<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa040.opp-lat1"><div n="1" subtype="chapter" type="textpart"><p rend="script">Opitulante dei misericordia disruptis et derelictis Manichaeorum <lb/>
            laqueis tandem catholicae gremio restitutum libet <lb/>
            considerare nunc saltem ac deplorare illam miseriam meam. <lb n="5"/>
            multa enim erant, quae facere debui, ne tam facile ac diebus <lb/>
            paucis religionis uerissimae semina mihi a pueritia salubriter <lb/>
            insita errore uel fraude falsorum fallaciumue hominum effossa <lb/>
            ex animo pellerentur. nam primo animarum illa duo genera, <lb/>
            quibus ita singulas naturas propriasque tribuerunt, ut alterum <lb n="10"/>
            de ipsa dei esse substantia, alterius uero deum ne conditorem <lb/>
            quidem uelint accipi. si mecum sobrie diligenterque considerassem <lb/>
            mente in deum subplici et pia, fortasse mihi satagenti <lb/>
            adparuisset nullam esse qualemlibet uitam, quae non eo ipso, <lb/>
            quo uita est et in quantum omnino uita est, ad summum <lb n="15"/>
            uitae fontem principiumque pertineat: quod nihil aliud quam <lb/>
            summum et solum et uerum deum possumus confiteri. quapropter <lb/>
            illas animas, quae a Manichaeis uocantur malae, aut <lb/>
            carere uita et animas non esse neque quicquam uelle seu <lb/>
            nolle. adpetere uel fugere, aut si uiuerent, ut et animae esse <lb n="20"/>
            possent et aliquid tale agere, quale illi opinarentur nullo <lb/>
            modo eas nisi uita uiuere; ac si Christum dixisse constaret, <lb/>
            ut constat: ego sum uita. nihil esse causae, cur non omnes

<note type="footnote"> 23 Ioh. 14, 0 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 INCIPIT AVRELII AVGVSTIM DE DVOBVS ANIMIS fol. 176 M <lb/>
            INCIPIT LIBER AVRELIIAVGVSTINIDE DVABVS ANIMABVS fol. 1 <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            Incipit lib aurelii augustini de duabus animab4 contra manicheos fol <lb/>
            •cclle tu <lb/>
            165 <hi rend="italic">S</hi> inscr. <hi rend="italic">om. A</hi> 4 eatholicę <hi rend="italic">B</hi> gręmio <hi rend="italic">M</hi> restitum <hi rend="italic">B</hi> 5 ac]. <lb/>
            C <lb/>
            et A meam miseriam <hi rend="italic">Sb</hi> 6 facerem <hi rend="italic">S</hi> debui <hi rend="italic">om. SB (s. I.)</hi> a <hi rend="italic">3t</hi> <lb/>
            « r <lb/>
            7 <hi rend="italic">puericia A</hi> 8 fallatiumue <hi rend="italic">B</hi> effosa <hi rend="italic">B</hi> 10 l,\'ta <hi rend="italic">A</hi> propriasque <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            t <lb/>
            tribuerent <hi rend="italic">M</hi> distribuerent A 11 esse <hi rend="italic">Bl</hi> 12 sobriae <hi rend="italic">B</hi> sobrig <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            17 solum uerumque <hi rend="italic">Sb</hi> 18 animas illas <hi rend="italic">B</hi> 21 possint <hi rend="italic">B</hi> 22 ac] <lb/>
            et A aut <hi rend="italic">S</hi> 23 ut] ut et <hi rend="italic">B</hi> quur <hi rend="italic">(sic ubique) B</hi> </note>

<note type="footnote"> 4* </note> <lb/>
             
<pb n="52"/>
            animas, cum animae nisi uiuendo esse non possint. per Christum, <lb/>
            id est per uitam creatas et conditas fateremur. 
</p></div><div n="2" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quod si tempore illo quaestionem de ipsa uita et de <lb/>
            participatione uitae mea cogitatio ferre ac sustinere non posset <lb/>
            — quae profecto magna est et multum serenae disputationis<lb n="5"/>
            inter doctissimos indigens — illud dispicere fortasse ualuissem, <lb/>
            quod omni homini sese sine studio partium bene consideranti <lb/>
            manifestissime adparet omne, quod scire et nosse dicimur <lb/>
            aut sensu corporis aut intellegentia nos habere conprehensum. <lb/>
            sensus autem corporis etiam uulgo quinque numerari: uisum,<lb n="10"/>
            auditum, odoratum. gustatum atque tactum: quibus omnibus <lb/>
            intellegentiam longe alteque praestare et excellere, quis mihi <lb/>
            non uel ingratus inpiusque concederet ? quo constituto atque <lb/>
            firmato illud consequi, ut cuncta, quae tactu et uisu uel quolibet <lb/>
            alio modo corporaliter sentirentur. tanto essent inferiora<lb n="15"/>
            his, quae intellegendo adsequeremur. quanto ipsos sensus intellegentiae <lb/>
            cedere uideremus. quamobrem cum omnis uita et <lb/>
            ob hoc omnis anima nullo corporis sensu, sed solo intellectu <lb/>
            percipi queat, sol autem iste atque luna omnisque lux. quae <lb/>
            mortalibus his oculis cernitur, ab ipsis quoque Manichaeis<lb n="20"/>
            uero et bono deo tribuenda esse dicatur: summam esse dementiam <lb/>
            id praedicare pertinere ad deum, quod per corpus <lb/>
            intuemur, quod uero non solum animo. sed ipsa sublimitate <lb/>
            animi, mente scilicet atque intellegentia caperemus, id est <lb/>
             uitam, qualiscumque illa diceretur. tamen uitam eodem deo: <lb n="25"/>
            auctore priuandam et uiduandam putare. num enim quid sit <lb/>
            uiuere quamque secretum ab omni corporis sensu quamque

<note rend="script" type="footnote"> 1 possunt <hi rend="italic">A</hi> possent 8 3 quo <hi rend="italic">A</hi> uita <hi rend="italic">om. BS</hi> 4 sustinere] consene <lb/>
            <lb/>
            tire <hi rend="italic">b (in marg. al</hi>. sustinere) possit <hi rend="italic">B</hi> 5 sęręnę <hi rend="italic">B</hi> 6 inspicere <hi rend="italic">BASb</hi> <lb/>
            d • elre <lb/>
            8 appareret <hi rend="italic">M</hi> quo <hi rend="italic">B</hi> discere <hi rend="italic">B</hi> discere <hi rend="italic">S</hi> scire <hi rend="italic">b (tn marg. al</hi>. discere) <lb/>
            c<foreign xml:lang="grc">ιε</foreign>ęre (de <hi rend="italic">er.) A</hi> 10 numerari solent uisum auditum odoratum gustatom atque <lb/>
            f e <lb/>
            tactum <hi rend="italic">B</hi> quinque modis nominari dicitur S 11 gustum-Ab 12 exelt. <lb/>
            nlosfł <lb/>
            lere-4 michi.4 15 tnnc ATS 16 his] atque his <hi rend="italic">b</hi> sgtsequerenror <hi rend="italic">M1</hi> <lb/>
            ipsius <hi rend="italic">B</hi> 18 nulla <hi rend="italic">B1</hi> 19 quaat A 21 uero <hi rend="italic">(s. I.)</hi> 11 tribuendo <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            summa esset dementia <hi rend="italic">b</hi> 23 quod uero] quodque <hi rend="italic">b</hi> 25 illa <hi rend="italic">om. A</hi> <lb/>
            26 num] non <hi rend="italic">BAS</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="53"/>
            omnino incorporeum, si me ipsum inuocato deo interrogarem, <lb/>
            respondere non possim? aut non illi quoque fateantur non <lb/>
            solum uiuere illas, quas detestantur animas, sed etiam inmortaliter <lb/>
            uiuere? quodque a Christo dictum est: dimitte <lb/>
            mortuos sepelire mortuos suos, non de omnino non uiuentibus, <lb n="5"/>
            sed de peccantibus dictum, quae inmortalis animae <lb/>
            sola mors est scribente Paulo: mortua est uidua, quae in <lb/>
            deliciis uiuit; simul enim et mortuam esse dixit et uiuere. <lb/>
            quare non ego quanto decoloratius uiuat peccatrix anima, sed <lb/>
            illud ipsum tantum, quod uiuit adtenderem. quod si percipere <lb n="10"/>
            nisi intellegendo non possem, credo, ueniret in mentem tanto <lb/>
            esse quamlibet animam luci, quam per hos sentimus oculos, <lb/>
            praeferendam, quanto intellegentiam ipsis oculis praeferremus. 
</p><p>Lucem autem illam illi quoque a patre Christi esse confirmant: <lb/>
            egone tandem, quod ab eo esset quaecumque anima, <lb n="15"/>
            dubitarem? ego uero non modo de anima, sed de quouis etiam <lb/>
            corpore, quin ab ipso esset, nihil omnino ne tum quidem homo <lb/>
            scilicet illius inperitiae atque illius aetatis ambigerem, si <lb/>
            forma quid esset quidue formatum, quid species et quid indutum <lb/>
            specie, deinde quid horum cui causa esset, pie cauteque <lb n="20"/>
            cogitarem. 
</p></div><div n="3" subtype="chapter" type="textpart"><p>Sed de corpore interim taceo; de anima conqueror, de <lb/>
            spontaneo et uiuido motu, de actu, de uita, de inmortalitate, <lb/>
            denique conqueror, quod aliquam rem ista omnia sine dei <lb/>
            bonitate habere posse miserrimus credidi, quod quanta essent, <lb n="25"/>
            neglegenter adtendi: hoc mihi gemendum ac deflendum puto. <lb/>
            uoluerem mecum haec, loquerer mecum, deferrem ad illos;

<note type="footnote">4 Matth. 8, 22. 7 I Tim. 5, 6. <lb/>
            t aut </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 meipsum <hi rend="italic">A</hi> interrogarem respondere <hi rend="italic">B</hi> 2 possem <hi rend="italic">M</hi> 4 quodquę <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            dimittite <hi rend="italic">M</hi> dimittex? <hi rend="italic">B</hi> 5 non olno non de b 6 dictum r <hi rend="italic">B2</hi> <lb/>
            c decoloraii* <lb/>
            <hi rend="italic">7 sribente B2 8 diliciis B 9 doloclaratius B 10 uiuat BASb</hi> 11 posi <lb/>
            <lb/>
            sim-B menteB 12 essetM 13 preferemus (re <hi rend="italic">corr. ex ri) A</hi> pferpmus <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            t <lb/>
            <hi rend="italic">pferimusiS</hi> 15 esse <hi rend="italic">Mi</hi> 16 modo <hi rend="italic">(s. I.) M</hi> 17 ctl quide <hi rend="italic">b</hi> 18 im- <lb/>
            <hi rend="italic">pericie inperitiae atque om. b</hi> 19 ue] <hi rend="italic">uero BAS</hi> spetiesA 20 spequit. <lb/>
            <lb/>
            tie <hi rend="italic">A</hi> specię <hi rend="italic">M</hi> speciae <hi rend="italic">B</hi> cui <hi rend="italic">B1</hi> pię <hi rend="italic">M</hi> 24 denique conquerorrem <lb/>
            <hi rend="italic">(infra in fllarg.) M</hi> 26 ac] hoc <hi rend="italic">b</hi> 27 alios <hi rend="italic">Sb</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="54"/>
            quae uis esset intellegendi, quam nihil esset in homine. quod <lb/>
            huic excellentiae possemus conferre, proponerem. ubi mihi <lb/>
            hoc homines, si modo essent homines, concessissent, quaererem, <lb/>
            utrum his oculis uidere id est intellegere; ubi negauissent, <lb/>
            colligerem primo longe esse sensui oculorum istorum intellegentiam<lb n="5"/>
            mentis anteponendam; deinde subiungerem, id quod <lb/>
            re meliore perciperemus, necessario melius iudicandum. quis <lb/>
            hoc non daret? ergo pergerem quaerere animam illam, quam <lb/>
            malam dicerent, oculisne sentiretur istis. an mente intellegeretur. <lb/>
            mente faterentur. quibus omnibus inter nos conuenientibus<lb n="10"/>
            atque firmatis. quid conficeretur ostenderem, animam <lb/>
            illam scilicet. quam execrarentur. luce ista, quam uenerarentur, <lb/>
            esse meliorem, quandoquidem illa intellectu mentis. haec sensu <lb/>
            corporis innotescit. hic uero haererent fortasse ducemque rationem <lb/>
            sequi recusarent: tanta est uis ueternosarum opinionum<lb n="15"/>
            et diu defensae atque creditae falsitatis. sed ego instarem <lb/>
            magis haerentibus. non aspere. non pueriliter, non peruicaciter; <lb/>
            repeterem quae concessa sunt, et quam essent concedenda, <lb/>
            monstrarem. hortarer ut in commune consulerent; uiderent <lb/>
            certe. quid nobis negandum esset: utrum intellectum istis <lb n="20"/>
            carneis luminibus praeferendum, an excellentius esse, quod <lb/>
            animi excellentia quam quod debili sensu corporis cognoscitur, <lb/>
            falsum putarent; an illas animas, quas alienigenas crederent. <lb/>
            tantum intellegendo. id est ipsa animi excellentia sciri posse <lb/>
            nollent fateri: an solem ac lunam non nisi istis oculis notos <lb n="25"/>
            fieri uellent abnuere. quod si nihil horum nisi absurdissime <lb/>
            atque inpudentissime negari posse animum aduerterent,

<note rend="script" type="footnote"> I do <lb/>
            2 poss?mus <hi rend="italic">A</hi> possimus <hi rend="italic">MB</hi> 3 hoc <hi rend="italic">otn. A</hi> mo <hi rend="italic">JI</hi> quererem <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            t t <lb/>
            4 hoc <hi rend="italic">Sb</hi> niderent-intelligerent <hi rend="italic">Sb</hi> niderê-intellegerè Ml uiderèintellegerg <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> 6 antepponendam A anteponerg S 8 daret] diceret b <lb/>
            ego6 querere M anima illa&gt;6 9malum.l/ lOfateremurd ofliib\'6 <lb/>
            (in <hi rend="italic">mg. al</hi>. nolbus) 11 confirmatis <hi rend="italic">b</hi> confitereni <hi rend="italic">b</hi> 12 scilicet illam <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            14 hererent M 15 opiniorum M 17 non aspere <hi rend="italic">(s. I.) M</hi> 18 quam] <lb/>
            &lt; a <lb/>
            q <hi rend="italic">b</hi> 19 uiderent <hi rend="italic">om. MASB (s. I.)</hi> 21 exellentius <hi rend="italic">A</hi> 22 eiellentia <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            de e c <lb/>
            uili <hi rend="italic">MASb</hi> bili <hi rend="italic">B</hi> 23 alieniginas <hi rend="italic">M</hi> 24 exellentia A 25 non <hi rend="italic">om. A</hi> <lb/>
            26 absurdissime M 27 inpudentissime <hi rend="italic">M</hi> animaduerterent <hi rend="italic">AlSb</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="55"/>
            suaderem non eos oportere dubitare istam lucem, quam colendam <lb/>
            praedicarent , esse anima illa uiliorem, quam fugiendam <lb/>
            monerent. 
</p></div><div n="4" subtype="chapter" type="textpart"><p>Atque hic si forte turbati a me quaererent, num etiam <lb/>
            muscae animam huic luci praestare censerem, responderem: <lb n="5"/>
            etiam. nec me terreret musca quod parua est, sed quod uiua <lb/>
            firmaret. quaeritur enim, quid illa membra tam exigua uegetet, <lb/>
            quid huc atque illuc pro naturali adpetitu tantillum corpusculum <lb/>
            ducat, quid currentis pedes in numerum moueat, aut <lb/>
            quid uolantis pennulas moderetur ac uibret. quod qualecumque <lb n="10"/>
            est, bene considerantibus in tam paruo tam magnum eminet, <lb/>
            ut cuiuis fulgori praestringenti oculos praeferatur. 
</p><p>Certe quod nemo dubitat, quicquid id est, intellegibile est, <lb/>
            quod omni sensibili et ob hoc huic etiam luci diuinis legibus <lb/>
            antecellit. quid enim cogitatione percipimus, quaeso, si hoc <lb n="15"/>
            non percipimus aliud esse mente intellegere, aliud sentire per <lb/>
            corpus et prius illud ab hoc posteriore incomparabili sublimitate <lb/>
            distare ideoque non posse intellegibilia sensibilibus non <lb/>
            praeferri, cum ipse intellectus tantum sensibus praeferatur? 
</p></div></div></body></text></TEI>