Age nunc. uideamus quid nos haec adiuuarent. primum omnium. ut nihil amplius desiderarem: totam causam quippe finirent. nam quisquis secreta conscientiae suae legesque diuinas penitus naturae inditas apud animum intus, ubi expressiores certioresque sunt, consulens has duas definitiones uoluntatis atque peccati ueras esse concedit, totam Manichaeorum haeresim paucissimis et breuissimis, sed plane inuictissimis ratiunculis sine ulla cunctatione condemnat. quod sic considerari potest. duo animarum genera esse dicunt: unum bonum, quod ita ex deo sit. ut non ex aliqua materia uel ex nihilo ab eo factum. sed de ipsa eius omnino substantia pars quaedam processisse dicatur: alterum autem malum, quod nulla prorsus ex parte ad deum pertinere credunt credendumque commendant. et ideo illud summum bonum, hoc uero summum malum esse praedicant atque ista duo genera fuisse aliquando discreta, nunc esse commixta. genus quidem commixtionis huius et causam nondum audieram; sed tamen iam quaerere poteram, utrum illud malum genus animarum, antequam bono misceretur, habuisset aliquam uoluntatem. si enim non habebat, sine peccato atque innocens erat et ideo nullo modo malum. si autem ideo malum, quia licet esset sine uoluntate. tamquam 111 1 est] êe A 6 uetats. I. B 7 primQ omnino (ex omniQ corr.) A 8 quippe • f causam AS 11 certioresquae B 12 ueraese M* 13 heresim M breuiseimis s. I. A sed plane inuictissimis om. A 14 raciunculis M ., cgfitatione B condempnat A considerari (e corr. in i) A 17omnino (8. I.) B 18 dicitur A dicatur (a corr. ex i) B autem] d A 19 credunt] creditur b 20 commendent AB sumum A summum] illud hoiiia summum A 23 istius A1 querere M 24 poteram] cęperà b 27 set (t post add.) A ... ignis, tamen si bonum adtigisset. uiolaret atque corrumperet: quantum est nefas et naturam mali tantum ualere ad commutandam ullam dei partem et summum illud bonum corruptibile et uiolabile credere? quod si uoluntas inerat, profecto inerat cogente nullo motus animi ad aliquid uel non amittendum uel adipiscendum. hoc autem aliquid aut bonum erat aut bonum putabatur: non enim aliter adpeti posset. sed in summo malo ante commixtionem, quam praedicant, nullum umquam bonum fuit. unde igitur ibi uel scientia uel opinio boni esse potuit? an nihil uolebant, quod apud se esset, atque illud bonum uerum, quod extra erat, adpetebant? ista uero praeclara et magna laude praedicanda uoluntas est, qua summum adpetitur et uerum bonum. unde igitur in summo malo motus animi tanta laude dignissimus ? an studio nocendi adpetebant ? primo eodem reuoluitur ratio. qui enim nocere uult. bono aliquo uult priuare alium propter aliquod bonum suum. erat igitur in eis uel scientia boni uel opinio, quae summo malo nullo modo esse debebat. deinde bonum illud extra se positum, cui nocere studebant. utrum omnino esset, unde cognouerant ? si intellexerant. quid tali mente praeclarius ? an quicquam est aliud. quo magnis laboribus omnis bonorum porrigatur intentio. nisi ut summum illud et sincerum bonum intellegatur ? quod ergo nunc uix paucis bonis iustisque conceditur. id tunc illud merum malum nullo bono adiuuante iam poterat? si autem illae animae corpora gerebant et id oculis uiderant, quot linguae, quot pectora, quae ingenia laudandis istis oculis praedicandisque sufficiunt, quibus uix possunt mentes iustorum adaequari ? quanta bona inuenimus in summo d 5 motu b amittendum B 7 possit A possgt B in] in A si b n 10 aput A 11 appetebat A 15 eadem B e/odem (a in o corr.) A I i 18 in summo ASb 21 qcqd A quidqua M 23 nc (s. I. m. 2) A om. S que a iustisqVQQ. B nunc conceditur A 25 corpore M 26 quot-quot qll-. qnc ictripsi : qygd linguae qupd pectora B quod linguae quod pectora AM quae-quae Sb malo ? si enim uidere deum malum est, non est bonum deus; bonum est autem deus: bonum est igitur deum uidere et nescio quid huic bono conparari queat. porro quod uidere bonum est. unde fieri potest. ut posse uidere sit malum? quapropter quisquis uel in illis oculis uel in illis mentibus fecit. ut ab his posset uideri diuina substantia. magnum et ineffabili laude dignissimum bonum fecit. si autem non factum, sed ipsum per se tale ac sempiternum erat difficile hoc malo quicquam melius inuenitur. Postremo ut nihil horum laudandorum habeant illae animae. quae illorum rationibus habere coguntur, quaererem, utrum aliquas an nullas animas deus damnet: si nullas, nullum meritorum iudicium est. nulla prouidentia, et casu potius quam ratione mundus administratur uel potius non administratur; non enim administratio casibus danda est. hoc autem si omnibus qualibet religione deuinctis credere nefas est. restat. ut aut sit aliquarum animarum damnatio aut nulla peccata sint. sed si nulla peccata sunt, etiam nullum malum: quod isti si dixerint. haeresim suam uno ictu interficient. conuenit igitur mihi cum eis aliquas animas diuina lege iudicioque damnari. at hae si bonae sunt, quae illa iustitia est? si malae. natura, an uoluntate? sed natura esse malae animae nullo modo queunt. unde hoc docemus? de superioribus definitionibus uoluntatis atque peccati. quia dicere animas et malas esse et nihil peccare plenum est dementiae, dicere autem peccare sine uoluntate. magnum deliramentum est. et peccati reum tenere quemquam, quia non fecit, quod facere non potuit, summae iniquitatis est et insaniae. quamobrem illae animae quicquid faciunt. si natura, non uoluntate faciunt, id est si libero et o 3 nesci B 5 illisl istis Ab 6 ut (s. I.) B possit ASb uideri (re . i de corr . in ri) A uidere B 7 ineffabile A ineffabilc B lau B 8 talemJf 11 quererem M 12 utrum om. A damnat b 13 iuditium A 14 non (s. I.) B 18 sed om. A malum nullum b si (s. I.) B 19 heresim M interficiunt Sb 20 illis Sb animas aliquas Sb aliqua sanitate A iuditioque dampnari A 21 at hae1 ade A sint 8 male S 24 esse malas Sb 26 teneri b ad faciendum et ad non faciendum motu animi carent, si denique his abstinendi ab opere suo potestas nulla conceditur, peccatum earum tenere non possumus. at omnes fatentur et malas animas iuste et eas, quae non peccauerunt, iniuste damnari: fatentur igitur eas malas esse, quae peccant. illae autem, sicut ratio docuit, non peccant; animarum ergo malarum genus nescio quod extraneum, quod a Manichaeis inducitur. nullum est. Nunc bonum illud genus uideamus, quod rursus ita laudant, ut ipsam dei substantiam dicant esse. quanto autem melius est, ut suum quisque ordinem meritumque cognoscat nec ita sacrilega superbia uentiletur, ut cum se totiens commutari sentiat, summi illius boni, quod incommutabile pia ratio profitetur et docet. credat esse substantiam ? ecce enim cum manifestum sit non peccare animas in eo, quod non sunt tales, quales esse non possunt — unde iam constat nescio quas illas inducticias nullo modo peccare et propterea illas non esse omnino —: relinquitur, ut quoniam concedunt esse peccata, non inueniant, quibus ea tribuant, nisi bono generi animarum et substantiae dei. maxime autem urgentur auctoritate christiana; numquam enim negauerunt dari ueniam peccatorum, cum fuerit ad deum quisque conuersus: numquam dixerunt — ut alia multa —, quod scripturis diuinis hoc quispiam corruptor inseruerit. quibus ergo peccata donantur? si alienigenis illis malis, possunt et bonae fieri, possunt dei regnum possidere cum Christo. quod isti quia negant nec habent alterum genus nisi earum, quas de substantia dei esse perhibent, restat, ut non solum etiam ipsas, sed ipsas solas peccare fateantur. ego autem nihil pugno: non solae peccent. 3 at] ut M 4 iuste dampnari A 7 extraneum] extra illud b \' a om. ASB 10 ipsam dicant esse dl substantiil A 11 ut (s. I.) B om. AMSb meritumque quisque Sb 12 toties MS 16 constat iamJSfc 18 ut] et S om. A 19 retribuant b 20 urguentur AB 24 inseuerit B h 25 alieni generis ABSb 27 quas de] quasi M 28 pibent A peribent B N ne etiam non solum A 29 fatentur B autem (post. add.) A non A- nen,m non SM non B ne b peccant tamen. at enim mali commixtione coguntur. si ita coguntur. ut resistendi potestas nulla sit. non peccant: si est in potestate resistere sua et propria uoluntate consentiunt, cur tanta bona in summo malo, cur hoc malum in summo bono per doctrinam illorum cogimur inuenire, nisi quia neque illud malum est quod suspicione inducunt neque hoc summum bonum quod superstitione peruertunt? At si de duobus istis generibus animarum delirare illos et errare docuissem aut certe ipse didicissem, quid remanere poterat, cur mihi iam de ulla re audiendi uel consulendi uiderentur? an ut discerem hinc ostendi animarum duo esse genera, quod in deliberando nunc in malam partem, nunc in bonam nutat adsensio? cur non magis hoc signum est unius animae, quae libera illa uoluntate huc et huc ferri, hinc atque hinc referri potest ? nam mihi cum accidit. unum me sentio utrumque considerantem alterutrum eligentem; sed plerumque illud libet, hoc decet, quorum nos in medio positi fluctuamus. nec mirum: ita enim nunc constituti sumus, ut et per carnem uoluptate adfici et per spiritum honestate possimus. quare non duas animas hinc fateri cogor? possumus enim melius et multo expeditius intellegere duo genera rerum bonarum, quorum tamen neutrum ab auctore deo sit alienum, animam unam ex diuersis adficere partibus, inferiore ac superiore. uel quod recte ita dici potest, exteriore atque interiore. ista sunt duo genera, quae sensibilium et intellegibilium nomine paulo ante tractauimus, quae carnalia et spiritalia libentius et familiarius nos uocamus. sed factum est nobis difficile a carnalibus abstinere, m 1 etenim Sb 3 sua resistere Sb 4 malQ A 6 suspitione MB b< 8 delilare B delirare (be m. 2 adscr.) A 9 ipse (s. I. m. 2) A t 10 non poterat b 11 aut AB 12 genera esse A 13 nuta assensio A i dam est om. B 14 ferręţ A1 15 me esse sentio Sb 16 eligente An 17 decet (de corr . ex do) A 18 et om. MS (s. I.) 19 uoluntate BAS 4: i 21 bonarum rerum AS 22 anima una B unam animam Sb 23 afficere B r... 24 interiore (en corr. in in) A 26 nop M cum panis uerissimus noster spiritalis sit. cum labore namque nunc comedimus panem. neque enim nullo in subplicio sumus peccato transgressionis mortales ex inmortalibus facti. eo contingit, ut cum ad meliora conantibus nobis consuetudo facta cum carne et peccata nostra quodam modo militare contra nos et difficultatem nobis facere coeperint. nonnulli stulti aliud genus animarum. quod non sit ex deo. superstitione obtunsissima suspicentur. Quamquam etiam si eis concedatur inferiore alio genere animarum nos inlici ad turpia. non inde conficiunt aut illas natura malas esse aut istas summum bonum. fieri enim potest. ut propria illae uoluntate adpetendo, quod non licebat, hoc est peccando, ex bonis factae sint malae rursusque fieri bonae possint. sed ut fit quamdiu manent in peccato, ad sese alias occulta quadam suasione traducant; deinde, ut omnino malae non sint. sed in suo genere quamuis inferiore opus proprium sine ullo peccato exerceant; istae autem superiores, quibus actionem longe praestantiorem rerum moderatrix iustitia summa tribuerit. si illas inferiores. sequi et imitari uoluerint peccando fiunt malae, non quia malas, sed quia male imitantur. ab illis enim agitur proprium, ab istis adpetitur alienum: unde illae in suo gradu manent, istae ad inferiora merguntur. uelut cum homines ferina sectantur. pulchre namque incedit quadrupedans equus; at si hoc homo pedibus manibusque meditetur, quis eum uel palearum cibo dignum putet? recte igitur plerumque inprobamus imitantem, cum eum, quem 1 panis uiuus et uerissimus A 2 edimus MASb suplicio A 3 morn tales (es corr. ex . is) B in eo Sb ideo contigit A 6 cęperint M 1 arbitreutar ceperint B nulli A 7 supersticione A obtusissima S 8 suspicenturS bonl. qd nvu 12 illa AMb 13 flpfcis B sint] si A 14 sed sic ut S s?4 \\It fit B II ut sic b maneret A at sese B 15 ut om. A 16 male M ini teriore A 17 isti A 18 iusticia A 19 si I illa A imitare B H 21 apetitur B 22 inferiore B 28 ferina] forma b pulchrę A te incaedit B 25 meditur M imitetur b imitatur, probemus. inprobamus autem non quia non sit adsecutus, sed quia omnino adsequi uoluit. in equo enim probamus illud, cui quantum praeponimus hominem, tantum offendimur, quod inferiora sectatur. quid ? inter ipsos homines in inmittenda uoce nonne quod praeco bene facit, etiamsi clarius ac melius id faciat praetor, insanus est ? caelestia suspice: lucens luna laudatur suoque laudatur cursu atque uicibus bene considerantibus satis placet; tamen si eam sol uelit imitari — fingamus enim eos posse habere huiusmodi uoluntates —, cui non summe ac iure displiceat ? ex quibus illud est. quod intellegi uolo. etiam si sunt animae — quod interim incertum est — corporeis officiis non peccato, sed natura deditae nosque, quamquam sint inferiores, aliqua tamen interiore uicinitate contingunt, non illas ideo malas haberi oportere, quia nos, cum eas sequimur et corporea diligimus, mali sumus. propterea enim corporea diligendo peccamus, quia spiritalia diligere et iustitia iubemur et natura possumus et tunc in nostro genere optimi et beatissimi sumus.