<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa040.opp-lat1"><div n="17" subtype="chapter" type="textpart"><p>Postremo ut nihil horum laudandorum habeant illae <lb n="10"/>
            animae. quae illorum rationibus habere coguntur, quaererem, <lb/>
            utrum aliquas an nullas animas deus damnet: si nullas, nullum <lb/>
            meritorum iudicium est. nulla prouidentia, et casu potius quam <lb/>
            ratione mundus administratur uel potius non administratur; <lb/>
            non enim administratio casibus danda est. hoc autem si omnibus <lb n="15"/>
            qualibet religione deuinctis credere nefas est. restat. ut <lb/>
            aut sit aliquarum animarum damnatio aut nulla peccata sint. <lb/>
            sed si nulla peccata sunt, etiam nullum malum: quod isti si <lb/>
            dixerint. haeresim suam uno ictu interficient. conuenit igitur <lb/>
            mihi cum eis aliquas animas diuina lege iudicioque damnari. <lb n="20"/>
            at hae si bonae sunt, quae illa iustitia est? si malae. natura, <lb/>
            an uoluntate? sed natura esse malae animae nullo modo queunt. <lb/>
            unde hoc docemus? de superioribus definitionibus uoluntatis <lb/>
            atque peccati. quia dicere animas et malas esse et nihil peccare <lb/>
            plenum est dementiae, dicere autem peccare sine uoluntate. <lb n="25"/>
            magnum deliramentum est. et peccati reum tenere <lb/>
            quemquam, quia non fecit, quod facere non potuit, summae <lb/>
            iniquitatis est et insaniae. quamobrem illae animae quicquid <lb/>
            faciunt. si natura, non uoluntate faciunt, id est si libero et

<note rend="script" type="footnote"> o <lb/>
            3 nesci <hi rend="italic">B</hi> 5 illisl istis <hi rend="italic">Ab</hi> 6 ut <hi rend="italic">(s. I.) B</hi> possit <hi rend="italic">ASb</hi> uideri (re . <lb/>
            i de <lb/>
            <hi rend="italic">corr</hi>. in ri) <hi rend="italic">A</hi> uidere <hi rend="italic">B</hi> 7 ineffabile A ineffabilc <hi rend="italic">B lau B</hi> <lb/>
            8 talemJf <hi rend="italic">11 quererem M 12 utrum om. A damnat b 13 iuditium A</hi> <lb/>
            14 non <hi rend="italic">(s. I.) B</hi> 18 sed <hi rend="italic">om. A</hi> malum nullum <hi rend="italic">b</hi> si <hi rend="italic">(s. I.) B</hi> <lb/>
            19 heresim <hi rend="italic">M</hi> interficiunt <hi rend="italic">Sb</hi> 20 illis <hi rend="italic">Sb</hi> animas aliquas <hi rend="italic">Sb</hi> aliqua <lb/>
            sanitate <hi rend="italic">A</hi> iuditioque dampnari <hi rend="italic">A</hi> 21 at hae1 ade <hi rend="italic">A</hi> sint <hi rend="italic">8</hi> <lb/>
            male <hi rend="italic">S</hi> 24 esse malas <hi rend="italic">Sb</hi> 26 teneri <hi rend="italic">b</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="74"/>
            ad faciendum et ad non faciendum motu animi carent, si <lb/>
            denique his abstinendi ab opere suo potestas nulla conceditur, <lb/>
            peccatum earum tenere non possumus. at omnes fatentur et <lb/>
            malas animas iuste et eas, quae non peccauerunt, iniuste damnari: <lb/>
            fatentur igitur eas malas esse, quae peccant. illae <lb n="5"/>
            autem, sicut ratio docuit, non peccant; animarum ergo malarum <lb/>
            genus nescio quod extraneum, quod a Manichaeis inducitur. <lb/>
            nullum est. 
</p></div><div n="18" subtype="chapter" type="textpart"><p>Nunc bonum illud genus uideamus, quod rursus ita <lb/>
            laudant, ut ipsam dei substantiam dicant esse. quanto autem <lb n="10"/>
            melius est, ut suum quisque ordinem meritumque cognoscat <lb/>
            nec ita sacrilega superbia uentiletur, ut cum se totiens commutari <lb/>
            sentiat, summi illius boni, quod incommutabile pia <lb/>
            ratio profitetur et docet. credat esse substantiam ? ecce enim <lb/>
            cum manifestum sit non peccare animas in eo, quod non sunt <lb n="15"/>
            tales, quales esse non possunt — unde iam constat nescio <lb/>
            quas illas inducticias nullo modo peccare et propterea illas <lb/>
            non esse omnino —: relinquitur, ut quoniam concedunt esse <lb/>
            peccata, non inueniant, quibus ea tribuant, nisi bono generi <lb/>
            animarum et substantiae dei. maxime autem urgentur auctoritate <lb n="20"/>
            christiana; numquam enim negauerunt dari ueniam <lb/>
            peccatorum, cum fuerit ad deum quisque conuersus: numquam <lb/>
            dixerunt — ut alia multa —, quod scripturis diuinis hoc quispiam <lb/>
            corruptor inseruerit. quibus ergo peccata donantur? si <lb/>
            alienigenis illis malis, possunt et bonae fieri, possunt dei <lb n="25"/>
            regnum possidere cum Christo. quod isti quia negant nec <lb/>
            habent alterum genus nisi earum, quas de substantia dei esse <lb/>
            perhibent, restat, ut non solum etiam ipsas, sed ipsas solas <lb/>
            peccare fateantur. ego autem nihil pugno: non solae peccent.

<note rend="script" type="footnote"> 3 at] ut M 4 iuste dampnari A 7 extraneum] extra illud <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            \' a <hi rend="italic">om. ASB</hi> 10 ipsam dicant esse dl substantiil <hi rend="italic">A</hi> 11 ut (s. <hi rend="italic">I.) B <lb/>
            om. AMSb meritumque quisque Sb 12 toties MS</hi> 16 constat iamJSfc <lb/>
            <hi rend="italic">18 ut] et S om. A 19 retribuant b 20 urguentur AB 24 inseuerit B</hi> <lb/>
            h <lb/>
            25 alieni generis <hi rend="italic">ABSb</hi> 27 quas de] quasi <hi rend="italic">M</hi> 28 pibent A peribent <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            N ne <lb/>
            etiam non solum <hi rend="italic">A</hi> 29 fatentur <hi rend="italic">B</hi> autem <hi rend="italic">(post. add.) A</hi> non <hi rend="italic">A-</hi> <lb/>
            nen,m <lb/>
            non <hi rend="italic">SM</hi> non <hi rend="italic">B</hi> ne <hi rend="italic">b</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="75"/>
            peccant tamen. at enim mali commixtione coguntur. si ita <lb/>
            coguntur. ut resistendi potestas nulla sit. non peccant: si est <lb/>
            in potestate resistere sua et propria uoluntate consentiunt, <lb/>
            cur tanta bona in summo malo, cur hoc malum in summo <lb/>
            bono per doctrinam illorum cogimur inuenire, nisi quia neque <lb n="5"/>
            illud malum est quod suspicione inducunt neque hoc summum <lb/>
            bonum quod superstitione peruertunt? 
</p></div><div n="19" subtype="chapter" type="textpart"><p>At si de duobus istis generibus animarum delirare illos <lb/>
            et errare docuissem aut certe ipse didicissem, quid remanere <lb/>
            poterat, cur mihi iam de ulla re audiendi uel consulendi uiderentur? <lb n="10"/>
            an ut discerem hinc ostendi animarum duo esse <lb/>
            genera, quod in deliberando nunc in malam partem, nunc in <lb/>
            bonam nutat adsensio? cur non magis hoc signum est unius <lb/>
            animae, quae libera illa uoluntate huc et huc ferri, hinc atque <lb/>
            hinc referri potest ? nam mihi cum accidit. unum me sentio <lb n="15"/>
            utrumque considerantem alterutrum eligentem; sed plerumque <lb/>
            illud libet, hoc decet, quorum nos in medio positi fluctuamus. <lb/>
            nec mirum: ita enim nunc constituti sumus, ut et per carnem <lb/>
            uoluptate adfici et per spiritum honestate possimus. quare non <lb/>
            duas animas hinc fateri cogor? possumus enim melius et <lb n="20"/>
            multo expeditius intellegere duo genera rerum bonarum, quorum <lb/>
            tamen neutrum ab auctore deo sit alienum, animam unam ex <lb/>
            diuersis adficere partibus, inferiore ac superiore. uel quod recte <lb/>
            ita dici potest, exteriore atque interiore. ista sunt duo genera, <lb/>
            quae sensibilium et intellegibilium nomine paulo ante tractauimus, <lb n="25"/>
            quae carnalia et spiritalia libentius et familiarius nos <lb/>
            uocamus. sed factum est nobis difficile a carnalibus abstinere, <lb/>
            m

<note rend="script" type="footnote">1 etenim <hi rend="italic">Sb</hi> 3 sua resistere <hi rend="italic">Sb</hi> 4 malQ A 6 suspitione <hi rend="italic">MB</hi> <lb/>
            b&lt; <lb/>
            8 delilare <hi rend="italic">B</hi> delirare (be <hi rend="italic">m. 2 adscr.) A</hi> 9 ipse <hi rend="italic">(s. I. m. 2) A</hi> <lb/>
            t <lb/>
            10 non poterat <hi rend="italic">b</hi> 11 aut <hi rend="italic">AB</hi> 12 genera esse <hi rend="italic">A</hi> 13 nuta assensio <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            i dam <lb/>
            est om. <hi rend="italic">B</hi> 14 ferręţ <hi rend="italic">A1</hi> 15 me esse sentio <hi rend="italic">Sb</hi> 16 eligente An <lb/>
            17 decet (de <hi rend="italic">corr</hi>. ex <hi rend="italic">do) A</hi> 18 et <hi rend="italic">om. MS (s. I.)</hi> 19 uoluntate <hi rend="italic">BAS</hi> <lb/>
            4: i <lb/>
            21 bonarum rerum AS 22 anima una <hi rend="italic">B</hi> unam animam <hi rend="italic">Sb</hi> 23 afficere <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            r... <lb/>
            24 interiore (en <hi rend="italic">corr. in</hi> in) <hi rend="italic">A</hi> 26 nop <hi rend="italic">M</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="76"/>
            cum panis uerissimus noster spiritalis sit. cum labore namque <lb/>
            nunc comedimus panem. neque enim nullo in subplicio sumus <lb/>
            peccato transgressionis mortales ex inmortalibus facti. eo contingit, <lb/>
            ut cum ad meliora conantibus nobis consuetudo facta <lb/>
            cum carne et peccata nostra quodam modo militare contra <lb n="5"/>
            nos et difficultatem nobis facere coeperint. nonnulli stulti aliud <lb/>
            genus animarum. quod non sit ex deo. superstitione obtunsissima <lb/>
            suspicentur. 
</p></div><div n="20" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quamquam etiam si eis concedatur inferiore alio genere <lb/>
            animarum nos inlici ad turpia. non inde conficiunt aut illas <lb n="10"/>
            natura malas esse aut istas summum bonum. fieri enim potest. <lb/>
            ut propria illae uoluntate adpetendo, quod non licebat, hoc <lb/>
            est peccando, ex bonis factae sint malae rursusque fieri <lb/>
            bonae possint. sed ut fit quamdiu manent in peccato, ad sese <lb/>
            alias occulta quadam suasione traducant; deinde, ut omnino <lb n="15"/>
            malae non sint. sed in suo genere quamuis inferiore opus <lb/>
            proprium sine ullo peccato exerceant; istae autem superiores, <lb/>
            quibus actionem longe praestantiorem rerum moderatrix iustitia <lb/>
            summa tribuerit. si illas inferiores. sequi et imitari uoluerint <lb/>
            peccando fiunt malae, non quia malas, sed quia male imitantur. <lb n="20"/>
            ab illis enim agitur proprium, ab istis adpetitur alienum: <lb/>
            unde illae in suo gradu manent, istae ad inferiora merguntur. <lb/>
            uelut cum homines ferina sectantur. pulchre namque incedit <lb/>
            quadrupedans equus; at si hoc homo pedibus manibusque <lb/>
            meditetur, quis eum uel palearum cibo dignum putet? recte <lb n="25"/>
            igitur plerumque inprobamus imitantem, cum eum, quem

<note rend="script" type="footnote">1 panis uiuus et <hi rend="italic">uerissimus A</hi> 2 edimus <hi rend="italic">MASb suplicio A</hi> 3 morn <lb/>
            <lb/>
            tales (es <hi rend="italic">corr. ex</hi>. is) <hi rend="italic">B</hi> in eo <hi rend="italic">Sb</hi> ideo contigit <hi rend="italic">A</hi> 6 cęperint <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            1 arbitreutar <lb/>
            <hi rend="italic">ceperint B</hi> nulli A 7 supersticione A <hi rend="italic">obtusissima S 8 suspicenturS</hi> <lb/>
            bonl. qd nvu <lb/>
            12 illa <hi rend="italic">AMb</hi> 13 flpfcis <hi rend="italic">B</hi> sint] si <hi rend="italic">A</hi> 14 sed sic ut <hi rend="italic">S</hi> s?4 \\It fit B <lb/>
            II <lb/>
            ut sic <hi rend="italic">b</hi> maneret <hi rend="italic">A</hi> at sese <hi rend="italic">B</hi> 15 ut <hi rend="italic">om. A</hi> 16 male <hi rend="italic">M</hi> ini <lb/>
            <lb/>
            teriore <hi rend="italic">A</hi> 17 isti <hi rend="italic">A</hi> 18 iusticia <hi rend="italic">A</hi> 19 si I <hi rend="italic">illa A</hi> imitare <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            H <lb/>
            21 apetitur <hi rend="italic">B</hi> 22 inferiore <hi rend="italic">B</hi> 28 ferina] forma <hi rend="italic">b</hi> pulchrę A <lb/>
            te <lb/>
            incaedit <hi rend="italic">B</hi> 25 meditur <hi rend="italic">M</hi> imitetur <hi rend="italic">b</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="77"/>
            imitatur, probemus. inprobamus autem non quia non sit adsecutus, <lb/>
            sed quia omnino adsequi uoluit. in equo enim probamus <lb/>
            illud, cui quantum praeponimus hominem, tantum <lb/>
            offendimur, quod inferiora sectatur. quid ? inter ipsos homines <lb/>
            in inmittenda uoce nonne quod praeco bene facit, etiamsi clarius <lb n="5"/>
            ac melius id faciat praetor, insanus est ? caelestia suspice: <lb/>
            lucens luna laudatur suoque laudatur cursu atque uicibus <lb/>
            bene considerantibus satis placet; tamen si eam sol uelit <lb/>
            imitari — fingamus enim eos posse habere huiusmodi uoluntates <lb/>
            —, cui non summe ac iure displiceat ? ex quibus illud <lb n="10"/>
            est. quod intellegi uolo. etiam si sunt animae — quod interim <lb/>
            incertum est — corporeis officiis non peccato, sed natura deditae <lb/>
            nosque, quamquam sint inferiores, aliqua tamen interiore <lb/>
            uicinitate contingunt, non illas ideo malas haberi oportere, <lb/>
            quia nos, cum eas sequimur et corporea diligimus, mali sumus. <lb n="15"/>
            propterea enim corporea diligendo peccamus, quia spiritalia <lb/>
            diligere et iustitia iubemur et natura possumus et tunc in <lb/>
            nostro genere optimi et beatissimi sumus. 
</p></div></div></body></text></TEI>