit, cogamur accipere, cum <lb/>
            alias tot causas alternantis cogitationis conicere liceat? sed <lb/>
            haec obscura esse et incassum ab animis lippientibus quaeri <lb/>
            quisquis bonus rerum existimator est, uidet. quare illa potius, <lb n="25"/>
            quae de uoluntate atque peccato dicta sunt, illa, inquam, <lb/>
            quae summa iustitia neminem ratione utentem ignorare permittit, <lb/>
            illa quae si auferuntur nobis, nihil est, unde disciplina

<note rend="script" type="footnote">3 tanto <hi rend="italic">A</hi> 5 in <hi rend="italic">om. A</hi> inmittenda <hi rend="italic">Hartel:</hi> imittenda <hi rend="italic">M</hi> emittenda <lb/>
            <hi rend="italic">BSb</hi> imitanda A 6 ac melius <hi rend="italic">om. SM</hi> praeco A senator <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            suscipe <hi rend="italic">ABa</hi> 7 <hi rend="italic">alt</hi>. laud. <hi rend="italic">om. SAb</hi> cursu atque recursu aut S <lb/>
            h <lb/>
            mcinitataA <hi rend="italic">contingat b</hi> aberiB <hi rend="italic">15 etnos b eosA</hi> 17 iusticia.4 <lb/>
            18 obtimi <hi rend="italic">M</hi> 19 habeat <hi rend="italic">ABS</hi> estuans <hi rend="italic">A</hi> in utraque parte <hi rend="italic">BS</hi> <lb/>
            20 <hi rend="italic">recttt A</hi> 22 <hi rend="italic">pr</hi>. sit <hi rend="italic">om. A</hi> 23 alternantes cogitationes <hi rend="italic">Bb</hi> 24 in- <lb/>
            ..u <lb/>
            casum <hi rend="italic">B</hi> queri <hi rend="italic">A</hi> 25 que <hi rend="italic">potius A</hi> 27 rationem <hi rend="italic">B</hi> 28 auferuntur <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            auferantur <hi rend="italic">Sb</hi> est] aliud est b </note> <lb/>
             
<pb n="78"/>
            uirtutis inchoetur, nihil, unde a uitiorum morte surgatur, etiam <lb/>
            atque etiam considerata satis clare ac dilucide Manichaeorum <lb/>
            haeresim falsam esse conuincunt. 
</p></div><div n="22" subtype="chapter" type="textpart"><p>Horum simile est, quod de paenitendo nunc dicam. nam <lb/>
            ut inter omnes sanos constat et quod ipsi Manichaei non<lb n="5"/>
            solum fatentur. sed et praecipiunt, utile est paenitere peccati. <lb/>
            quid ego nunc in hanc rem diuinarum scripturarum testimonia, <lb/>
            quae usquequaque diffusa sunt, colligam? uox est etiam ista <lb/>
            naturae: neminem stultum rei huius notitia deseruit; hoc <lb/>
            nobis nisi esset penitus insitum, periremus. potest aliquis<lb n="10"/>
            dicere non se peccare: non sibi esse autem, si peccauerit, <lb/>
            paenitendum, nulla barbaries dicere audebit. quae cum ita sint, <lb/>
            quaero ex duobus illis generibus animarum, cuius sit paenitere <lb/>
            peccati ? scio quidem neque illius esse posse, qui male facere, <lb/>
            neque illius, qui bene facere non potest. quare ut eorum uerbis<lb n="15"/>
            loquar, si animam tenebrarum peccati peccati, non est de <lb/>
            substantia summi mali; si animam lucis, non est de substantia <lb/>
            summi boni. paenitendi enim adfectio illa, quae prodest, <lb/>
            et male fecisse paenitentem et bene facere potuisse testatur. <lb/>
            quomodo igitur nihil ex me mali, si ego perperam feci ? aut<lb n="20"/>
            quomodo me recte paenitet, si ego non feci? audi partem <lb/>
            alteram: quomodo ex me nihil boni est, cui bona uolunta.s <lb/>
            inest? aut quomodo me recte paenitet, si non inest? quamobrem <lb/>
            aut negent isti esse paenitendi magnam utilitatem, ut <lb/>
            non solum a christiano nomine, sed ab omni etiam uel imaginaria<lb n="25"/>
            ratione pellantur, aut animarum duo illa genera, unum <lb/>
            ex quo nihil mali, alterum ex quo nihil boni sit, discere atque <lb/>
            docere iam desinant: quod si faciant, Manichaei esse utique

<note rend="script" type="footnote">8 heresim <hi rend="italic">M</hi> conuincuntur <hi rend="italic">A</hi> 9 noticia <hi rend="italic">A</hi> 10 etiam penitus <lb/>
            insitum esset <hi rend="italic">b</hi> 11 non an sibi <hi rend="italic">S</hi> non sibi autem <hi rend="italic">A</hi> 14 mala <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            I yiiNBm <lb/>
            15 non om. <hi rend="italic">A</hi> 16 loquar <hi rend="italic">B</hi> utar <hi rend="italic">b</hi> anima <hi rend="italic">BS</hi> de <hi rend="italic">(8. l.) B</hi> 17 subntali <lb/>
            <lb/>
            atantia] supbia <hi rend="italic">A</hi> mali] boni <hi rend="italic">S boni B</hi> si-boni <hi rend="italic">om. BS</hi> supbia <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            18 qui <hi rend="italic">AS</hi> 19 potuisset <hi rend="italic">B</hi> .20 ex me nihil S 21 me <hi rend="italic">om. BM</hi> <lb/>
            t <lb/>
            penitet et <hi rend="italic">A</hi> 23 au <hi rend="italic">B</hi> 24 istis <hi rend="italic">M</hi> 26 illa duo <hi rend="italic">ASb</hi> 28 esse <lb/>
            <hi rend="italic">om. A</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="79"/>
            desinent; nam tota illa secta ista bicipiti uel potius praecipiti <lb/>
            animarum uarietate fulcitur. 
</p></div><div n="23" subtype="chapter" type="textpart"><p>Ac mihi quidem satis est sic scire, quod Manichaei <lb/>
            errent, ut scio paenitendum esse peccati. et tamen si nunc <lb/>
            amicorum meorum aliquem, qui usque adhuc illos audiendos <lb n="5"/>
            putat. conpellam iure amicitiae et ei dicam: scisne utile esse, <lb/>
            cum quisque peccauerit, paenitere? sine dubitatione se scire <lb/>
            iurabit. si ergo te fecero ita scire falsam esse Manichaeorum <lb/>
            haeresim, desiderabisne amplius? quid amplius se posse in <lb/>
            hac re desiderare respondeat. bene quidem huc usque. sed cum <lb n="10"/>
            ostendere coepero certas necessariasque rationes, quae illam <lb/>
            propositionem adamantinis, ut dicitur, catenis nexae consequuntur. <lb/>
            remque totam ad conclusionem, qua illa euertitur <lb/>
            secta, perduxero: negabit se forsitan scire utilitatem illam <lb/>
            paenitendi, quam nemo doctus, nemo indoctus ignorat, et <lb n="15"/>
            potius se scire contendet, cum dubitamus et deliberamus duas <lb/>
            in nobis animas patrocinia propria singulis quaestionis partibus <lb/>
            adhibere. o consuetudo peccati! o comes poena peccati! uos <lb/>
            me tunc a rerum tam manifestarum consideratione auertistis, <lb/>
            sed non sentienti nocebatis; nunc uero in familiarissimis meis <lb n="20"/>
            similiter non sentientibus me iam uulneratis torquetisque <lb/>
            sentientem. 
</p></div><div n="24" subtype="chapter" type="textpart"><p>Adtendite ista, quaeso, carissimi; uestra ingenia bene <lb/>
            noui. si mihi nunc uos qualiscumque hominis mentem rationemque <lb/>
            conceditis, multo certiora sunt quam quae ibi uel uidebamur <lb n="25"/>
            discere uel magis credere cogebamur. deus magne,

<note rend="script" type="footnote">1 desinSt <hi rend="italic">A</hi> iam desinent <hi rend="italic">b</hi> 3 at <hi rend="italic">(corr. ex</hi> ac) <hi rend="italic">B</hi> 6 putet <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            i <lb/>
            compellem <hi rend="italic">B</hi> compellere <hi rend="italic">S</hi> 8 ego <hi rend="italic">B</hi> 9 heresem <hi rend="italic">M</hi> heresem <hi rend="italic">B</hi> quid <lb/>
            amplins <hi rend="italic">om. A</hi> esse posse <hi rend="italic">B esse</hi> possit <hi rend="italic">b</hi> 10 bene . bene hucusque <lb/>
            quidem A huc] hoc <hi rend="italic">M</hi> 11 necessarias rõne <hi rend="italic">(ex</hi> rome <hi rend="italic">corr.) A</hi> 12 adamanti\' <lb/>
            <hi rend="italic">A</hi> innexae <hi rend="italic">ASb</hi> 18 ille uertitur <hi rend="italic">BA</hi> illa uertitur S 14 negabit <lb/>
            <hi rend="italic">(corr. ex</hi> uit) <hi rend="italic">B</hi> 15 et potius] pocius <hi rend="italic">A</hi> 16 contendit <hi rend="italic">B</hi> 17 patroe <lb/>
            <lb/>
            chinia <hi rend="italic">S</hi> propria <hi rend="italic">om. B</hi> questionib\' <hi rend="italic">B</hi> 18 fomes S pone <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            20 sentientib\' <hi rend="italic">A</hi> nocebatis-sentientibus <hi rend="italic">om. A</hi> 21 iam <hi rend="italic">om. BS</hi> <lb/>
            torquetisquae <hi rend="italic">B</hi> 23 si uestra <hi rend="italic">A</hi> 24 hunc <hi rend="italic">B</hi> 25 cerciora <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            quamque <hi rend="italic">b</hi> </note><lb/>
             
<pb n="80"/>
            deus omnipotens, deus summae bonitatis, quem inuiolabilem <lb/>
            atque incommutabilem credi atque intellegi fas est, trina unitas. <lb/>
            quam catholica ecclesia colit, subplex oro expertus in me <lb/>
            misericordiam tuam, ne homines, cum quibus mihi a pueritia <lb/>
            in omni conuictu fuit summa consensio, in tuo cultu a me<lb n="5"/>
            dissentire permittas. uideo maxime expectari hoc loco. quomodo <lb/>
            etiam catholicas scripturas a Manichaeis accusatas uel <lb/>
            tunc defenderem, si, ut dico, cautus essem, uel nunc defendi <lb/>
            posse demonstrem. sed in aliis uoluminibus deus adiuuabit <lb/>
            propositum meum; nam huius iam, quantum arbitror, moderata<lb n="10"/>
            parci sibi postulat longitudo.

<note rend="script" type="footnote"> 1 summe <hi rend="italic">M</hi> 3 <hi rend="italic">rogo A</hi> me <hi rend="italic">om. A</hi> 5 hominQ uictu <hi rend="italic">MBAb</hi> mihi <lb/>
            a <lb/>
            in hominum uictu <hi rend="italic">S</hi> 6 expectar in hoc <hi rend="italic">A</hi> 7 accusatgs <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            8 <hi rend="italic">sicut Ab 10 iam om. AS</hi> inmod\'ataJ.6 11 <hi rend="italic">sibi om. M</hi> longitudo <lb/>
            postulat <hi rend="italic">AS</hi> expl. tractatus de duabus animabus <hi rend="italic">fol</hi>. 169 <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            EXPL IN XPO IHV DNO NRO <hi rend="italic">M fol. 191</hi> EXPL DE DYABVS <lb/>
            AMMABVS: AMEN <hi rend="italic">fol. 10 B subscr. om. A</hi> </note> 
<pb n="81"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>