<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa040.opp-lat1"><div n="13" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quisquamne me ista tractantem possit dicere in rebus <lb/>
            obscuris abditisque uersari. ubi propter intellegentium paucitatem <lb/>
            uel fraudis uel ostentationis suspicio nasci solet ? <lb/>
            secedat paulisper illa intellegibilium sensibiliumque distinctio,<lb n="10"/>
            nulla mihi fiat inuidia, quod tardas animas subtilium disputationum <lb/>
            stimulis persequor. liceat mihi me scire uiuere, <lb/>
            liceat mihi scire me uelle uiuere: in quae si consentit genus <lb/>
            humanum, tam nobis cognita est uoluntas nostra quam uita. <lb/>
            neque cum istam scientiam profitemur, metuendum est, ne<lb n="15"/>
            nos quisquam falli posse conuincat: hoc ipsum enim falli <lb/>
            nemo potest, si aut non uiuat aut nihil uelit. non me arbitror <lb/>
            quicquam obscurum adtulisse et uereor, ne cuiquam magis, <lb/>
            quod haec nimium manifesta sint, uidear esse culpandus; sed <lb/>
            quorsum tendant, consideremus. <lb n="20"/>
            
</p></div><div n="14" subtype="chapter" type="textpart"><p>Non igitur nisi uoluntate peccatur. nobis autem uoluntas <lb/>
            nostra notissima est: neque enim scirem me uelle, si quid <lb/>
            sit uoluntas ipsa nescirem. definitur itaque isto modo: uoluntas <lb/>
            est animi motus cogente nullo ad aliquid uel non <lb/>
            amittendum uel adipiscendum. cur ergo ita tunc definire non <lb n="25"/>
            possem? an erat difficile uidere inuitum uolenti esse

<note rend="script" type="footnote">in I. e <lb/>
            3 in] <hi rend="italic">om. A</hi> 4 quod <hi rend="italic">iustitia A</hi> 7 meis <hi rend="italic">M</hi> possit <hi rend="italic">B3</hi> posset <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            8 oscuris <hi rend="italic">A</hi> 9 suspitio <hi rend="italic">MBb</hi> nasci suspicio <hi rend="italic">A</hi> 10 distincio <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            12 stimulis (is <hi rend="italic">ex</hi> us <hi rend="italic">corr.) A</hi> 13 me scire <hi rend="italic">BS</hi> consestit <hi rend="italic">A</hi> consistit <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            15 metuendtl (4 <hi rend="italic">ex</hi> &amp; m. <hi rend="italic">2 corr.) B</hi> 16 falli <hi rend="italic">(in marg. add.) B</hi> conc <lb/>
            ur <lb/>
            uinciat <hi rend="italic">b</hi> enim ipsum <hi rend="italic">A</hi> 18 quisqui <hi rend="italic">A</hi> 19 sunt <hi rend="italic">ABb</hi> 20 <hi rend="italic">quor,sum A</hi> <lb/>
            quorsum] quorsum haec <hi rend="italic">ABS</hi> 21 nobis-neque <hi rend="italic">om. S</hi> autem] <hi rend="italic">om. AMbB <lb/>
            (8. I.)</hi> 23 uoluntas sit <hi rend="italic">B</hi> definitur <hi rend="italic">(corr. m. 2 in</hi> diffinitur) <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            o 4 tunc <lb/>
            istę <hi rend="italic">B</hi> 25 amittendll <hi rend="italic">B*</hi> admittendQ <hi rend="italic">M</hi> nunc B2 26 possim <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            possQ <hi rend="italic">b</hi> </note><lb/>
             
<pb n="69"/>
            contrarium, ita ut contrarium sinistrum dextro esse dicimus, non ut <lb/>
            nigrum albo? nam eadem res simul et nigra et alba esse <lb/>
            non potest; duorum autem in medio quisque positus ad alterum <lb/>
            sinister est, ad alterum dexter; simul quidem utrumque unus <lb/>
            homo. sed simul utrumque ad unum hominem nullo modo. <lb n="5"/>
            ita inuitus et uolens simul esse quidem unus animus potest, <lb/>
            sed unum atque idem nolle simul et uelle non potest. cum <lb/>
            enim quisque inuitus aliquid facit — si enim roges, utrum <lb/>
            id facere uelit. nolle se dicit: item si roges. utrum id uelit <lb/>
            non facere, uelle respondet —: ita inuitum ad faciendum, ad <lb n="10"/>
            non faciendum autem uolentem reperies; id est enim unum <lb/>
            animum uno tempore habentem utrumque. sed ad aliud atque <lb/>
            aliud singulare referentem. cur haec dico ? quia si rursum <lb/>
            quaeramus, quam ob causam id inuitus faciat, cogi se dicat. <lb/>
            nam et omnis inuitus faciens cogitur et omnis qui cogitur, <lb n="15"/>
            si facit, nonnisi inuitus facit. restat. ut uolens a cogente sit <lb/>
            liber, etiamsi se quisquam cogi putet. et hoc enim modo <lb/>
            omnis. qui uolens facit. non cogitur. et omnis, qui non cogitur, <lb/>
            aut uolens facit aut non facit. haec cum in omnibus hominibus, <lb/>
            quos interrogare non absurde possumus, a puero usque <lb n="20"/>
            ad senem, a ludo litterario usque ad solium sapientis natura <lb/>
            ipsa proclamet. cur ego tunc non uiderem in definitione uoluntatis <lb/>
            ponendum esse cogente nullo\', quod nunc quasi experientia <lb/>
            maiore cautissimus posui? at si hoc ubique manifestum <lb/>
            a

<note rend="script" type="footnote">1 dicimus <hi rend="italic">esse A</hi> 2 nigraa <hi rend="italic">A</hi> 4 <hi rend="italic">post</hi> quidem <hi rend="italic">ra in M</hi> 5 homo] <lb/>
            homo potest <hi rend="italic">B</hi> (potest <hi rend="italic">m. 2 add.)</hi> modo] modo potest (pot. <hi rend="italic">m. 2<lb/>
             add.) B</hi> 6 ita inuitus et uolens. Simul quidS utrtlque unus animus <lb/>
            potest sqq. A ita inuitus et uolens unus animus simul esse potest S <lb/>
            t <lb/>
            8 enim] eum <hi rend="italic">b</hi> 9 facere uelle// responde (uelle et responde <hi rend="italic">in ras</hi>. t <hi rend="italic">post. <lb/>
            add.); infra textum habentur:</hi> nelit sqq. <hi rend="italic">B</hi> non uelle <hi rend="italic">S</hi> itera <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            d <lb/>
            nelit id <hi rend="italic">A</hi> 10 respondit <hi rend="italic">AM</hi> aTnon JB1 11 in Set unum <hi rend="italic">(corr</hi>. <lb/>
            ex ide enl m. <hi rend="italic">2) B</hi> id est animum unum <hi rend="italic">S</hi> 12 ad <hi rend="italic">om. BSb</hi> 13 ad <lb/>
            singula referentem <hi rend="italic">MBSb</hi> ad singulare ref. A <hi rend="italic">quasi A</hi> 14 inuitus <lb/>
            rt <lb/>
            id <hi rend="italic">AB</hi> dicat <hi rend="italic">B*</hi> 15 fatiens <hi rend="italic">B</hi> 16 si fatiat <hi rend="italic">B</hi> 17 quispiam <hi rend="italic">b</hi> putet] <lb/>
            O <lb/>
            potest <hi rend="italic">A</hi> 20 non <hi rend="italic">interrogare A</hi> 22 proclamaet A cur g <hi rend="italic">A</hi> quur <lb/>
            diC <lb/>
            ergo <hi rend="italic">B</hi> uidere xC <hi rend="italic">b</hi> (jefinitione <hi rend="italic">B</hi> 24 ubique] ibi <hi rend="italic">MB om. S</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="70"/>
            est et non doctrina, sed natura omnibus promptum, quid restat <lb/>
            - quod uideatur obscurum, nisi forte ullum lateat. aliquid nos <lb/>
            uelle cum uolumus, et ad hoc moueri animum nostrum idque <lb/>
            aut habere nos aut non habere. et, si haberemus, retinere <lb/>
            uelle, si non haberemus, adquirere? quare aut non amittere, <lb n="5"/>
            aut adipisci aliquid uult omnis, qui uult. quamobrem si omnia <lb/>
            ista luce clariora sunt, sicuti sunt. neque meae tantum, sed <lb/>
            notitiae generis humani ueritatis ipsius liberalitate donata, <lb/>
            cur illo etiam tempore dicere non possem: uoluntas est motus <lb/>
            animi cogente nullo ad aliquid uel non amittendum uel adipiscendum<lb n="10"/>
            ? 
</p></div><div n="15" subtype="chapter" type="textpart"><p>Dicet aliquis: et hoc te aduersum Manichaeos quid <lb/>
            adiuuaret? expecta; sine prius etiam peccatum definiamus. <lb/>
            quod sine uoluntate esse non posse omnis mens apud se <lb/>
            diuinitus conscriptum legit. ergo peccatum est uoluntas retinendi<lb n="15"/>
            uel consequendi quod iustitia uetat et unde liberum <lb/>
            est abstinere. quamquam si liberum non sit. non est uoluntas. <lb/>
            sed malui grossius quam scrupulosius definire. etiamne hic <lb/>
            libri obscuri mihi scrutandi erant, unde discerem neminem <lb/>
            uituperatione subplicioue dignum, qui aut id uelit, quod <lb n="20"/>
            iustitia uelle non prohibet, aut id non faciat. quod facere <lb/>
            non potest? nonne ista cantant et pastores in montibus et in <lb/>
            theatris poetae et indocti in circulis et docti in bibliothecis <lb/>
            et magistri in scholis et antistites in sacratis locis et in orbe <lb/>
            terrarum genus humanum? quod si nemo uituperatione uel<lb n="25"/>
            damnatione dignus est aut non contra uetitum iustitiae faciens <lb/>
            aut quod non potest non faciens, omne autem peccatum uel <lb/>
            um b.

<note rend="script" type="footnote"><hi rend="italic">1 promtum M</hi> 2 <hi rend="italic">obecurain M*</hi> 4, abereÅ <hi rend="italic">aberemus B 9 possim MB</hi> <lb/>
            d r <lb/>
            10 amittendum <hi rend="italic">B</hi> 12 dicit <hi rend="italic">MBAS</hi> 14 te <hi rend="italic">M</hi> 18 difinire M istam <lb/>
            C <lb/>
            <hi rend="italic">(in ras.)</hi> rem ne hic <hi rend="italic">B</hi> scrupulosius etiam rem nec hic libri <hi rend="italic">S</hi> etiam <lb/>
            rem <hi rend="italic">b</hi> hic <hi rend="italic">A hiç M</hi> hi <hi rend="italic">b</hi> 19 discerneremne <hi rend="italic">B</hi> 20 vel supplicio <hi rend="italic">BAS</hi> <lb/>
            quod—aut id <hi rend="italic">(infra in marg.) M</hi> 21 facit <hi rend="italic">ASM</hi> 22 montibus <lb/>
            CIK bl <lb/>
            pastores <hi rend="italic">Sb</hi> 23 circulis <hi rend="italic">B</hi> docti //// bliothecis <hi rend="italic">B</hi> bibliotecis <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            vel <lb/>
            24 scolis <hi rend="italic">BA</hi> orbg BA 26 dampnatione <hi rend="italic">A</hi> 27 peccatum <hi rend="italic">B</hi> </note><lb/>
             
<pb n="71"/>
            uituperandum est uel damnandum, quis dubitet tunc esse <lb/>
            peccatum. cum et uelle iniustum est et liberum nolle? et ideo <lb/>
            definitionem illam et ueram et ad intellegendum esse facillimam <lb/>
            et non modo nunc, sed tunc quoque a me potuisse dici: peccatum <lb/>
            est uoluntas retinendi uel consequendi. quod iustitia <lb n="5"/>
            uetat et unde liberum est abstinere ? 
</p></div><div n="16" subtype="chapter" type="textpart"><p>Age nunc. uideamus quid nos haec adiuuarent. primum <lb/>
            omnium. ut nihil amplius desiderarem: totam causam quippe <lb/>
            finirent. nam quisquis secreta conscientiae suae legesque diuinas <lb/>
            penitus naturae inditas apud animum intus, ubi expressiores <lb n="10"/>
            certioresque sunt, consulens has duas definitiones uoluntatis <lb/>
            atque peccati ueras esse concedit, totam Manichaeorum <lb/>
            haeresim paucissimis et breuissimis, sed plane inuictissimis <lb/>
            ratiunculis sine ulla cunctatione condemnat. quod sic considerari <lb/>
            potest. duo animarum genera esse dicunt: unum bonum, <lb n="15"/>
            quod ita ex deo sit. ut non ex aliqua materia uel ex nihilo <lb/>
            ab eo factum. sed de ipsa eius omnino substantia pars quaedam <lb/>
            processisse dicatur: alterum autem malum, quod nulla <lb/>
            prorsus ex parte ad deum pertinere credunt credendumque <lb/>
            commendant. et ideo illud summum bonum, hoc uero summum <lb n="20"/>
            malum esse praedicant atque ista duo genera fuisse aliquando <lb/>
            discreta, nunc esse commixta. genus quidem commixtionis <lb/>
            huius et causam nondum audieram; sed tamen iam quaerere <lb/>
            poteram, utrum illud malum genus animarum, antequam bono <lb/>
            misceretur, habuisset aliquam uoluntatem. si enim non habebat, <lb n="25"/>
            sine peccato atque innocens erat et ideo nullo modo malum. <lb/>
            si autem ideo malum, quia licet esset sine uoluntate. tamquam

<note rend="script" type="footnote"> 111 <lb/>
            1 est] êe <hi rend="italic">A</hi> 6 uetats. <hi rend="italic">I. B</hi> 7 primQ omnino <hi rend="italic">(ex</hi> omniQ <hi rend="italic">corr.) A</hi> 8 quippe <lb/>
            • f <lb/>
            causam <hi rend="italic">AS</hi> 11 certioresquae <hi rend="italic">B</hi> 12 ueraese M* 13 heresim <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            breuiseimis s. <hi rend="italic">I. A</hi> sed plane inuictissimis <hi rend="italic">om. A</hi> 14 raciunculis <hi rend="italic">M <lb/>
            ., <lb/>
            cgfitatione B condempnat A</hi> considerari <hi rend="italic">(e corr. in i) A</hi> 17omnino <lb/>
            <hi rend="italic">(8. I.) B</hi> 18 dicitur <hi rend="italic">A</hi> dicatur (a <hi rend="italic">corr. ex</hi> i) <hi rend="italic">B</hi> autem] d <hi rend="italic">A</hi> 19 credunt] <lb/>
            creditur <hi rend="italic">b</hi> 20 commendent <hi rend="italic">AB</hi> sumum <hi rend="italic">A</hi> summum] illud <lb/>
            hoiiia <lb/>
            summum <hi rend="italic">A</hi> 23 istius A1 querere <hi rend="italic">M</hi> 24 poteram] cęperà <hi rend="italic">b</hi> 27 set <lb/>
            <hi rend="italic">(t post add.) A</hi>... </note> <lb/>
             
<pb n="72"/>
            ignis, tamen si bonum adtigisset. uiolaret atque corrumperet: <lb/>
            quantum est nefas et naturam mali tantum ualere ad commutandam <lb/>
            ullam dei partem et summum illud bonum corruptibile <lb/>
            et uiolabile credere? quod si uoluntas inerat, profecto <lb/>
            inerat cogente nullo motus animi ad aliquid uel non amittendum<lb n="5"/>
            uel adipiscendum. hoc autem aliquid aut bonum erat <lb/>
            aut bonum putabatur: non enim aliter adpeti posset. sed in <lb/>
            summo malo ante commixtionem, quam praedicant, nullum <lb/>
            umquam bonum fuit. unde igitur ibi uel scientia uel opinio <lb/>
            boni esse potuit? an nihil uolebant, quod apud se esset,<lb n="10"/>
            atque illud bonum uerum, quod extra erat, adpetebant? ista <lb/>
            uero praeclara et magna laude praedicanda uoluntas est, qua <lb/>
            summum adpetitur et uerum bonum. unde igitur in summo <lb/>
            malo motus animi tanta laude dignissimus ? an studio nocendi <lb/>
            adpetebant ? primo eodem reuoluitur ratio. qui enim nocere<lb n="15"/>
            uult. bono aliquo uult priuare alium propter aliquod bonum <lb/>
            suum. erat igitur in eis uel scientia boni uel opinio, quae <lb/>
            summo malo nullo modo esse debebat. deinde bonum illud <lb/>
            extra se positum, cui nocere studebant. utrum omnino esset, <lb/>
            unde cognouerant ? si intellexerant. quid tali mente praeclarius ? <lb n="20"/>
            an quicquam est aliud. quo magnis laboribus omnis bonorum <lb/>
            porrigatur intentio. nisi ut summum illud et sincerum bonum <lb/>
            intellegatur ? quod ergo nunc uix paucis bonis iustisque conceditur. <lb/>
            id tunc illud merum malum nullo bono adiuuante iam <lb/>
            poterat? si autem illae animae corpora gerebant et id oculis <lb n="25"/>
            uiderant, quot linguae, quot pectora, quae ingenia laudandis <lb/>
            istis oculis praedicandisque sufficiunt, quibus uix possunt <lb/>
            mentes iustorum adaequari ? quanta bona inuenimus in summo

<note rend="script" type="footnote"> d <lb/>
            5 motu <hi rend="italic">b</hi> amittendum <hi rend="italic">B</hi> 7 possit <hi rend="italic">A</hi> possgt <hi rend="italic">B</hi> in] in <hi rend="italic">A</hi> si <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            n <lb/>
            10 aput <hi rend="italic">A</hi> 11 appetebat <hi rend="italic">A</hi> 15 eadem <hi rend="italic">B</hi> e/odem (a <hi rend="italic">in</hi> o <hi rend="italic">corr.) A</hi> <lb/>
            I i <lb/>
            18 in summo <hi rend="italic">ASb</hi> 21 qcqd <hi rend="italic">A</hi> quidqua <hi rend="italic">M</hi> 23 nc <hi rend="italic">(s. I. m. 2) A om. S</hi> <lb/>
            que a <lb/>
            iustisqVQQ. <hi rend="italic">B</hi> nunc conceditur <hi rend="italic">A</hi> 25 corpore <hi rend="italic">M</hi> 26 quot-quot <lb/>
            qll-. qnc <lb/>
            <hi rend="italic">ictripsi</hi> : qygd linguae qupd pectora <hi rend="italic">B</hi> quod linguae quod pectora <hi rend="italic">AM</hi> <lb/>
            quae-quae <hi rend="italic">Sb</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="73"/>
            malo ? si enim uidere deum malum est, non est bonum deus; <lb/>
            bonum est autem deus: bonum est igitur deum uidere et <lb/>
            nescio quid huic bono conparari queat. porro quod uidere <lb/>
            bonum est. unde fieri potest. ut posse uidere sit malum? <lb/>
            quapropter quisquis uel in illis oculis uel in illis mentibus <lb n="5"/>
            fecit. ut ab his posset uideri diuina substantia. magnum et <lb/>
            ineffabili laude dignissimum bonum fecit. si autem non factum, <lb/>
            sed ipsum per se tale ac sempiternum erat difficile hoc malo <lb/>
            quicquam melius inuenitur. 
</p></div></div></body></text></TEI>